QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

Scholium.

Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g. Quod additur de Philosopho, et in 4. dist. 45. quaest. 1. g. Ad tertium dico, ubi ait phantasma tribuere talem perfectionem intellectioni, quod intellectio animae separatae esset minus perfecta quam conjunctae, nisi esset aliquod reformans, quod sufficeret pro aequali perfectione restauranda.

Est autem alia ratio huic similis. Species in intellectu reposita non est in tanta actualitate, dum non est conjuncta actui, sicut dum actu movet in intellectu: si ergo per speciem vult intelligere aliquid, quod prius non intelligebat, non poterit per illam speciem, nisi fiat in majori actualitate, qua possit etiam movere intellectum, quam majorem actualitatem recipit species, ut phantasmati comparatur. Cujus ratio est, quia a phantasmate recipit esse et generationem. Certum est autem quod ab eo, a quo recipit res esse et generationem, ab eodem recipit etiam perfectionem. Clarum autem est, quod sicut quaelibet res, ita et maxime species, ut est conjuncta suo principio, scilicet phantasmati illustrato lumine intellectus agentis, fortius et perfectius esse habet ad movendum intellectum ad actum suum.

Nec oportet, quod cum phantasma esse in phantasia desinit, quod propter hoc species desinat esse in intellectu possibili, cum sit locus specierum, et per consequens conservator earum. Nec tamen oportet, quod remaneat in illa actualitate in qua erat, dum actu actuabat intellectum. Et inde est, quod non potest ex se generare actum intelligendi, nisi iterum fiat phantasma in phantasma, et ipsa species per hujusmodi phantasma fiat jam in esse perfecto. Sed si anima haberet esse separatum, ut posset se libere per lumen intellectus agentis convertere supra speciem absque phantasmate, posset species illius in virtute illius unionis generare actum intelligendi, nec anima separata indigeret, quod ad phantasma converteretur. Praedicta tamen intelligenda sunt de his, quae generant species in phantasmate, seu in imaginativa, cum tenere liceat, quod habitus infusi seu ipsa anima, et similia per phantasma non intelligantur. Quamvis aliqui dicant, quod quamvis non generant speciem in phantasmate de se, seu in imaginatione, tamen quia non cognoscuntur intuitive, sed per suos actus, qui habent speciem in phantasmate, ideo adhuc talia non cognoscuntur sine conversione ad phantasmata. Sed hoc non est ad propositum, ideo omittatur.

Quando dicit positio, quod sicut singulare addit aliquam determinationem supra universale, etc. satis patet responsio in praecedenti quaestione. Posset enim dici, quod sicut eadem res est homo, et hic homo, nec ratio hujus hominis impedit rationem hominis: sic nec species hujus hominis, seu determinatio facta per talem speciem, in nullo impedit receptionem speciei hominis, imo inducit. Dicunt etiam aliqui, quod virtus intellectiva non debet cogitari aliquid indivisibile in recipiendo, sed habet quamdam latitudinem virtualem, ut sicut in diversis partibus esse possent, et recipi diversae impressiones, sic in intellectu possibili possent esse diversae impressiones. Vel potest dici, quod sicut species albi et nigri possunt simul esse in eadem partes aeris propter spiritualitatem: sic et multo fortius duae species contrariorum sensibilium particularium et universalium simul sunt in eadem parte intellectiva, non dico in animae intellectione.

Duae rationes primae hujus positionis facillime solvuntur. Quod enim dicitur, quod eadem est ratio intelligentis et intelligibilis, quae scilicet est separatio a materia; ergo cum intellectus de se absque abstractione habeat rationem intelligibilis, absque additione habebit rationem intelligentis.

Respondeo: potest dici, quod ratio modicam habet apparentiam: non enim eodem est actu sensibile, aut quidquid actu sentitur, actu sentit aut est sentiens; ergo a simili, nec hic sequitur. Deficit etiam ratio, quia quamvis diceretur, quod intellectus de se habet, quod possit intelligere absque addito, et sic non indigeret specie ex parte sui, adhuc tamen indigeret ratione objecti, quod non est lpraesens in ratione cogniti, nisi per speciem. Quod dicunt, quod fortiori ratione intellectus divinus intelligeret per informationem, patet quod deficit. Intellectus enim Dei non indiget specie ut actuetur, nec etiam ut objectum sibi praesens fiat, cum sit actus purus, et sua essentia sit sibi ratio intelligendi se, et omnia. Quae duo deficiunt in quocumque intellectu creato, cum de ratione intellectus creati sit intelligere per informationem non solum alia, sed et seipsum, quod non est inconveniens. Imo videtur sententia Sanctorum; ait enim Anselmus in Monologio cap. 31. Nulla ratione negari potest, cum mens rationalis se ipsam cogitando intelligit imaginem ipsius nasci in sua cogitatione, imo ipsam cogitationem sui esse imaginem. Posset etiam dici, quod non est simile; nam intellectus sibi primo ipsi praesens est per suam substantiam; alia autem non. Quare in illis indiget specie, ad cognitionem autem sui non indiget.

Restat igitur solvere alias rationes, quas faciunt ex parte objecti, ex parte speciei, ex parte actus. Quod primo dicitur, quod species unitur intellectui, ut forma materiae: objectum autem non, sed sicut cognitum cognoscenti, etc. Respondeo: Primo dico quod haec ratio destruit propositum arguentis: si enim species, quia facit unum cum intellectu, non supplet vicem objecti quantum ad praesentiam: ergo nec actus intelligendi, cum sit intra manens in interectu, ut in subjecto existens non supplet praesentiam objecti,

cum alia sit unitas actus et intellectus ab unitate objecti, et intellectus.

Secundo dico quod deficit, quia videmus, quod ad hoc quod sensibile sit praesens sensui in ratione cogniti, non ponitur supra organum, imo sic non faceret sensationem: sed species tantum ejus est in organo, et facit sensibile esse cognitum. A simili dico hic, unde non videtur valere; alia est ista unitas speciei et intellectus ab unitate objecti et intellectus; ergo ista non supplet, vel non facit eam, sicut patet in sensu.

Tertio, dico quod deficit ratio propter illos, qui dicunt quod species non est necessaria intellectui ex parte intellectus, sed solum ex parte objecti. Quia secundum istos, quod facit species, hoc faceret objectum si praesens esset; et e contrario, quod faceret objectum, hoc faceret species. Unde praecise de specie, ut est necessaria solum ex parte objecti, non plus requiritur, nisi quod sit praesens intellectui. Unde quod ei inhaereat, sicut forma materiae, hoc est per accidens: quia scilicet, est verum accidens, et ideo oportet quod sit in subjecto, sicut in tertio articulo declarabitur. Non ergo sunt diversae unitates inquantum species requiritur ad supplendum vicem objecti.

Quod secundo dicitur, quod objectum intelligibile non est cognitum ab intellectu, nisi sub ratione universalis speciei, sed species impressa est necessario particularis, etc. Dico primo, quod ratio destruit propositum principale,

quia actus intelligendi est res quaedam singularis; ergo nunquam assimilabit objectum in ratione universalis, cujus contrarium dicit praedicta positio.

Secundo dico, quod secundum praedicta in praehabita quaestione supponitur primum, quia ostensum est, quod intellectus primo apprehendit singulare, quam universale, et directe.

Tertio dico, quod quamvis species, quae est in intellectu, in se et in comparatione ad objectum, sit res quaedam particularis, in repraesentando tamen est universalis, et respectu objecti, quam universalitatem non habet ex re unde oritur, sed ab intellectu considerato active, considerando hominem inquantum homo, non solum ut hic homo, cum sit virtus non organizata. Et similiter considerat speciem inquantum species hominis, non ut hujus hominis. Et est simile: quia quamvis intellectus meus sit particularis, intelligit tamen quidditatem universalem. Nec dico, quod sit eadem species in intellectu hominis et hujus hominis, quamvis in re extra, eadem res sit homo et hic homo; et tamen consideratio hominis et hujus hominis praecise, est alia et alia: et quia consideratio fit per speciem, oportet aliam et aliam esse speciem hominis, et hujus hominis.

Quod dicitur tertio, quod species non facit objectum esse praesens, sed e contrario: primo dico, quod argumentum destruit seipsum, quia actus non fit nisi objectum sit praesens in ratione cogniti, et ordine naturae videtur praecedere,

sicut passivum, vel activum rationem actus; ergo si non requiritur species, ut objectum fiat praesens, nec actus.

Est ergo sciendum, quod facere rem esse praesentem convenit dupliciter; vel in genere entis, et sic res magis facit praesentem speciei, quam econtrario, quia causat eam; vel in genere repraesentationis, et isto modo est e contrario, quia cum species sit spiritualior et formalior, magis habet rationem repraesentantis.

Ulterius, sciendum quod duplex est praesentia objecti: una actualis existentiae in re extra, sub determinata distantia, et hanc requirit omnis sensus: nec ad positionem talis speciei in sensu requiritur praesentia hujusmodi extra, sicut patet, si Deus supernaturalem imprimeret speciem in oculo. Alia est praesentia sub ratione cogniti, vel speculati: et haec praesentia compatitur absentiam praedictae praesentiae, ut patet in actu imaginativae, et maxime intellectus, qui non requirit praesentiam rei. Et dico, quod species in imaginativa et intellectu, vel facit talem praesentiam, vel nunquam potest esse sine tali praesentia. Unde si Deus imprimeret in imaginativa vel intellectu, speciem alicujus rei, necessario res esset praesens in ratione cogniti, et ita ex parte intellectus ratio nihil concludit.

Quod quarto arguunt; quod sicut natura nihil facit frustra, sic nec deficit in necessariis; ergo dedit intellectui omnes species, per quas potest intelligere: potest autem infinita cognoscere; ergo actu habet species infinitas.

Dico quoad primam partem, quod natura etiam minus deficit in necessariis circa animam, quam circa alia inferiora; ergo dedit species. Quoad aliam partem dico: necessarium quoad actum est multiplex, scilicet ex parte actualitatis potentiae, a qua elicitur actus: caliditas ignis generat caliditatem, quamvis per caliditatem, et tale necessarium est de perfectione rei essentiali, et in tali natura non deficit: dedit enim intellectui, seu animae rationali, quo est omnia facere, et quo est omnia fieri, scilicet intellectum agentem et possibilem. Etiam alio modo est aliquid necessarium ad eliciendum actum ut medium, vel organa seu instrumentum, et tale est duplex. Quoddam unitum, ac per hoc de integritate naturae rei, sicut pedes et alia organa hominis, respectu actionum debitarum: et natura in istis non deficit, cum sint de complemento rei, est enim homo animal bipes natura. Aliud est necessarium, sine quo non, extrinsecum, ut martellus ab fabricandum: et tale non est de integritate rei, sed requirit ordo naturae, ut tale agens sit in re, non tamen unitum, nec actu applicatum, sed applicabile. Tale agens est species intelligibilis, ut videbitur in 3. articulo: et ideo non oportet quod natura hujusmodi necessarium dederit, sic enim oporteret quod sensus haberet actu species omnium sensibilium. Nec sequitur ulterius, quod sint simul infinitae, quia per successionem acquiruntur: nunquam autem per successionem attingitur infinitum.

Quod quinto objicitur; quod si sint ibi species impressae, semper informent intellectum; cum ergo aliquando non intelligat lapidem cujus tamen habet speciem, quaeris per quid intellectus educatur de potentia ad actum ? Constat quod non ex natura rei, quia non requiritur ad actum intelligendi; nec ab ipsa specie, quia cum semper informet, semper ad actum duceret; ergo ponendo speciem, non habemus quomodo intellectus reducatur ad actum. Respondeo: dico quod haec ratio incurrit idem inconveniens, si attendatur vis positionis: quia, ut dicit, intellectus agens abstrahit intentionem universalem a phantasmate, quae intentio non est alibi, quam in phantasmate subjective, quia est idem re cum phantasmate, et in intellectu ut movens in moto, et cognitum in cognoscente.

Quaero, cum varia phantasmata sint simul in imaginatione, quare plus abstrahit ab illo ? Et non poterit dari causa. Haec ergo ratio non concludit. Si solutionem hujus difficultatis quaeris; dico quod talis determinationis non est causa intellectus agens, qui indifferenter irradiat; nec possibilis, cum indifferenter recipiat; nec ipsa phantasmata, quae aequaliter sunt in imaginatione; nec ipsa imaginatio, quia indifferens est sicut intellectus; nec consuetudo, quia quandoque cogitamus de inconsuetis, dimissis etiam consuetis: nec voluntas, quia praesupponit cognitionem.

Dico ergo, quod non est in potestate animae, quod aliquando de isto, aliquando de illo consideret, dicente Augustino 3. de Libero arbitrio, circa finem: Sed quia (inquit) voluntatem non alliciat ad faciendum quodlibet, nisi aliquid visum: quid autem quisque vel sumat, vel respuat, est in potestate, sed quo viso tangatur mulla potestas est. Provenit autem talis determinatio ex diversis causis: quandoque enim provenit a causa prima, id est, a Deo, magis radiante super unum phantasma quam super aliud, quae simul sunt, ut dum homo incipit cogitare de uno peccato sine aliis: hoc dico ex tali irradiatione, non dico quin possit esse ex aliqua causa. Aliquando fit ex aliqua causa inferiori, utpote, ex apprehensione sensibilis excitantur vires ad cogitandum de simili, vel de contrario, vel de antecedente, vel consequente. Aliquando provenit ex consuetudine, quia mens quodam pondere inclinatur ad consuetum. Aliquando ex indigentia, ut famis, vel sitis, etc. Aliquando ex minima spe. Aliquando ex minima voluntate, vel amore: ista enim, ut dicit Philosophus in libro de problematibus faciunt visiones somniorum magis de uno, quam de alio. Certe eodem modo faciunt in vigilando, magis animam ad hoc quam ad illud converti, et plus etiam quam in somniis.

Quod vero tertio dicitur, quod divina essentia, quia est creativa omnium rerum, est ratio quodam modo passivo intelligendi se, et alia: substantia autem animae hoc non potest esse, cum non sit creativa aliorum; ergo similiter et species. Primo dico, quod ratio concludit oppositum: si enim species non potest esse ratio cognoscendi, quia non causat ea; ergo nec actus, nec phantasma, nec species expressa, sive intentio, cum non causent cognita objecta, cognitionis ratio possunt esse, cujus oppositum dicit positio.

Argumentum ergo concludit oppositum, et petit sibi quoddam dubium solvi, scilicet quomodo species sit ratio cognoscendi illorum, quorum non est causa ? Dico igitur, quod dupliciter potest aliquid esse causa cognoscendi aliud. Uno modo, quia est rei cognitae causa, et hoc modo essentia divina est ratio intellectu divino intelligendi omnia. Alio modo e contrario, sicut dicimus, quod causa cognoscitur per effectum. Primus modus est propriusmoduscognoscendi Dei. Secundus, est proprius modus cognoscendi creaturarum, quia cognoscunt per species, non quia sunt causae rerum, sed quia causatae a rebus, et ita secundo modo cognitionis ordinantur.

Septimo arguitur; quod si a specie illa procederet intelligere, tunc se haberet illa species ad intellectum, sicut lux ad luminosum; et tunc sicut corpus luminosum de necessitate, et naturaliter lucet semper licet non illuminet, sic intellectus semper intelligeret, quod non esset verum, cum sit actus voluntarius.

Respondeo; dupliciter deficit ratio: Primo, quia species non est forma naturalis intellectus, sicut lux Solis. Secundo, quia, ut statim patebit, secundum aliquos solum requiritur haec species ex parte objecti, ut scilicet ipsum repraesentet, non autem ut potentiam intellectivam actuet, quare nullam violentiam potest inducere. Quia secundum Aristotelem 9. Metaphysicae, text. cerni. 3. potentia naturalis determinata est ad unum tantum, sed rationalis valet ad opposita; igitur voluntas libera facta actu per finem repraesentatum, movet se libere ad omnia, quae sunt ad finem. Unde cum intellectus non se convertat ad actum, nisi cum voluntas vult, patet quod species quae sunt in intellectu, subsunt voluntati in modo ad intelligendum.

Quod octavo dicitur, quod actus intelligendi non esset de genere intelligibilium, sed solum de genere entium: quia non patitur ab ea intellectus, nisi inquantum recipit eam sicut accidens, et hic modus patiendi reperitur in rebus naturalibus; ergo talis passio non est de genere intelligibilium, se de genere entium.

Respondeo, quod haec ratio destruit propositum argumentantis: primo, quia sequitur quod cum species in sensu seu organo, sit sicut accidens in subjecto, actus, quem facit, non erit actus sentiendi, sed erit solum ens.

Item, actus intelligendi etsi sit in intellectu, sicut accidens in subjecto, non erit de genere intelligibilium, sed tantummodo entium, et sic sibi contradicet.

Ad formam autem argumenti facile est respondere, quia illa species dupliciter potest sumi: Vel in ratione repraesentativa objecti, propter quod, secundum aliquos,

est in notitia species. Unde quod inhaereat, hoc accidit ei, quia aliter non posset repraesentare. Loquendo secundum hanc acceptionem est de genere intelligibilium. Vel potest considerari in ratione informativa; et quia hoc habet commune cum aliis naturalibus, scilicet inhaerere passo, ideo secundum hoc potest dici de genere entium. Sed quia hoc accidit, principalius dicitu intelligibilius quam ens, licet utrumque sit.

Ad nonum arguitur, quod si intellectus intelligit per speciem in trinsecus, sicut lucere est a luce: ergo sicut lucere non dicit motum ad extra, nec motum ab extra ad intra, sic nec intelligere est motus ad animam, cujus contrarium dicit Commentator de Anima, text. com. 18. ergo. Hujus rationis solutio patet ex solutione octavae rationis. Intelligere enim, ut est actus entium, causatus a specie, ut impressa et inhaerens est, est motus ab objecto ad animam: aut est de genere entium intelligibilium, hoc est, ut causatur a specie ut repraesentativa est objecti, est motus ab anima extra, scilicet ad objectum. Sic igitur patet, quod illa, quibus innituntur contrarium opinantes, omnino non concludunt. Et sic patet primus articulus quaestionis, et secundus.