QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

Scholium.

Mirum, quod per tot annorum centurias, etiam post exortam fidei Christianae lucem, haec quaestio de origine animae non solum inter Philosophos, verum et inter Theologos adeo obscura, et difficultatibus involuta remanserit, ut optima quaeque torserit ingenia, et sub Gregorii Magni tempus putaretur insolubilis. Propterea in multos itum est errores, quos partim hic indicat Doctor, et in 2. dist. 17. quaest. 1. partim referunt Conimbricens. lib. de Anima, cap. 1. quaest. 3. Ruvius tract. de Anima separata quaest. 1. et alii. Neque, quod mirabilius est, quidquam adhuc definitum est expresse, in re tam vehementer agitata, et toties discussa. Duas praecipuas quaestiones dixit Augustinus lib. de Ordine, cap. 8. esse in Philosophia, unam de Anima, alteram de Deo; neque immerito, cum anima sit veluti horizon aeternitatis (uti ait Trismegistus in Asclepio) et intelligibilis, corporeaeque naturae sit veluti nexus et confinium, et ut ita dicam totius mundi summa, et tamen nihil adhuc de ejus origine per fidei regulas stabilitum est. Temerarium tamen et erroneum nunc judicant Theologi negare a Deo immediate creari, propterea quod exinde sequi videatur animam esse mortalem, quod S. Thomam movit in 2. part. q. 118. art. 2. ut non solum errorem, verum etiam haeresim putarit asserere animas rationales vi seminis propagari.

Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae seminaliter, ut aliae formae; vel utrum de prima anima originaliter, ut lumen candelae de lumine alterius candelae ? Quod autem ultimis duobus modis non sit educibilis, patet, primo auctoritatibus Sanctorum. Damascenus lib. 2. Orthod. fidei, cap. 12. Deus ex invisibili et visibili materia condidit hominem, ex terra quidem corpus plasmans, animam autem rationalem per insufflationem. Hoc idem Augustinus libro de Spiritu et Anima, cap. 48. Dicimus (inquit) corpus per conjugii copulationem seminari: Dei vero judicio coagulari in vulva matris, et compingi atque formari, ac formato jam corpore, animam creari et infundi, ut vivat ex utero homo ex corpore constans et anima. Nec duas animas esse credimus in uno homine, sicut multi scribunt, unam scilicet animalem, qua movetur corpus, et mixta sit sanguini; et aliam spiritualem, quae administret rationem, sed dicimus unam animam eamdemque animam esse in homine, quae et corpus sua societate vivificat, et semetipsam sua ratione disponit. Item Richardus 4. de Trinitate, dicit cap. 16. Proprium est hominis habere substantiale esse, ex propagatione simul et procreatione; nam procreatur anima, corpus propagatur: proprium autem est mixtorum habere substantiale esse ev sola propagatione: proprium est Angelorum habere substantiale esse ex sola creatione. Haec quia communiter conceduntur ab omnibus, et infinitae sunt auctoritates, non curo eas adducere. Sed ratio hoc ostendit, et primo syllogizando a fine, qui est causa causarum notior ad demonstrandum, ut dicitur 3. Met. text. 3. Certum est autem, quod corpus est propter animam, in fin. 1. de part. animal; omnis autem actio naturalis ad corpus humanum videtur ordinari, quia simplicia sunt propter mixta, mixtum propter complexum, complexum propter vegetativum, vegetativum propter sensitivum, sensitivum propter intellectivum. Cum igitur finis notior sit his quae sunt ad finem, ergo anima, propter quam est corpus, notior est omni agente naturali: sed effectus non est causa notior; igitur anima non est effectus alicujus agentis naturalis.

Secundo, patet hoc ex modo agendi; haec est enim regula generalis, quod omnes virtutes consequentes formam eductam de potentia materiae, debilitata sua materia, debilitantur. Ita dicit Avic. 6. Natur. part. 1. c. 3. Omnium, inquit, partium corporis debilitantur virtutes in fine aetatis juvenilis. Sed, ut idem dicit, virtus intellectiva communiter non corroboratur, nisi ultra illam aetatem; ergo, etc.

Item, sicut ea, quae ex semine oriuntur, non extenduntur, nec re, nec actione ultra virtutem naturalem seminis, sic forma quae de potentia materiae educitur, non extendit aspectum suum extra objectum corporale, cujus contrarium patet de intellectiva.

Ad hoc etiam facit, quod nulla virtus quae educitur de potentia materiae, habet libertatem se movendi dominative, sive libere, ut patet discurrendo; hanc autem habet intellectiva. Patet etiam, quod, ut dicitur 1. de Caelo et Mundo, text. 126. Omne generabile est corruptibile.

Quod autem anima incorruptibilis sit, et per consequens ingenerabilis, satis patet per Philosophum 3. de Anima, text. 20. qui dicit, quod intellectivum separatur ab aliis, tanquam perpetuum a corruptibili: et 12. Metaph. text 17. quod si aliqua forma remanet separata, haec est anima non tota, sed intellectiva.

Ratione etiam patet, quia secundum Dionysium cap. 7. de divin. Nomin. Infima supremorum conjunguntur supremis infimorum, quod non esset, nisi per animam intellectivam; ac per hoc ipsa est degenere supremorum, scilicet substantiarum incorruptibilium, quamvis inter eas locum teneat infimum.

Secundo patet, quia experimentum generale est certissimum, sed nos experimur nos appetere bonum infinitum, quod non consequitur homo in hac vita; sed si corrumpitur anima, appetitus naturalis erit frustra.

Item, propria operatio ducit in notitiam causae: sed operatio intellectivae inquantum talis, proprie est circa incorruptibilia, ut circa universalia, et circa illa, quae sunt a materia separata; igitur et substantia, a qua haec operatio procedit, erit incorruptibilis.

Item, appetitus naturalis non est frustra: sed experimur nos appetere, non solum esse ut nunc, non solum bonum ut nunc, sicut bruta et homines sequentes sensibilitatem, sed esse semper, et esse simpliciter secundum rationem; ergo necesse est quod si secundum illam sumus rationales, simus perpetui.

Si enim dicatur, quod anima intellectiva sit producta ab intellectu, sicut videtur dicere illa universalis propositio de Causis: Omnis, inquit, intelligentia scit quod est supra se, et quod est sub se, verumtamen scit quod est sub se, quoniam causa est ei. Ubi est sciendum, quod intelligentia est causans ea, quae sunt sub se. Si intelligatur de anima, est, dico, causa per accidens, eo quod per motum orbis et Solis in aliquo circulo est causa dispositionis corporis, quo disposito, Deus infundit ei animam, vel est causa ejus, quantum ad aliquas revolutiones. Similiter si inveniatur aliquando, quod Deus creavit animam mediante intellectu, dico, quod ly mediante dicit medium naturae, non efficientis, aut instrumenti, aut causalitatis, ut sit sensus: inter Deum et animam, intellectiva tenet medium gradum.

Item, potentia non est simpliciter notior sua substantia; ergo cum substantia rei factae subjiciatur, quantum ad suum esse, agenti, sua potentia necessario est subjecta potentiae facientis. Potentia autem libera, aut rationalis nulli creaturae subjecta est, nec omnibus; ideo impossibile est, quod substantia sua a creatura sit producta.

Item, est potentia activa, quae nec materia indiget, nec instrumento, ut potentia Dei; alia, quae indiget utroque, utpote hominis: ergo potentia Metaphysica, qualis est Angeli, materia indigebit, non intrumcnto; igitur si facit animam, aut de materia simplici, et tunc alia est corruptibilis; aut de corporali vel caelesti, et tunc idem inconveniens; vel corruptibili, et tunc ipsa est corruptibilis. Quartum membrum est impossibile, quod scilicet indigeat instrumento, et non materia.

Item, finis et efficiens sunt correlativa, sed experimur quod homo appetit finem supernaturalem; ergo ejus efficiens est supernaturale. Infinitae possunt ad hoc adduci rationes, sed quia non est omnino ad propositum, omitto; ergo non est anima intellectiva educta de aliquo seminali.

Quod nec etiam originatur de aliqua anima, sicut candela de candela, patet per glossam, super illo verbo: Qui finxit singillatim corda eorum: glossa, id est, Creavit animas singillatim, i d est, singulas per se creavit ex nihilo, non ex Adam, ut quidam dicunt, putantes animam esse ex anima. Haec glossa.

Hoc etiam patet, quia si Deus crearet animam ex anima, aut hoc faceret modo supernaturali, et tunc non contraheret originale, quod est contra Anselmum, de Conceptu virginali, cap. 13. aut modo naturali, et tunc animae et ejus materiae admixta est potentia, et per consequens naturalis corruptio: quia tunc forma primae animae non occuparet totam suam materiam.

Item, si anima multiplicatur ab anima, aut ista multiplicatio est sub esse naturali et reali, aut sub esse i ntentionali: non secundum esse naturale et reale: tum, quia decisio ab impossibili est impossibilis: tum, quia eductio rei naturalis habentis esse permanens, est per eductionem de potentia materiae, ut patet in omnibus formis. Nec potest esse intentionalis: tum, quia intentio non est substantia, anima autem substantia formalis est: tum, quia intentionale non durat, nisi conservante eo, a quo eductum est, et sic una anima quoad esse ab alia dependeret.

Item, aut tota anima, ex qua dicis animam multiplicari, est in ultimo perfecto suo actu, et tunc ex ipsa non potest fieri alia; aut tota est in potentia, et tunc non est actus, nec per consequens forma: aut tota in potentia et actu, et ista sunt contradictoria; aut pars potentia, aut pars actu, et tunc aut fiet de potentia, et tunc illa potentia, cum perficiat ad ulteriorem formam sive actum, est generabilis et corruptibilis, et per consequens anima: aut fiet de actu, et tunc actus ille est incompletus, et per consequens generabilis et corruptibilis, cum perficiat ad ulteriorem actum, et per consequens anima.

Ex his ergo patet quod intellectiva, nec ex corpore seminaliter, nec ex anima originaliter, sed de nihilo, virtute divina, totaliter habet educi.