QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

Scholium.

Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Augustini, et ex actuum et potentiarum experientia, et perfecta colligatione universi, quam acutissime explicat. Et ostendit vitam sensitivam quae alias per se in brutis est realiter distincta, et solitaria absque rationali, uniri perfecte cum eadem in homine. Unde docuit in 4. dist. 44. quaest. 1. g. Praeterea paries carnis, tres animas, vegetativam, sensitivam, et intellectivam eamdem esse in homine. Ubi obiter noto haberi in omnibus editionibus quasdam citationes pro eadem assertione 2. Sententiarum, quae tamen aliunde irrepserunt, omnes enim fallunt lectorem. Qualiter vero hae tres animae in unam coalescant, et primae duae contineantur in rationali, an forma. Uter, sive virtualiter seu eminenter, videndi sunt Complut. disput. 4. de divisione animae, quaest. 2. Suarez tract. 3. de Anima, lib. 1. cap. 6. Toletus lib. 2. quae. t. 3. Hic obiter asserit Scotus continentiam esse radicalem.

Qualiter autem corrumpi dicuntur ad introductionem animae rationalis, vegetativa et sensitiva successive prius introductae in fcetu imperfecto: lege Ruvium lib. 5, de Anima, cap. 3. quaest. 5. a num. 153. usque ad 159. et Gavellum in supplem. librorum de Anima disp. 1. sect. 7. num. 6

Quibus et similibus non obstantibus est dicendum, quod sensitivum in homine est a creante. Quod declarat primo auctoritas Augustini de Spiritu et Anima, superius * allegata, ubi unam dicit animam animalem et intellectivam. Et ne forte dicas, quod una sit anima ex sensitiva generata, et intellectiva creata, ideo praemisit illam, Quae et vivificat, et rationem disponit creatam. Ad idem facit auctoritas ejusdem superius allegata: et hoc expresse docet Augustinus exponens illud Genesis 2. lib. 7. de Genes. ad litt. c. 16. et 17. Formavit Deus hominem, etc. sequitur, et inspiravit in faciem ejus, etc Ubi expresse dicit, quod quantum ad sensitivam inspiravit, et ideo spiraculum vitae: unde expo-, nens hoc * contra Manichaeos, ait: Ipsi animae sensus est additus ista insufflatione, cum factus est homo in animam viventem. Et non solum vita et sensus, sed etiam omnis actus vitae, qui ab anima haberi potest, in ista insufflatione infusus est.

Movet nos ad hoc experimentum, quia videmus quod aliae facultates animae in suis actibus se retrahunt, et impediunt, et expediunt, quod non esset nisi in una substantia animae radicaliter essent. Item, experimur quod simul separantur. Tertio, ratio hoc suadet, quae sumitur principaliter ex ordine formarum et ligamento universi. Ad cujus evidentiam est sciendum, quod cum mundus, secundum Dionysium. c. 7. de Divin, nom. ut supra dictum est, sit unus, quia suprema infimorum conjunguntur cum infimis supremorum: sed si ordo universi diligenter inspiciatur, ligamentum in rebus imperfectioribus fit per plura, et per naturam magis universaliter sumptam. Et ne oporteat ad omnes gradus eorum descendere, hoc patet in magis manifestis. Mixtum et complexionatum ligatur cum vegetativo in omnibus herbis et arboribus, vegetativum cum sensitivo in paucioribus, quia in solo uno genere, scilicet in animali; ergo sensitivum, quod est finis intrinsecus naturae, ligatur cum intellectivo, non in toto uno genere, sed in tota una specie, scilicet in homine. Videtis ergo quod in toto universo suprema infimorum, non secundum totum ambitum suum, ligantur cum infimis supremorum: in pluribus enim est mixtum quam complexionatum, complexionatum quam vegetativum, et vegetativum quam sensitivum. Et hoc est signum quod perfectio universi habet latitudinem basis, et tendit in conum, cujus perfectio terminatur in puncto unionis verbi Dei ad humanam naturam. Patet etiam quod universum non ligatur in ascendendo per omnes suas species, sed per perfectiores partes suas: unde vegetativum ligatur cum sensitivo, non per esse vegetativum, sed per perfectiora vegetativa, cujusmodi sunt animalia.

Ex istis patet, quodnunquam natura inferior ligatur superiori per totam suam latitudinem, sed per conum unum, hoc est, per suum perfectius; ergo natura sensitiva non ligatur secundum se totam, hoc est, secundum omnes suas species cum intellectivo, sed per conum suum, hic est homo, quia ostendi supra * quod in homine de ratione sua est cognitio sensitiva. Et est advertendum, quod conus, quo natura inferior ligatur superiori, quanto magis intendimus in ascendendo, tanto est strictior latitudine, et altior gradu et perfectione. Unde conus vegetativae altior est sua basi, quia non unitur sensitivo per omne vegetativum, sed per magis perfectum. Et iste conus, seu pyramis consistit non in specie specialissima, sed est obtusus, quia consistit in genere, scilicet in omni animali. Conus autem sensitivae, sive pyramis, qua ligatur cum intellectivo, minus est latus extrinsece, et magis altus in esse, quia consistit in una sola specie, quae est homo, et altior est in gradu essendi quam animal. Conus autem, sive pyramis hominis, quo ligatur cum Deo, adhuc est minoris latitudinis extensive, quia fit in solo uno homine Christo. et majoris altitudinis etiam rationalis omni alio homine. Videsne ordinem rerum, et ligamentum ipsarum per modum pyramidis ascendentium.

Ex his concludo, quod si sensitiva esset in homine a generante, sicut est in brutis; sicut sensitivum non unitur intellectivo per aliam sensitivam, hoc est, in aliis speciebus (eo quod nullum faciat conum, sive terminat pyramidem modo immediate propinquo intellectivo, quia omnia sunt corruptibilia, et de potentia materiae educta) sic nec sensitivum humanum ligaret naturam inferiorem cum intellectivo, nec conum faceret, nec punctum pyramidis, si corruptibile esset, et de potentia materiae eductum.

Si forte dicas, quod sensitiva in homine, quamvis a generante, nobilior est omni alia sensitiva, ac per hoc in ascendendo facit conum, et constituit pyramidem, ut sit unibilis intellectivae:

Dico, quod ista nobilitas non invenitur in actibus, cum aliqua animalia acutius videant homine, ut aquila, et sic de aliis sensibus; ergo ex hoc non apparet, quod debeat facere conum summum respectu aliorum sensitivorum, nec in substantia, si sit de materia educta, quia tunc est corruptibilis. Ideo oportet quod ratio summitatis, qua ligatur cum intellectivo, sit media inter intellectivum ex una parte, et sensitivum omnium aliorum animalium ex alia. Haec autem mediatio non est in operando, quia indiget organo ut aliae; ergo est in essendo, et in modo productionis, quia omnes aliae sensitivae, et sunt ab intra et corruptibiles, et alligatae secundum substantiam, et rationem, et potentiam organo corporali. Intellectiva est ab extra unita materiae secundum substantiam, et non secundum potentiam, ut supra* patuit: sensitiva vero hominis est ab extra, in quo excellit alias sensitivas, ligata materiae ratione subjecti, et etiam ratione potentiae,

in quo est inferior intelligentia. Et sic patet, quod vere non est medium unitivum et ligativum, nisi sit ab extra.

Nunc oportet solvere dubia contra hoc, quae plana sunt; quia Aristoteli, quod Embryo prius vivit vita plantae et animalis, et prius est animal quam homo, respondent ali qui Doctores, et bene, quod tunc res usu consueto dicitur primo fieri, vel esse, cum prius innotescit, licet prius fuerit in re. Et secundum hoc in eo, quod generatur ex embryone, vel in ipso embryone, (si ipse foetus novellus vocatur embryo) prius dicitur animal quam homo; quia in tali faetu novello ex embryone genito, prius apparent opera vegetativae, seu actus plantae quam animalis, et prius actus et opera animalis quam hominis: non quia alia sit forma, per quam est animal, et alia per quam materia est homo, sed quia opera imperfecta, quae fiunt ab eadem forma, prius apparent quam opera perfecta. Unde pueri in populo vocant omnes homines patres, et omnes foeminas matres, deinde distinguunt hunc esse patrem, et illam esse matrem.

Quod etiam Aristoteles dicit, quod Solus intellectus intrat ab extrin seco. Respondeo, quod intellectus aliquando nominat substantiam animae intellectivae: et isto modo non excludit vegetativum et sensitivum, quae secum faciunt unum substantiam. Alio modo nominat solum potentiam intellectivam, vel ipsam intellectivam, excludendo vegetativam et sensitivam: et isto modo illud verbum Aristotelis esset falsum, sed ipse intelligit primo modo.

Si dicatur, quod solus intellectus separabilis est, sicut perpetuum a corruptibili, ut dicit Aristoteles 3. de Anima, text. 20. et loquitur de potentia intellectiva, alias excludendo: Respondeo, sicut dictum est in praecedenti quaestione*, quod cum substantia intellectiva vere sit forma corporis humani, potentia autem intellectiva vere sit in substantia intellective, vel idem quod ipsa, necessarium est quod ipsa potentia intellectiva sit in materia seu in corpore, in quo est sua substantia, et per consequens actus intelligendi, etiam species, quae sunt in potentia intellectiva, necessario sunt in illo, in quo est potentia.

Sed advertendum est, quod differunt aliquid esse in aliquo ut forma in materia, et ut accidens in subjecto. Quoniam secundum Commentatorem super principium 2. de Anima text. com. 4. aequivoce dici tur esse forma in subjecto, et accidens. Subjectum enim accidentis est aliquid existens in actu, et non indiget inquantum tale in suo esse ipso accidenti. Subjectum autem formae non habet esse in actu nisi per formam. Nunc igitur cum substantia intellectiva sit per se in materia, potentia autem intellectiva, et actus ejus sit in eadem materia per substantiam formae; omne autem per aliud reducitur ad per se, necesse est quod potentia intellectiva, et species intelligibiles sint in corpore per substantiam animae per accidens, non quidem in corpore per accidens, sicut in subjecto, sed sicut in perfectibili per accidens, secundum illum modum, quo substantia animae est in corpore, sicut perfectio et forma. Non quod corpus perficiatur per se, nec per accidens a potentia intellectiva, vel specie intelligibili, nisi accipiendo per accidens valde large, sed quia potentia, quae est per se in substantia animae, sicut in subjecto, saltem secundum modum, (hoc dico, quia nondum ostensum est, utrum potentia sit idem, quod sua substantia) ideo per illam substantiam est potentia in corpore, non sicut in subjecto, sed sicut in perfectibili, quod dicitur perficere per accidens, quia est in substantia animae, quae per se corpus perficit,

Est autem advertendum, quod per accidens reducitur ad per se duobus modis; uno modo, quando illud, quod convenit alicui per accidens, scilicet per illud, de quo dicitur per se, natum est etiam ei de quo dicitur per accidens, per se convenire, ut clavus fixus in rota movetur per accidens, quia per motum rotae, quae movetur per se non ex se, quia per se movetur quidquid est subjectum motus, etiamsi ab aliquo moveatur. Ex se autem movet, quod virtute sua intrinseca ad diversas partes movetur, quod convenit animalibus solum, ut dicitur 8. Physic. text. 27. et 28. Alio modo reducitur per accidens ad per se, quando illud quod convenit alicui per accidens, per illud scilicet, cui per se convenit, non est natum ei, de quo dicitur per accidens, per se convenire,

ut color movetur ad motum corporis, qui tamen per se non est natus moveri. Cum ergo dicimus, quod potentia intellectiva, et species intelligibiles sunt in corpore ut in perfectibili per accidens, per substantiam animae intellectivae, quia per se perficitur corpus, ly per accidens debet accipi ultimo modo, quia perficere corpus vel materiam corporalem, nullomodo per se convenit potentiae, nec speciei, et sic non possunt esse in corpore, ut perfectio in perfectibili: nec etiam possunt esse in subjecto, ut accidens in subjecto, nec perse, nec per accidens. Cujus ratio est, quia omnis potentia, quae est immediatum principium operandi, quae per se, vel per accidens est in materia, ut in subjecto necessario est contracta et limitata, ac propter hoc nec libera, nec habet subjectum universale, nec in hoc est differentia, sive per se, sive per accidens sit in materia, ut in subjecto.

Ex his patet, quod non potest dici quod corpus intelligat, quia potentia intellectiva, nec per se, nec per accidens est in corpore, tanquam in subjecto. Patet etiam, quod totus homo per se intelligit, et est quod intelligit, quamvis quo intellig t remote, sit pars formalis animae, ut anima intellectiva, et quo intelligit immedtote scilicet potentia: estetiam formalis perfectio materiae per accidens et per reductionem. Nec sequitur, quod si illud quo immediate intelligit, per accidens sit perfectio, quod propter hoc homo per accidens intelligat, quia ad hoc, quod actio attribuatur composito per se, sufficit quod illud, quo tanquam principio remoto operatur, sit ejus perfectio materiae, vel compositi per se, quamvis illud, quo immediate operatur, sit ejus perfectio per accidens, sicut totus ignis per se, agit per formam ignis, quamvis caliditas sit per accidens perfectio ignis, quia non est forma consubstantialis ejus.

Ex his patet, quod potentia intellectiva, est in substantia animae per se ut in subjecto, sicut accidens, vel habens modum accidentis: in corpore vero humano nec est per se, nec per accidens ut in subjecto, est tamen in eo per accidens, et per reductionem, sicut perfectio in perfectibili, modo dicto: substantia vero animae est in materia, et in corpore per se, ut perfectio in perfectibili.

Tunc ad propositum dico, quod potentia intellectiva dicitur ab Aristotele 2. de Anim. text. 20. separari a vegetativa et sensitiva, tanquam perpetuum a corruptibili propter duo. Primo, quia quamvis tota substantia animae vegetativae sensitivae et intellectivae, tanquam incorruptibilis separatur, tamen sua potentia intellectiva, ut est principium operandi, separatur: sed potentiae sensitivae non remanent in anima separata, ut potentes operari, sed solum in radice. Cujus ratio dicta fuit in praecedenti quaestione *, quia de ratione sensitivae, ut operativae, est organum corporale. Alio modo dicitur separariapraedictis, quia, ut dictum est, nec per se, nec per accidens est in corpore ut in subjecto, nec perfectio per se. Potentiae autem sensitivae sunt in materia et organo corporali, ut perfectio per se, quia si oculus esset animal, visus esset ejus anima.

Ad aliud Commentatoris dico, quod modus operandi non variat speciem: sola enim illa faciunt unitatem et varietatem speciei, quae sunt de ejus substantia, ut materia et forma: et hoc patet in Adam, et in aliis.

Ad aliud, quod cum illud, quod introducitur in corpore humano virtute animae generantis, sit dispositio ad ligandum, vel ad uniendum illud, quo ligatur creatura corruptibilis cum spirituali, nobilius est et censetur, quam quodcumque sensitivum bruti, per quod hoc non possit fieri, sicut per comparationem ad finem, habitus gratiae, quo unimur Deo, est nobilior forma lapidis, vel sensitiva.

Ad illud, quod sensitivum inquantum sensitivum, non habet operationem separatam, ac per hoc non est separabilis inquantum talis, quia omnis sensitiva esset separabilis inquantum talis: separatur autem sensitiva hominis inquantum hoc, id est, inquantum in ipsa, et per ipsam ligatur genus intellectivorum animalium cum genere sensitivorum, et per consequens cum aliis. Quod quidem ligamentum fit etiam aliquo modo in anima separata, dum sunt una substantia ipsa et intellectiva. Et hoc sufficit pro operatione, ut sit separabilis, quia ut ostensum est supra, nisi esset incorruptibilis, non ligaret.