QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Quid est primum in genere, et primum simpliciter ?
Circa primum, sciendum quid est primum in genere, et primum simpliciter. Vocatur primum in genere, sive ordine, illud quod ab omnibus illius generis praesupponitur, et omnia alia se habent per quamdam additionem ad illud. Sic in genere generabilium, et corruptibilium, ponimus tria prima principia, materiam, formam et privationem. Quae quamvis sint tria secundum rationem, sunt tamen duo secundum rem, eo quod realiter privatio educitur cum meria, ut patet circa finem lib. 1. Physicorum, text. c. 59. et 66. Unde privatio est principium fiendi, non vero essendi; materia enim, et forma esse rei generabilis constituunt.
Sic etiam dico, quod in genere materiarum materia Metaphysica est materia primo prima. Vocatur materia Metaphysica, illud, quod praestat fulcimentum cuicumque formae, qualem ponimus in Angelis, et anima rationali, secundum Augustinum et Boetium de Unitate et Uno. c. 1. et 2.