QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Statuitur pars negativa quaestionis.
Circa secundum videndum est, an idem accidens simul possit esse in duobus subjectis? et si non; quare non? Circa quod est sciendum quod (sicut dictum est ) duo accidentia ejusdem speciei non possunt simul esse in eodem subjecto. Similiter videtur dicendum, quod sicut duo accidentia ejusdem speciei non possunt simul esse in eodem subjecto, sic nec idem accidens in duobus subjectis. Nam sicut unitas subjecti excludit necessario distinctionem numeralem accidentium ejusdem speciei, nisi accidentia differant specie: ita diversitas subjectorum excludit unitatem numeralem, et facit necessario distinctionem secundum numerum, saltem per accidens, ut dixi: accidentia autem sibi insunt, etsi sint accidentia diversa in specie.
Si objicias, quod duo corpora, saltem glorificatum, et non glorificatum, sunt simul: cum autem ex adjacentia corporis ad locum derelinquatur quoddam accidens, quod dicitur, ubi, ergo videtur quod duo accidentia ejusdem speciei sunt simul in eodem subjecto: nam quamvis corpus non sit in loco, ut in subjecto, ubi tamen accidens est in loco, ut in subjecto: vel ex hoc sequitur quod unum accidens erit in diversis subjectis, scilicet accidens quod est ubi, et tenet se ex parte loci, erit in duobuscorporibus locatis.
Sed non valet: nam cum unum illorum corporum sit in loco proprie, ( ut dixi)ubi derelictum ex tali adjacentia ad talia corpora, est unum numero, et non est nisi in illo corpore, quod per se, et localiter, est in loco subjective; non sic autem est in alio corpore subjective, quod non est in loco localiter, quia secundum illum modum, quo ibi est, potest majus corpus esse in minori loco, quod non esset, si ibi esset localiter.
Ex quo patet (ut dicunt aliqui) quod si ubi unum non potest esse in duobus subjectis simul, sicut nec alia accidentia, quod unum corpus non potest esse simul localiter, et dimensive in duobus locis, nec conversione ejus in aliud, nec conversione alterius in ipsum. Nam cum illud, quod est in loco localiter, habeat unum accidens, quod est ubi derelictum ex adjacentia partium in loco, quod est in illo corpore ut in subjecto, cum non possint duo accidentia ejusdem speciei simul esse in uno subjecto, ideo non potest aliqua determinata quantitas alicujus corporis commensurari simul pluribus quantitatibus locorum diver sorum: ideo unum corpus non potest esse localiter simul in pluribus locis, sic nec unum accidens simul in diversis subjectis.