QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Quomodo instans accipi possit in ratione continui?
Circa primum tria sunt videnda. Primum est, quomodo se habent opposita quantum ad simultatem? Secundum, quomodo se habent esse simul, et esse in instanti quantum ad diversitatem ? Tertium, quomodo se habet instans quantum ad divisibilitatem, et indivisibilitatem.
ARTIC. I. SECT. I.
An opposita possint esse simul ?
Circa primum est sciendum, quod quaedam sunt opposita, quae habent medium secundum formam, ut contraria mediata, sicut album, et nigrum; sive quae habent formam mediam, quia inter illas duas formas contrarias cadit forma media, ut inter albedinem, et nigredinem, rubedo, et pallor. Quaedam sunt opposita, quae non habent medium secundum formam, sed secundum subjectum constans, sive actu existens; et ista sunt contraria immediata, quae determinant sibi subjectum aliquod in genere, ut sanum, et aegrum, quae determinant sibi corpus animalis, inter quae non est forma aliqua media, quae nec sit sanitas, nec aegritudo, sed participat utrumque, sicut pallor participat album, et nigrum. Idem dico de justo, et injusto, quae determinant sibi animal rationale. Habent tamen talia contraria medium secundum subjectum constans, sive actu in rerum natura existens; quod non est sanum, nec aegrum; nec justum, nec injustum, ut lapis.
Quaedam sunt opposita, quae non habent medium secundum formam, nec secundum subjectum constans: sed habent medium subjectum non constans, sive non existens in rerum natura; sed subjectum fictum, vel imaginatum, sicut sunt contraria generalia, ut bonum, et malum, quae secundum Aristotelem in Topicis sunt genera aliorum contrariorum. Si enim bonum, et malum largo modo accipiantur, in quolibet genere contrarietatis dicitur bonum, quod habet rationem perfecti, et malum, quod habet rationem privationis, et incompleti. Nam, se mulum Aristotelem , semper altera differentia habet rationem habitus, et per consequens boni; altera rationem privationis, et per consequens mali: ut incorporeum dicit habitum et bonum, cor-porcum dicit privationem, et malum per consequens: similiter de albedine, et nigredine. Cum igitur tam habitus, quam privatio sit praesupponens subjectum constans, sive existens, impossibile est, quod sit in rerum natura aliquod subjectum actu existens, quod sit nec bonum, nec malum: quia nihil est actu existens, quin habeat perfectionem sibi competentem, vel perfecte et sic bonum, vel imperfecte, et sic malum.
Sed ista contraria generalia, vel genera aliorum contrariorum, habent medium subjectum non stans, id est, non actu existens: nam de ipso albo verum est dicere, quod nec bonum est, nec malum. Constat quod non est bonum. Constat quod non est malum: quia malum cum sit privatio, non dicit negationem simpliciter, sed in subjecto. Si tamen bonum, et malum accipiantur, non ut contraria generalia, sed specialia in aliquo genere, sic habent malum, non secundum formam, sed secundum subjectum constans, sive existens. Et hoc est, quod dicit Commentator 10. Metaphys. quia vir eremita cumnon sit civis, nec pars civitatis; nec bonus est, nec malus, bonitate, vel malitia civis: non loquitur de bonitate, vel malitia generaliter sumpta, de qua statim supra dictum est.
Quaedam sunt opposita, quae nec secundum formam, nec secundum subjectum, nec cum constantia subjecti, nec sine constantia subjecti habent medium, qualia sunt contradictoria; quorum alterum, et non ambo, de subjecto, et praeter ipsa nihil contingit verificari. Et ideo dicit Aristoteles , quod contradictoria sunt, quorum secundum se non est medium. Cum igitur ex aliqua ratione sequitur, quod contradictoria sunt simul vera, talis ratio debet mendicari ex aliquo impossibili, quia talia non possent esse vera affirmando, ut quod currat, et non currat: vel negando, ut quod neque currat, neque non currat nisi sit aliquod medium inter illa, cum tamen nullum habeant medium, nec secundum formam, nec subjectum: nec cum constantia subjecti, nec sine constantia. Hoc de primo primi membri.
ARTIC. I. SECT. II. An simul esse possint in eodem instanti?
Circa secundum ostendendum est, quod non est idem dicere, quod opposita sunt simul, et quod sint in eodem instanti; si instans accipiatur non ut habens rationem propriae mensurae secundum rationem mensurae communis, quia opposita et contradictoria possunt esse vera in eodem instanti communi; non tamen propter hoc sunt simul vera, quia non sunt vera in eodem instanti proprio. Quod declarant sic: causa quare duo contradictoria non possunt simul esse vera est, quia oporteret mensuram, in qua sunt duo extrema contradictionis vera, esse majorem, quam mensuram, in qua altera pars est solum vera: ut majus est tempus, quo nigrum est album, et nigrum, quam tempus, in quo est solum album. Si ergo potest ostendi, quod non est major mensura, in qua verificantur duo contradictoria, quam in qua verificatur alterum solum, cum nihil aliud obsistat, satis patebit, quod si in uno instanti potest esse verum alterum extremum, quod in eodem ambo extrema poterunt esse vera, quia (ut dicunt) non respicit plus morae amborum verificatio, quam alterius solum.
Quod autem hoc sit verum, patet; vult enim Philosophus 8. Physic. quod si ex albo fiat nigrum (et simile est in aliis oppositis) quod per totum tempus est sub uno extremo, utpote sub albo: et in instanti alio, quod terminatur ad tempus, est sub altero, utpote sub nigro: album autem, et nigrum se habent ut album, et non album: ergo secundum doctrinam Aristotelis, duo contradictoriaut album, et nigrum, sive non album, verificantur in tempore, et in instanti ejusdem temporis. Cum igitur tempus cum suo instanti, non sit majus, quam tempus tantum, sicut linea, et punctum non est aliquid majus, quam sola linea; si enim puncta facerent aliquid majus, tunc partes dividentes totum, facerent aliquid majus, quam sit totum, quod est impossibile: quia totum est ex partibus aequaliter simul sumptis, et e contrario. Divisa itaque linea in plures partes, ubi erat unum punctum in potentia, post divisionem fiunt postea duo puncta in actu: ergo si hujus puncta facerent aliquid majus, illae partes lineae simul sumptae essent plus, quam suum totum; ergo non facit aliquid majus linea, et punctum, quam linea sola: nec tempus, et instans, quam solum tempus: ergo non sequitur aliquid majus adverificationem duorum contrariorum, quam unum tantum.
Sed (ut dicunt isti) bene ad eorum verificationem requiritur successio, quod non requirit alterius extremi verificatio. Si enim instans temporis immediatesuccederet, non possent duo opposita verificari, unum in tempore, aliud in instanti. Inter quaecumque autem est successio, illa non sunt simul: unde si in eodem instanti posset esse successio illa, quae essent in tali instanti, non essent simul. Si igitur aliquod tempus componitur ex instantibus (sicut isti ponunt) ut visum est supra de motu Angeli, vel de intellectionibus suis, quale etiam est tempus motus, quo quis alio instanti esset sursum, et in alio immediate deorsum; et tunc talis motus, componeretur ex mutatis esse quae tempore discreto mensurantur, quia motus gravis, praesertim in vacuo non posset esse continuus, cum non possit reduci ad motus caeli. Et de tali motu, et tempore, quo mensuratur, satis dictum est supra in quaestione; An sit tempus discretum? Cum igitur (ut dicunt) sit dare motum compositum ex mutatis esse, ut visum est in praecedentibus quaestionibus, cui respondet tempus compositum ex instantibus; dicunt, quod cum plura instantia non plus faciant, quam unum, quia sunt indivisibilia, ideo non plus faciunt instantia multa propria, et infinita, quae mensurant diversa mutata esse, quam unum instans temporis nostri: ergo quidquid potest esse in diversis instantibus propriis, totum id potest esse in uno instanti: si ergo potest esse sursum, et deorsum in diversis instantibus, quae mensurant diversa mutata esse, grave potest esse in uno instanti sursum, et deorsum.
Cum igitur secundum praedicta ad hoc, quod contradictoria sint vera, non requiratur major mora, sed sola successio; ergo cum in diversis instantibus temporis proprii discreti sit successio, non tamen mora, cum omnia sint indivisibilia, patet quod in diversis instantibus temporis discreti contraria possunt esse vera; ut, Angelus hoc intelligit, et hoc non intelligit; grave potest esse sursum et deorsum. Et quia omnibus istis instantibus correspondet unum, et idem instans temporis continui per coexistentiam, sicut uni puncto centrali coexistunt multa puncta linearum inde egredientium; quia non plus faciunt plura instantia temporis discreti, quam unum instans temporis continui, eo quod quidquid potest esse in pluribus instantibus temporis discreti, tanquam in mensura propria, id idem, vel illa possunt esse in uno instanti temporis continui, tanquam in mensura communi propria. Et quia illa, quae simul sunt in uno communi, non proprie sunt simul, sicut quae sunt in loco communi, ut in domo, vel caelo, non proprie sunt simul in illo, ut illa quae sunt in eodem loco proprio, ut corpus glorificatum, et non glorificatum: ideo contradictoria, vel opposita possunt esse simul in eodem instanti temporis continui, tanquam in mensura communi, non tamen proprie sunt simul, quia non sunt in eodem instanti, quod est eorum propria mensura, licet in diversis. Et hujus ratio est, quia in diversis instantibus mensurae propriae, quamvis non faciant plus quam unum instans. Reliqua desunt.