QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit affirmative ex Augustino; deinde objicit plura inconvenientia, quae ex utraque assertione possent inferri, et solutiones adhibet ex aliis, quas non probat, sed propria ipsius Doctoris responsio desideratur; unde mutila et manca videtur haec dissertatio. Quoad tamen primam partem, dari scilicet posse numerum infinitum in potentia, nullatenus tamen in actu, docet in 3. dist. 13. quaest. 4. num. 2. g. Sed contra illam propositionem: et quoad secundam partem, cognosci scilicet a Deo infinitas species numerorum, licet sint in potentia, ita habet expresse in 1. dist. 3. quaest. 2. num. 20. g. Ad tertium dico : ubi ait, Infinitum potentiale est ignotum; quia unumquodque est cognoscibile inquantum est in actu; non tamen ita est ignotum, quod repugnet sibi intelligi ab intellectu infinito.
Sed hoc est valde dubium; quia omnia inconvenientia, quae sequuntur, si ponantur actu infinita in re extra, videntur sequi, si ponantur infinita a Deo esse cognita: ut quod pars sit aequalis toti, et quod sit major toto: si enim Deus cognoscit infinita, amoveantur centum, illa quae remanent adhuc sunt infinita: quia sicut additio finiti non facit infinitum, sic nec ablatio de infinito facit finitum. Cum igitur illa quae remanebant simul sumpta cum illis, quae amovebantur, sint totum respectu illorum, quae removebantur solum, pars est aequalis toti, et tot millenarii sunt in numero infinito, quot binarii: et breviter omnia inconvenientia eadem videntur sequi ex parte divinae cognitionis, sicut ex parte rei, si ponantur. Haec omnia videntur sequi, quia ponitur, quod numerus accidentalis procedit in infinitum.
Respondeo, quod ex parte cognitionis Dei non sequuntur illa inconvenientia, quae sequerentur, si infinita actu ponerentur, quod aliqui sic declarant: numeri ab unitate non distinguuntur secundum speciem, nec determinantur in specie per ipsas unitates, ut sunt unitates: quantum enim est ex parte unitatum, ut sunt unitates, non habet numerus, quod sit unus, vel determinatae speciei, et definitae speciei ab omni alio; sed solum ab unitatibus, ut sunt unitae, habet quod sit unum aggregatione plurium. Sed sicut tactum est in solutione dubitabilis, quilibet numerus habet unitatem numeralem, id est, quod sit unus; et idem unus numerus numero ab unitate unius rationis indivisibilis, sub qua ejus unitates, quae sunt partes ejus numerales, et etiam numeri, qui sunt partes ejus materiales, clauduntur, et uniuntur: et illa est ratio formae specificae, in qua tam unitates, quam numeri, qui sunt partes ejus integrales, uniuntur: ut decem homines, vel sex, et quatuor homines, qui sunt partes denarii, uniuntur in una forma specifica, quae secundum speciem est indivisibilis. Quod autem numerus sit determinatae speciei, secundum quod sit alterius speciei ab alio, hoc habet per determinatam distantiam ultimae unitatis ad primam, a qua omnes unitates per ejus divisionem accipiuntur.
Et hoc dicitur de numero accidentali, qui proprie est numerus, propter quod quaelibet unitas apposita numero variat speciem: quia per appositionem, vel subtractionem cujuslibet unitatis semper fit certa, et nova distantia a prima unitate: et secundum conformem et aequalem, vel inaequalem distant iam ultimae unitatis a prima, numeri numerati sunt ejusdem, vel diversae speciei. Ex hoc concludunt, quod si ponantur infinitae unitates actu, vel infinitae species numerorum, quia tunc non est accipere ultimam unitatem, quae certam distantiam dicat a prima: ideo ex unitatibus infinitis, vel ex numeris infinitis non constitueretur aliquis numerus formaliter unus, seu secundum speciem unus; ut cognoscendo illum numerum ex infinitis compositum per suam unam speciem, possit dici quod per illam cognoscuntur numeri infiniti, ex quibus sumitur: imo in illo numero infinito (qui solum est numerus secundum materiam, et unus tantum aggregatione secundum suam infinitatem materialem, inquantum illi numeri infiniti, vel infinitae unitates sunt materia ejus) nulla est ratio unitatis speciei, vel numeri simpliciter: quia illa infinitas numerorum, vel unitatum materialium, ad nullam certam formam specificam reducitur, quia (ut dixi) forma specifica numeri ex certa distantia ultimae unitatis surgit: in infinitis autem non est ultima unitas, ideo nulla certa scientia: ideo Deus etsi cognoscat infinitos numeros, sive infinitas species numerorum, non tamen cognoscit infinitum; quia infinitas non est numerus secundum speciem, (ut dixi) imo exdivisione continui surgit infinita species numerorum, sed non infinitus numerus. Sed adhuc stat argumentum; quia quamvis species numerorum non faciant numerum unum secundum speciem, tamen faciunt infinitam multitudinem, et sequitur (sive ponatur talis multitudo actu existentiae, sive solum in divina cognitione, ) idem inconveniens. Propter quod dicunt isti, quod non est simile de infinitate in existentia, et divina notitia, quia res habent esse actu per suas proprias naturas inter se distinctas: Deus autem non cognoscit res, quasi feratur ejus aspectus super res, quamvis cognoscat ipsas veras res, cognoscit res per seipsum, ut sunt in eo: nam res etsi a Deo cognoscantur, cognoscuntur tamen a Deo ut sunt in eo, potius quam ut sunt in se; quia ratio cognitionis est ipse sibi, et res habent esse in cognitione Dei, non secundum naturas rerum, sed secundum ideas, vel exemplar Dei: entitas autem non convenit rebus, nisi secundum naturam ipsarum. Non est autem inconveniens, quod aliquid conveniat naturae creaturarum, secundum naturam Dei, sive ut sunt in Deo, et idem quod Deus, quod tamen non potest convenire rei creatae, secundum naturam propriam: ideo ratio infiniti, vel infinitorum, etsi non possit convenire rebus, ut sunt actu existentes, potest tamen convenire rebus, ut sunt in Deo, sive in divina cognitione. Sed adhuc videtur stare inconveniens: quia non comparando res ad Deum, adhuc ponunt quamcumque infinitatem numeralem in Deo, sive in ideis, sive in attributis, sive in quibuscumque rationibus, quod videtur claudere idem inconveniens quod prius. Et ideo dicitur aliter. Desunt aliqua.