QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam conclusionem, ubi etiam affert responsionem istam Avicennae, aliudque ejusdem effugium ad instantias contrariorum. Deinde majorem addit vim rationibus Henrici.
Forte ad hoc respondet Avicenna, quod haec ultima ratio concludit de eo, quod tendit in aliud propter suam perfectionem, ut aliquid ab illo acquirat, quale non est principium; imo ut daret tendit in aliud, propter suam perfectionem, quia scilicet vult se communicare, et suum esse, non quod ejus esse sit propter aliud a se, sicut aqua refrigeratur per seipsam ad conservationem suae speciei, non ut refrigeret aliquid extra se. Sed quod aliquid refrigeret extra se, hoc consequitur eam, quia aliud propinquatur ei, ita quod secundum se, si nihil ei appropinquatur, stat perfecta in sua specie, absque eo quod aliquid refrigeret.
Sed contra hoc instatur, quod ex sententia Avicennae sequatur quod si aqua non posset stare in frigiditate sua absque hoc, quod aliud frigefaceret, non esset summe perfecta in frigiditate: et similiter de Deo, quod si non esset summe perfectus in se, quia necessario communicaret perfectionem suam alii rei necessario, perfectionem suam habere non posset sine dependentia ad illud, et ita Deus perfectionem suam non haberet, si res non produceret, quod falsum est.
ARTIC. I. SEGT. II.
Deum non agere ex necessitate scientiae.
Quod Deus non agit necessitate suae scientiae, secundum quod dicit Avicenna, quod scilicet non solum agit necessitate naturae; imo non agit sine eo quod sua scientia comprehendat ordinem nobiliorem. Contra sic; Deus cum sit esse purum, non contractum, nec limitatum, rationem omnis entis possibilis in se claudit; et amplius, sicut intelligendo se, intelligit rationes omnium entium, eadem ratione intelligit omnem ordinem rerum possibilem; non ergo uno modo; ergo non necessario.
Si dicatur, quod cum scientia sua sit ars perfecta omnium producendorum, ac per hoc determinat modum nobiliorem simpliciter, et perfectione sua requirente, non potest alium modum determinare. Tunc arguo sic, quod tunc necessario dependeret sua perfectio a rebus extra, quod est impossibile, ut supra dictum est.
Item, ars determinans unum modum, et excludens alium, est ars et scientia practica: scientia autem Dei non est practica, quia non habet aliam scientiam de se et de creaturis: de se autem non habet scientiam practicam; ergo scientia Dei non est unius modi sic determinata, quod alium modum possibilem excludit.