QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Singulae animae rationales immediate a Deo creantur
Circa primum, est sciendum, quod haec quaestio dubia fuit antiquitus, non solum apud Philosophos, sed et apud Sanctos. Unde ait Gre gorius in Registro lib. 7. epist. 54. loquens de origine animae: Inter (inquit) sanctos Patres non modica quaestio illata est, utrum animae ab Adam descenderint, aut creaturis singulis dentur, eamque in hac vita insolubilem sentiunt esse quaestionem. Et secundo etiam est dubitatum, quia dato, quod anima intellectiva primi hominis a creatione esset, adhuc enim dubitaverunt aliqui, utrum ex illa anima originaliter descendant aliae, sicut ex primo patre secundum carnem corpora nostra originantur, et seminaliter propagantur. Et istam difficultatem tangit Augustinus in epistola ad Optatum, dicens, Non itaque unum quem facto ex terra primo homini inspiravit, sed omnem flatum ipse fecit, ipse adhuc facit. Quaeritur tamen utrum ommen flatum ex illo uno flatu, sicut omne corpus homini ex illo uno corpore faciat; an vero nova quidem corpora faciat ex uno, novasque animas de nihilo. Et ponit ibi exemplum de candelis, quomodo ex una multae accenduntur. Hanc etiam quaestionem sentit Augustinus epist. 28. ad Hieronymum, ubi contendens cum Hiero nymo, ait, Hoc certe sentis, quod sincvlas animas singulis nascentibus, etiam
modo Deus faciat; et infra, Ecce volo, quod ista sententia modo mea sit, sed nondum esse confirmo. Cui respondens Hieronymus, ait, Qui animas ex una propagari asserit, et non in corpus juxta exemplum primi hominis quotidie fieri, anathema sit.