QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

Scholium.

Rejectis duabus opinionibus minus probabilibus, refert tertiam, quae magis accedit ad veritatem, sed impugnat ex ea parte, qua convenit cum antecedentibus, et ex alia, qua dicit animam qua intellectivam, nullo modo uniri formaliter corpori. Deinde probat hos tres gradus vegetativi, sensitivi, et intellectivi in una eademque anima rationali reperiri; et intellectivum virtualiter, aut radicaliter in se continere vegetativum et sensitivum. Vide quae diximus quaest. praecedenti, acholio 6. An vero mereantur aliquam censuram priores duae sententiae, vel qui statuunt tres distinctas animas in homine, vide Cavellum in supplemento librorum de Anima disp. 1. sect. 7. num. 5.

Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam animam integrantes, et in hoc cum praedicta convenit. Dicit autem, quod illae tres partes innituntur uni materiae spirituali, in qua simul sunt communicatae, et in hoc differt a praedicta, et salvat totius humanae animae immortalitatem. Unitur autem hujusmodi anima humana corpori per vegetativum et sensitivum formaliter et intime; per intellectivum vero intime, sed nullo modo formaliter.

Quod autem haec positio veritati fidei cum fundamentis circa unitatem Christi contradicat, et veritati rationis, quantum ad ultimam ejus partem, ostensum est supra*, ubi quaerebatur, utrum anima humana uniatur essentialiter corpori. Secunda vero pars, quod scilicet sint partes formales, magis est rationalis, et minora inconvenientia habet, nec tamen etiam quoad illam partem a multis conceditur esse veram. Primo quidem, quia non plane concordat verbum Sanctorum, quia Augustinus in praeallegatis auctoritatibus, et 2. lib. de Gen. contra Manichaeos, cap. 8. eidem animae attribuit actum vitae et sensus, et rationis. Unde dicit exponens illud, Inspiravit in faciem ejus, non solum vitam sensus, sed omnis actus qui ab anima haberi potest, in ista insufflatione infusus est. Hoc idem patet in praedictis auctoritatibus: sed positio dicit, quod sint tres partes formales, quarum una in quantum talis, non est alia, sed unum constituunt. Cum igitur sensitivum inquantum sensitivum, non sit sensitivum per intellectivum, nec per vegetativum, sed per se et per suam essentiam, nec e contrario: sensitivum autem inquantum sensitivum, est forma substantialis vitae animae; ergo si vegetativum, sensitivum, et intellectivum sunt tres formae, necessario erunt tres animae.

Confirmatur autem haec ratio; quia intimior, vel ei intima videtur sibi esse ratio animae, sicut ratio formae, quia ratio animae est sibi magis propria, et ratio formae magis est communis; ergo si non obstante unione illa in una materia spirituali vel corporali, sunt tres formae, sive tres partes formales, magis potest dici quod sunt tres animae.

Nec potest dici secundum illam opinionem, quod sint una forma, quia per locum a superiori, quod non est forma, non est una forma: sed intellectus, ut dicit positio, non est forma.

Si dicis quod idem sequitur, si praedicta tria sunt potentiae, vel sunt illud quod substantia animae, solo respectu differentes, quia sensitivum in quantum sensitivum, est anima, et non est sensitivum ab intellectivo.

Dico, quod non valet: quia sensitivum in quantum dicit potentiam, non est forma, nec anima, sed potentia; sed in quantum dicit substantiam, est forma et anima; ergo qui ponit quod est una forma cum intellectiva non divisa vel distincta ab ea, ut dicitur pars formalis ab alia parte, talis ponit, quod est cum intellectiva una anima. Et qui ponit quod est alia pars formalis substantialis, necessario ponit quod est alia substantia simplex ab intellectiva, quamvis constituant tertium, et ponit quod est alia forma, et eodem modo, quod est alia anima.

Et hoc aperte patet, quia in composito ubi sunt multae formae, si quaelibet esset anima, sicut dicimus, quod illud est compositum ex pluribus formis consubstantialibus: quia illae formae sunt in suis naturis distinctae, quamvis tertium constituant, sic diceremus, quod est compositum ex pluribus animabus. Si autem diceremus, quod in uno individuo nihil est nisi una forma, quae perficit in omnibus gradibus, si illa sit anima, sicut natura formalis, non est re distincta in ea, sicut dicimus, quod illud non est ex pluribus formis compositum, sic non diceremus, quod esset compositum ex pluribus animabus. Nunc autem qui ponit quod praedicta tria sunt potentiae unius animae, et unius formae simplicis, non ex tribus partibus formalibus constitutae, non dicit quod vegetativum, sensitivum, et intellectivum dentur ab una anima per tres formas, sive per tres partes formales, sed dantur ab una anima, et ab una forma non habent in se distinctionem realem partium formalium, sed solum virtute. Tu autem, qui dicis quod esse vegetativum, sensitivum, et intellectivum dantur a tribus partibus formalibus re distinctis in se, quamvis unitae sint materiae spirituali, necessario ponis tres animas. Nec restat in hoc, utrum illae partes unitae sint in una materia spirituali, vel in una anima humana, vel sint omnino distinctae. Non unitae in una materia, cum semper tres sint animae, nisi quia licet sint unitae in illa materia, ex tribus animabus fit una anima. Si autem non sunt unitae in materia spirituali tres animae, ex quibus non fit una anima, perficiunt hominem.

Ad hoc videtur facere auctoritas Damasceni lib. 2. Orihod. fidei, cap. 12. Anima, inquit, est viva, simplex, ac corpore vacans substantia, corporeorum oculorum sensum suapte natura fugiens, immortalis, rationis et intelligentiae particeps, figurae expers, organico corpore utens, eique vitam, incrementum, sensum et gignendi vim tribuens. Ecce quod loquens de anima, non attribuit praedicta animae ut humanae, ut per animam intelligamus compositum ex partibus formalibus; imo uni parti intellectivae attribuit uti organo, generare, augmentare et similia.

Hoc videtur Augustini lib. de Spiritu et Anima, cap. 8. Humanum (inquit) namque corpus, nec vivere, nec nasci, sine rationali anima potest. Ecce quod non attribuit vivere animae, ut est composita ex tribus partibus, sed animae humanae, ut est rationalis et intellectualis. Haec autem videtur esse sententia Aristotelis *: Sicut, inquit, trigonum in tetragono, et tetragonum in pentagono, sic vegetativum in sensitivo, et sensitivum in intellectivo. Certum est autem quod tetragonum non continet trigonum, nec pentagonum, tetragonum, quasi sint duae formae, unum tetragonum, vel pentagonum integrantes. Si enim per aliam formam esset tetragonum, et per aliam pentagonum, superfluum esset tetragonum, qui in pentagono continetur; ergo videtur quod ita sit in anima humana, et non est per aliam formam, sive partem formalem vegetativa, sensitiva et intellectiva, sed intellectiva virtus continet vegetativum et sensitivum.

Videmus etiam hanc auctoritatem in ratione fundari: generale enim principium est, quod si aliquid potest aeque bene fieri per pauciora, sicut per plura, nullo modo talis pluralitas debet poni. Propter quod dicitur 1. Physic. text, comm. 41. quod melius est ponere finita principia quam infinita, et ita bene salvantur omnia, ponendo finita, sicut ponendo infinita. Si igitur anima humana absque compositione multiplicis partis formalis per solam intellectivam formam potest facere quidquid potest cum illa triplici formalitate, nullo modo debet talis triplex formalitas in ea poni. Quod autem hoc possit, potest suaderi. Videmus enim, quod agere sequitur gradum actualitatis et formalitatis. In agentibus autem ejusdem generis, quorum unum substantiali ordine continetur sub alio, quod potest inferius, potest superius, non per duplicem formalitatem, sed per simplicem, quae est superius. Quodcumque enim potest calidum in primo et secundo gradu, potest in tertio, in quo causalitas est magis simplex. Nec continet gradum causalitatis, secundum quod constituit primum vel secundum, sed modo altiori et perfectiori. Sicut autem dixi respectu actus secundi, sic dico respectu actus primi: quemcumque enim actum dat materiae, vel composito, calidum in primo et secundo gradu, potest dare calidum in tertio gradu et perfectius. Cum igitur sit vivum quoddam genus, quod triplicem gradum continet, scilicet vegetativum, sensitivum et intellectivum, omnem actum sensitivum et vegetativum potest dare in intellectivo, quod contineat illa solum virtute, et non substantialiter seu formaliter, ut positio dicit: et illud videtur sonare verbum Augustini de Spiritu et Anima, et aliae auctoritates superius allegate.

Si forte dicas, quod hoc est ponere unitatem formarum, quia eadem ratione videtur posse concludi, dico quod non est verum: quamvis enim infinitae sint rationes concludentes, quod non sequitur, quamvis una forma rationalis det esse triplex, scilicet vegetativum, sensitivum et intellectivum, quod propter hoc est necesse quod det esse aliarum, quas rationes propter prolixitatem omitto, tamen ex ratione praedicta hoc nullo modo sequitur. Perfectum enim semper continet imperfectum sui generis propinquioris, non remoti ( continet, dico, virtute quantum ad actum primum respectu subjecti, et quantum ad actum secundum respectu operationis, ut per praedictum exemplum patet, et in quantitate, et in omnibus perfectis et imperfectis ordinatis essentialiter) si sunt in eodem genere propinquo, et essentialiter ordinata, quia absque hoc identitas generis propinqui non sufficeret. Non enim perfectum sensitivum asini vel muscae, potest dare sensitivum equi, quia unum ad alterum non ordinatur. Dico autem genere propinquo, quia calidum perfectum non continet imperfectum coloris, vel substantiae vel quantitatis, sed imperfectum sui generis. Nunc autem quamvis vegetativum plantae, et sensitivum equi, non ordinentur ad intellectivum hominis, tamen vegetativum et sensitivum hominis ordinantur ad intellectivum, et sunt ejusdem generis quodam modo propinqui, scilicet vivi. Secundo, non sequitur, quod si intellectivum det esse sensitivum et vegetativum, det esse corporeum, vel mixtum, quae sunt generis magis remoti.

Item, cum plures partes formales habeant aspectum ad unam materiam, cum propria forma sit in propria materia, necesse est quod sicut partes formales sunt in se distinctae secundum gradum perfectionis, quod illam materiam aspiciant secundum alium et alium modum dispositionis, ut patet: quia forma corporis sub alia dispositione, perficit materiam propriam, et forma mixti sub alia; ergo necesse est in illa materia spirituali dare diversos gradus perfectibiles, si praedictae tres partes sunt partes formales, quae tamen diversitas non occurrit in materia spirituali.

Item, quando diversae formae insunt eidem materiae, non possunt esse ejusdem gradus in perficiendo: non enim sunt duae formae corporis et eadem materia, sed una respectu alterius necessario est universalior et prior. Talium autem natura formarum est, ut patet in omnibus, quod amoto superiori et perfectiori, non amovetur prius et imperfectius, quia de natura sua saltem posset remanere, quamvis per accidens simul corrumpatur cum superiori. Remansit enim eadem forma carnis et corporis Christi anima reccdcnte, vel saltem hoc potest esse per intellectum.

Et hoc expresse docet Commentator super 12. Metaph. text. com. 11. ubi dicit, quod materia primo induitur formis imperfectis. Et per Commentatorem super primam propositionem de Causis, quasi per totum; ergo a praedicta materia spirituali poterit amoveri intellectiva, remanente vegetativa et sensitiva, et erit formam dare separatam et per se subsistentem, quae non erit intellectiva; et tunc constituet aliquod animal, quod non erit homo, cujus finis necessario erit Deus, eo quod forma sua est immortalis, ac per hoc habens esse perpetuum. Quae omnia forte sunt inconvenientia, vel saltem sunt inconvenientia huic positioni, ut patuit supra * in quaestione de unione animae.

Nec potest dici, quod sensitivum fundetur in materia spirituali mediante intellectivo, quia ordo naturalis est formae ad materiam, quod imperfectior prius naturaliter insit ei.

Item, omnis forma communicat actum suae materiae, vel saltem composito, ut patuit in quaestione de unione animae *; ergo si praedictae tres sunt in una materia spirituali, illi materiae vel saltem composito, communicabuntur actus vegetativae et sensitivae, quod est impossibile.

De vegetativa quidem patet, cujus sunt tria opera, scilicet nutrire, augere et generare, quorum nullum tali materiae convenit.

De sensitiva patet, primum quidem auctoritate Augustini de Spiritu et Anima, cap. 15. ubi sic dicit; Corpus constat ex officialibus membris, officialia ex consimilibus, consimilia ex humoribus, humores ex cibis, cibi ex elementis, et nihil horum est anima: sed in istis tanquam in organis agit anima, et per hoc corpori consulit et huic vitae, in qua factus est homo in animam viventem. Sequitur ibidem quod destructo corpore, Invita anima recedit, secum trahens omnia, sensum et imaginationem, rationem et intellectum, etc. Corpus autem, quod prius integrum tanquam organum contemperatum, et dispositum erat, ut melos musicum in se contineret, et tactum resonaret, nunc confractum et inutile e regione jacet, anima autem non habens ubi vires suas exerceat, requiescit. Et exponit a quibus requiescit, ne credatur quod ab actu intelligendi, sicut ab aliis requiescit. Ab his tantum (inquit) molibus, quibus corpus per tempus et locum movebat, ipsa per tempus illocaliter mota, quoniam et si organum periit, sed non melos, nec quod organum movebat. Aperte patet quod anima separata quiescit ab omni actu virium, quae dum erat in corpore, organo indigebant.

Hoc etiam patet quadruplici persuasione. Primo quidem, quia videmus, quod intellectiva quantum ad actum intelligendi, quia separata non eget organo, ideo nec conjuncta; ergo si sensitiva separata in suo actu non indigeret organo, nec conjuncta indigeret.

Secundo, quia quanto forma, seu gradus suae essentiae est nobilior, tanto paucioribus indiget ad agendum, et e contrario, ut patet in sensitiva et intellectiva, ut sunt in corpore, quia sensitiva indiget organo, non intellectiva: sed iste gradus nobilitatis sensitivi ad intellectivum, cum sit essentialis, consequitur animam, sive unitam, sive separatam; ergo anima sensitiva separata ex parte sua aliquo indiget, quo non indiget intellectiva, quod non est nisi organum, quia utraque specie indiget, ut dicitur communiter.

Tertio, quia, ut dicunt, potentia intellectiva est libera, quia in sua operatione est immunis, ut non sit forma materiae corporalis, ac per hoc voluntas dominative agit, et propterea ens secundum totum ambitum suum est objectum intellectus; ergo si anima separata sentit, quando est unita organo corporali, ejus sensibilis operatio erit libera, et habebit aspectum ad omne ens universale et particulare, intelligibile et corporale, et sic Deus et Angeli sensu apprehenduntur, et tunc superfluet intellectus.

Quarto, quia sensibile non apprehenditur, nisi per speciem sensibilem, ut sensibilis est, et sensibili proportionata: talis autem non recipitur nisi in quanto; ergo anima separata erit quanta.