QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materiam, uti docet sanctus Thomas, late impugnat Scotus in 2. distinct. 3. quaest. 5. g. Contra istud, et quaest. 6. g. Ad quaestionem, docetque individualitatem sumendam esse ab haecceitate, vel ultima realitate cujuscumque entis, sive totalis, sive partialis. Explicari fortassis possent, quae hic dicit in eo sensu, quo ipse posteriori loco citato interpretatur loca Aristotelis pro sententia sancti Thomae adducta. Vide eumdem lib. 12. Met. q. 20. et Scholiastenibidem.
Ex quibus patet, quod cum omne agens creatum, vel agat naturaliter, vel agat artificialiter, agit ex suppositione materiae, quia non potest produci effectus, nisi sit hic effectus. Deus autem cum habeat rationes universalium et particularium, potest producere omnia, et ut sunt res, et ut sunt tales res.
Item, sicut supra ostensum est, cum in effectibus videamus rationem universalis et particularis, utpote quod hoc est ens, et tale ens, ideo in causis oportet considerare rationem causae particularis et universalis. Nunc autem ita est, quod illud quod procedit a causa universali, secundum rationem, qua procedit non est, ut si generatur ignis, non est ignis in universali; sed ignis fit ex non igne; ergo in emanatione effectus secundum rationem universalem, secundum illam non existit. Cum igitur Deus sit causa universalis, et sic causa entis (ut ostensum est) sequitur quod ab ipso fiat ens, ex non ente, sicut fit omne ens participans: sed si non est dare effectus per se, non est dare effectum per accidens, vel per participationem: effectus autem dicit novitatem: ergo effectus per se dicit totalem novitatem: totalis autem novitas non est, si aliquid illius praesupponitur: ergo oportet dare effectum, cujus nihil supponitur, et sic est de nihilo, aut nullus effectus secundum quid est possibilis in universo.
Circa tertium, ex parte scilicet modi agendi: modus enim agendi sequitur modum essendi: sicut ergo esse aliquorum agentium de necessitate requirit aliquod possibile in quo recipitur, sic et actio eorum de necessitate praesupponit aliquid ex parte passi, et aliquod possibile in quo recipiatur. Modus ergo agendi aliquorum agentium, est ex praesuppositione potentiae passivae; sed Deus, quia est ipsum esse, sicut suum esse non requirit aliquod possibile in quo recipiatur: sic et modus agendi ejus, et sua actio, non de necessitate requirit aliquid, in quo possit recipi, sed potest de nihilo nullo praesupposito producere.
Item, secundum quod agens plus habet de ratione primitatis minus praesupponit, ut patet in arte et natura: ars enim quia praesupponit naturam, ideo ejus actio praesupponit actionem naturae; ergo ubi est in agente ratio omnis primitatis per omnem modum, ibi omnino nihil praesupponitur.
Item, suppono quod inter motus et mutationes, est aliquis ordo, generatione enim praesupponit alterationem, et omnis motus, motum localem: sed secundum Philosophum 8. Phys. text. 73. omnis motus dicit ordinem ad motum caeli, quamvis totaliter non continet veritatem, hoc saltem idem est, quod ordo est in motibus.