QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Ex quinque capitibus probat hic Scotus bominem esse magis hominem, et perfectius unum, et ens in statu gloriae quam in statu naturae lapsae, aut etiam naturae conditae: Primo, ex proportione immortalis animae ad corpus immortale. Secundo, ex perfectione durationis. Tertio, ex firmiori unione adfinem suum. Quarto, ex nobiliorioperatione. Quinto, ex majori obedientia materiae ad formam. Cui sententiae suffragatur, quod alii volunt conformiter ad ea, quae in his quaestionibus docet Scotus (uti dicemus in Scholio 3. quaest. 19. ) quod animae excellentiores in corpore nobilioris temperamenti, constituunt homines perfectiores, non solum accidentaliter, verum etiam substantialiter. Unde consequ enter dicendum erit, quod cum in statu gloriae longe puriores, et excellentiores erunt animae et corpora, temperamentum habebunt, sive ad pondus, sive ad justitiam (ut loquuntur) omnium praestantissimum, quod aetati floridae juvenili possit convenire (de quo vide aegidium Lusitan. tom. 3. de Beatitudine lib. 3. quaest. 6. artic. 2. ) Beati perfectiores erunt in essentiali constitutione naturae, et nobiliora entia quam fuerunt, dum versarentur inter miserias vitae praesentis. Et proportionabiliter dicendum est de statu naturae conditae respectu ejusdem naturae destitutae.
Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in statu naturae conditae, in quo est natu raliter conditus quam in stat naturae lapsae, in quo est natura liter prostitutus, sic etiam eri magis ens, et homo, et unus in statu gloriae, in quo est superna turaliter restitutus. Et hoc qui dem primo patet ex proportione ad corpus, dum immortali anima immortale corpus correspondebit Secundo patet, quod modus duran di sequitur modum naturalem essendi; ideo probatur 1. de Caelo et mundo, Summa 6. quod motus violentus non possit esse perpetuus. In istis autem statibus fuit in primo perpetuitas infirma et in aptitudine; in secundo necessitas moriendi; in tertio erit necessitas semper durandi, et ideo iste homo est naturalior, ac per hoc verior. Tertio, quia esse cujuslibet rei firmatur et completur ex unione ejus ad finem suum, et ideo corrumpitur quodlibet extra suum locum naturalem: in statu autem innocentiae appropinquabat plus fini, quam in statu naturae lapsae, et in statu gloriae, plus quam in aliquo illorum; ergo tunc est verius ens et unum. Quarto, quia cum operatio sequatur esse, in statu gloriae operationes sint actualiores et nobiliores, quam in aliquo statu, ergo et esse, et unitas perfectior. Quinto, quia quanto forma verius unitur, tanto materia est in majori obedientia ad formam, hoc autem quantum ad omne genus operationis totaliter completur in statu gloriae: Deo gratias, qui nos ad illum statum perducat.