QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Vitam sensitivam hominis ab extra provenire et creari.
Sequitur quartum, scilicet quod sensitivum hominis sit ab extra, et non de potentia materiae eductum. Ubi primo est videndum, quae sunt illa, quae generant dubitationem, quod non sit ab extra. Secundo, est ostendendum quod ab extra. Tertio, solvenda sunt illa dubia. Sciendum ergo, quod dubium facit illud dictum; primo auctoritas Aristotelis in lib. de Animalibus*, qui dicit quod embryo sentit; sed actus non est sine potentia, nec potentia sine substantia; ergo est ibi substantia sensitivae: nec potest corrumpi ab intellectiva, quia cum sit ejus completiva, potius salvatur: nec per corruptionem corporis, quia tunc non corrumpitur; manet ergo sensitiva generata cum intellectiva infusa: nec debent dari duae sensitivae, cum una sufficiat ad omnes actus sensitivae eiiciendos. Deinde, Aristoteles asserit solum intellectum provenire ab extrinseco; ergo judicat sensitivum esse ab intrinseco, et educi de potentia materiae.
Facit etiam dubitationem Commentator 5. Physic. text. 157. qui dicit, quod mus generatus per putrefactionem, et per coitum non sunt ejusdem speciei: animal autem praedicatur univoce de homine, et aliis speciebus.
Movet etiam excellentia virtutis, quae major videtur esse in semine humano, quam in aliis animalibus; ergo generabit sensitivum.
Movet etiam, quod dicit Aristoteles 1. de Anima text. 13. quia forma separabilis habet aliquam operationem separabilem, quod non habet sensitiva hominis.