QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione sua, determinari. Idipsum docet in 1. dist. 27. quaest. 3. g. Et quod additur, ubi ait materiam omni forma denudatam esse proximum susceptivum cujuscumque formae natae imprimi in materiam puram, et ab agente sufficiente quocumque, a quo posset talis forma induci. Vide eumdem in 2. dist. 12. quaest. 2. g. Item, non est necesse. et g. Confirmatur.
Primum ostendo: Quandocumque aliquod superius praedicatur de inferioribus, sicut totum quod praedicatur, se habet ad illa tota, de quibus praedicatur, ita partes superiorum ad partes inferiorum: si enim homo praedicatur de omni particulari homine, et partes de partibus, ut hoc corpus est corpus, et haec anima est anima; ergo cum secundum Boetium, Praedica mentum substantiae sit compositum ex materia et forma, si substantia de omnibus praedicatur, sequitur quod prima materia, quae est ejus pars, de omni materia praedicaturi igitur cum in omni praedicatione affirmativa vera praedicatum sit idem cum subjecto; ergo materia prima est idem cum omni materia particulari; ergo, ad tot formas omnes materiae sunt in potentia ad quot materia prima. Forte instabit quod ista praedicatio est secundum abstractionem, et considerationem; nos autem disputamus de materia, ut est actu in re habens esse actuale. Respondeo, quod si natura animalis, ut est natura generis praecise, esset factibilis in se, ad quot differentias contrarias habet modo aspectum, ad tot tunc haberet, et esset in potentia de se, ut illud animal, non enim actu haberet aliquam differentiam animalis. Similiter si cera esset absque omni figura, sicut quia modo est factibilis sine figura alicujus hominis, ideo habet aspectum ad figuras omnium hominum, ita etiam haberet potentialem aspectum ad omnes figuras de mundo. Nunc autem, ut ostendetur in sequenti articulo, saltem secundum opinionem aliquorum, materia per divinam potentiam potest subsistere sine actu cujuslibet formae, et sic dico, quod illa esset in potentia ad quamcumque formam.
Item, videmus in artibus et naturalibus, quod materia quanto magis denudatur ab actu formae, tanto habet aspectum ampliorem: plura enim possunt fieri ex lana quam ex filo, et ex filo quam ex panno, et ex terra quam ex ligno, vel ferro; ergo materia illa, quae sola est ab omni actu formali denudata, necessario habet aspectum ad omnes formas.
Item, ex proportione formae ad materiam, quanto aliqua forma magis est indeterminata, tanto potest esse in pluribus materiis; forma enim animalis de ratione sua non determinat sibi corpus humanum, vel equinum: et sic similiter ostendo de determinatione formae particularis, quae determinat sibi materiam particularem; ergo materia indeterminata habet aspectum ad formam indeterminatam, et e contrario materia indeterminata, qualis est materia prima, potest recipere quamcumque formam.
Item, quaero an materia sit in potentia ad unam solam formam, aut ad omnes, aut ad aliquas? Non ad unam solam, quia materia naturalis, quae est posterior, est in potentia ad multas; si ad omnes, habeo propositum. Si ad aliquas tantum, quaero, per quid est in potentia ad eas? non enim esset per hoc, quod est materia omnino prima, quia ut sic salvatur in omni posteriori materia; ergo hoc convenit ei per aliquod accidentale additum, per quod respicit illas, et non istas; ergo materia est composita, quod est impossibile, quia non esset primo prima.