QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

Scholium.

Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretorum Dei. De his etiam agit in 2. dist. 39. quaest. unica, concordatque valde utrobique doctrina. Plura tamen movet hic dubia, multaque explicat, quae ad perfectam hujus difficultatis, omnium gravissimae, enodationem plurimum conducunt. Atque haec sunt illa, quae enarrari et declarari oportere dixerat, ut plene solverentur difficilia quaedam dubia, quae movit de hac re in tract. de primo principio, cap. 4. concl. 5. Sed quaerantur, inquit, in quaestione, quam de scientia Dei respectu futurorum contingentium disputavi. Haec autem illa est quaestio, uti praemonui in hujus operis censura.

Circa primum, ostendo in generali primo, quod nec immutabilitas voluntatis, nec certitudo divinae praevisionis, tollat aliquam contingentiam a rebus. Et arguo sic: Voluntas Dei causa est rerum, ut ostensum esf *. Ostensum est autem, quod omnis necessitas producendi rem extra, ponit dependentiam in producente D ergo quanto major est dependentia, tanto major necessitas: ubi ergo per infinitam rationem tollitur omnis dependentia, per infinitam rationem tollitur omnis necessitas: sed secundum quod a producente tollitur necessitas, secundum hoc ponitur libertas; ergo Deus producit omnes res exteriores per infinitam rationem libertatis, qua major excogitari non potest: sed major est libertas in agente, quod potest producere, et non producere aequaliter pro omni nunc divisim, et ante, et post, et in omni nunc, quam si ad aliquod istorum esset determinatum; ergo iste modus productionis ponitur Dn Deo; non ergo tollitur contingentia in rebus ex parte divinae voluntatis.

Item, antequam ego velim aliquod futurum facere, ejus productio dependet a mea voluntate; igitur cum sit major libertas voluntatis divinae, sequitur quod quidquid a voluntate sua procedit, (et hoc est omnis effectus creatus) potest Deus velle una voluntate esse, vel non esse divisim, ante vel post, vel in quolibet nunc temporis: sed actus volendi in Deo, est idem quod potentia sive voluntas, et ejusdem ambitus et aspectus *; ergo sicut una potentia volitiva non mutata,

potest velle, et vult de omni re, antequam sit, ipsam esse divisim pro omni nunc; hoc idem voluntas divina potest velle et vult, uno et aeterno et immutabili actu volendi, ut sit velle Dei hoc esse, et nolle illud esse, velle quod sit in tali nunc, nolle quod sit in illo, sed in alio. Sicut unus actus simpliciter aeternus voluntatis divinae est idem quod divina essentia, vel divinum esse: sed velle et nolle, quae idem sunt in Deo, sunt nomina dicentia respectum ejusdem divini velle ad diversos effectus, ita quod ille respectus et relatio, est realiter in creatura: sed secundum rationem, et conceptum nostrum in Deo, sicut creator et Deus dicunt rei aeternae novas relationes, quae secundum rationem sunt in Deo, sed secundum rem in creatura. Ac per hoc patet, quod uno modo est verum, Deus vult et non vult simul rem, inquantum scilicet ille actus est idem quod Deus, nihil connotans.

Alio modo non sunt idem, nec simul, imo successive, ut dicunt connotatum extra, ita quod successio secundum rem est in connotans, sed secundum rationem, et nostrum conceptum in Deo.

Item arguo de certitudine scientiae; certum est quod scientia et voluntas in Deo, et sunt idem, et se commensurant: quidquid enim scit se facturum, vult se facturum, et e contrario; et quidquid vult se posse facere, scit se posse facere, et e contrario. Cum igitur (ut ostendi) identitas et immutabilitas voluntatis, et actus volendi quomodo est in Deo, respectu alicujus effectus producendi in aliquo nunc determinato, non tollat contingentiam, imo stat cum utraque parte contradictionis, pro omni nunc divisim; ergo determinatio, vel certitudo scientiae non tollit ab aliquo effectu quin utraque pars contradictionis, pro omni nunc divisim possit evenire: et ista ratio est multum notanda.

Item, ex parte voluntatis, et scientiae, et rerum sic; In creaturis essentialiter ordinatis aspectus causae superioris, ut superior est, non destruit aspectum causae inferioris, secundum quod inferior est. Haec de se est manifesta, imo conformi modo, causa superior inferioricooperatur. Certum est autem, secundum omnes Philosophos, ut patet 2. Physicor. text. 48. et sensus hoc ostendit, quod causarum particularium quaedam sunt necessario producentes suos effectus, quaedam contingenter: cum igitur Deus sit causa superior, ut praesciens, cognoscens, et volens; ergo nunquam ratione suae cognitionis, et voluntatis tollit effectui alicui contingentiam, imo firmat, et stabilit ejus scientia contingentiam in omni effectu contingente: et sequitur oppositum illius, quod arguunt: Deus scit certitudinaliter omne futurum; ergo futurum contingens contingenter eveniet, et non de necessitate: sicut sequitur, Sol cooperatur in generatione hominis; ergo sic generabitur homo, sicut ab homine generante natus est generari. Unde praescientia increata, et voluntas immutabilis, salvant et firmant contingentiam in contingentibus. Unde cum salus et damnatio nostra partim a libertate nostra dependeant, sequitur quod semper Deus scit utrum salvetur, vel damnetur aliquis; ergo potest salvari, vel damnari dependenter a libertate sua. Quia sicut divinus intuitus videt utramque partem contradictionis simul, non quidem simul esse, sed simul fore posse, non conjunctim sed divisim, sic et voluntas divina unico velle immutabili fertur super utrumque extremum contradictionis, vult volens ipsa simul, non quidem simul esse, sed simul vult forte posse, non conjunctim sed divisim. Et sicut divinus intuitus videt causarum contingentiam, et effectus ex eis contingenter futuros, sic divinum velle vult causas creatas contingenter agere, et effectus contingenter evenire, vel necessario, secundum ordinem causarum.

Sic igitur in generali patet, quod nec immutabilitas voluntatis, nec certitudo cognitionis oppositorum, (quia ut sunt in ipso non opponuntur) tollit contingentiam in effectibus contingentibus, quales sunt maxime actus liberi arbitrii.

Secundo, hoc est videndum in speciali, descendendo ad difficultates tactas*. Circa primam difficultatem voluntatis, si aeterno actu, et immutabili vult, quidquid vult ? Ostendi hoc quantum potui in praecedenti quaestione*; quod sicut divinum esse unum, aeternum, simplicissimum, immutabile, claudit omnem rationem cujuslibet entis facti, et faciendi per illud: unde Angeli, vel Beati contemplantes illud, sciunt quidquid nos per omnia verba possumus dicere, modo altiori, et nobiliori in infinitum; et sicut divinum Verbum, Dei filius, Verbum, inquam, aeternum, unum, simpliciter immutabile, claudit omnem rationem cujuslibet verbi, cujuslibet conceptus, qui a creatura potest dici, vel accipi per totam successionem temporum, etiamsi mundus duraret in infinitum; et sicut voluntas nostra, antequam actu volendi induatur, est in potentia ad volendum, vel nolendum indifferenter de omni volito utramque partem contradictionis divisim pro omni nunc, sic Deus uno aeterno simplici actu volendi, qui non contrahit voluntatem Dei, cum sit idem quod ipsa, ac per hoc tanti ambitus, et tanti aspectus, sicut ipsa potentia: cujus contrarium est in voluntate nostra, et suo velle unico, dico, tali velle, vult rem esse et non esse divisim, pro omni nunc, ita quod velle et nolle idem sunt in Deo, sed dicunt diversos respectus ad creaturas, ut in praecedenti quaestione *declaratum est.

Circa secundam dubitationem, in qua dicitur, quomodo si unico velle potest nolle rem esse, et velle esse divisim, etc. plana est responsio. Quod Deus libertate sua vult hoc fieri et non fieri, et plus vult hoc quam oppositum: sed illud plus velle, non dicit aliquid reale additum super simplex, et unicum Dei velle: quare, sicut dixi, per unicum velle indifferenter, potest velle et nolle hoc esse divisim, sic per idem velle non mutatum, potest hoc plus velle esse quam non esse, vel plus esse nunc, quam ante vel post. Unde non est imaginandum, quod illud quod dico, plus velle hoc esse, quam non esse, dicat aliquid super simpliciter velle.

Circa difficultatem ex parte intellectus, sive divinae cognitionis et certitudinis, est sciendum quod in effectibus duplex necessitas invenitur: quaedam absoluta et per se; quaedam per accidens et secundum quid. Necessitatem absolutam habet effectus, quando dependet a talibus causis, quae ipsum necessario producunt: sicut ponit Philosophus exemplum 1. Physic. text. cotn. 69. quod necesse est animal corrumpi, quia est compositum ex contrariis; et si terra est inter Solem et Lunam, tunc Luna eclipsatur. Necessitatem secundum quid potest habere, vel ratione temporis, vel ratione circumstantiae: ratione temporis, quia currens quando currit, necessario currit; quia secundum Aristotelem circa finem 1. Perihermenias, cap. ultimo: Omne quod est, quando est, necesse est esse. Unde in talibus, talis est necessitas, ut nec ex parte ipsius rei, nec ex parte alicujus virtutis, oppositum possit esse, nec intelligi, quia tunc contradictoria simul essent vera, super quod nulla se extendit potentia.

Similiter dico, quod illud quod fuit, quando fuit, necesse est fuisse, ita quod in nullo istorum est potentia ad oppositum pro eodem nunc, vel tempore. Tale autem necessarium non habet necessitatem absolutam, sed secundum quid, quia erat potentia in tempore praecedenti, vel potentia currentis, vel extrinseca causa, qua poterat impediri: nunc autem in illo tunc non potest non esse pro tempore, quo est, quamvis per accidens, id est, quando est, necessario est.

Est etiam aliquando necessitas in re ratione circumstantiae, sicut si ego video te currere, necessario curris, quia non potest esse, quod ego videam te currere, et tu non curras: et tamen cursus de se, cum sit a voluntate tua, simpliciter est contingens, et potuit non esse, quia potuisti velle non currere.