QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

Scholium.

Docet hic, idem numero accidens non posse inesse simul duobus subjectis, probatque tribus rationibus es unitate, dependentia, et limitatione, quas hoc accidens habet ab hoc subjecto. Aliam rationem addit in 3. dist. 1. quaet. 2. num. 4. et 8. ex inconvenienti, quod sequeretur, videlicet accidens simul existens in duobus subjectis esse illimitatum et infinitum, unde concludit, quod ita impossibile videtur unum accidens esse in duobus subjectis, sicut unam formam substantialem in duabus materiis.

Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur; et secundum hoc potest triplex ratio accipi, quare idem accidens non potest esse in diversis subjectis. Prima ratio sumitur ex parte unitatis sic; Ex subjecto, et accidente fit unum sicut ex potentia et actu: ideo dicitur 2. de Anima, texi. com. 7. quod non oportet quaerere quomodo ex figura cerae et cera, fiat unum, eo enim ipso, quod unum se habet ut potentia, aliud ut actus, fit ex eis unum: et 2. Metaph. cap. 2. dicit Commentator, quod corpus calidum agens in aliud corpus, non immutat calorem ab extra, sed fit calidum in potentia calidum actu. Si ergo accidens existens in uno subjecto, possit fieri esse in alio subjecto, non educetur de potentia illius subjecti, nec fiet idem subjectum potentia tale, actu tale: sed unum adaptaretur alteri, scilicet accidens illi secundo subjecto, et sic quodlibet eorum se haberet respectu alterius, ut existens in actu. Ex duobus igitur in actu, ut sunt in actu, fieret vere unum, quod est inconveniens. Esse enim non potest naturaliter, quod accidens praeexistat suo subjecto, quia tunc quodlibet esset aliquid in actu. Si igitur unum conjungitur alteri, oportet dare medium conjungens, cum aliquid potentia tale, sit actu tale, ut potentia album, sit actu album. Ita illa albedo non praeexistebat suo subjecto, quia tunc albedo fuisset actu, et similiter subjectum i et tunc ex duobus existentibus actu, fieret unum, quod est impossibile. Ergo similiter cum secundo subjecto, in quo per accidens posset esse, non faceret unum, et sic non erit in eo ut in subjecto.

Ex secundo sic arguitur: Ut dicitur 5. Metaph. text. com. 3. uni-2 versalium sunt universalia principia, particularium etiam particularia. Et 2. Physic. text. com. 38. dicitur quod universalium universales sunt causae, particularium particulares, ut si pater est causa, vel principium filii, et hic pater est principium, et causa hujus filii. Sed generale est quod accidens dependet a subjecto; ergo verum est, quod hoc accidens dependet ab hoc subjecto: et si generale est, quod accidens non est nisi entis, particulare verum est, quod hoc accidens non est nisi hujus entis; ergo non est hoc accidens ens, nisi quia est in hoc subjecto: si ergo hoc accidens tollatur ab hoc subjecto, tolletur ab eo sua entitas. Sed cum sit in alio subjecto, renovatur sibi sua entitas: ergo cum possit unum subjectum perire alio remanente, idem accidens numero simul potest esse, et non esse.

Ex tertio, scilicet ex limitatione, hoc idem patet sic: quia sicut locatum limitatur per locum, sic accidens per subjectum, ut sicut de locato nihil est extra locum, sic nec de accidente extra subjectum. Unde dicit Gilbertus ille, in lib. de sex Principiis: Quanta est superficies, tantum album esse dices. Sed aliter corpus locatum limitatur per locum, et aliter accidens per subjectum: quia accidens non solum limitatur per subjectum, sed etiam per hoc subjectum, ut extra istud subjectum hoc accidens esse non possit. Corpus vero locatum etsi non sit extra locum, potest tamen esse in alio, et in alio loco. Et hoc est, quia sicut corpus locatum plus habet de entitate, quam accidens, sic quamvis ab eo dependeat, minus tamen dependet ab eo, quam accidens a subjecto. Ideo cum corpus non possit esse simul in diversis locis localiter per limitationem, minus tamen potest accidens esse in duobus subjectis propter limitationem. Sic ergo unum accidens non potest esse simul in diversis subjectis.

ARTIC. II. SECT. I.

Utrum idem accidens possit esse successive in diversis subjectis ? Variae referuntur sententiae.

Si vero quaeratur, utrum successive in diversis subjectis possit esse? hoc est dubium. Sunt enim quaedam accidentia, quae videntur non posse esse sine subjecto determinato: in talibus autem si subjectum non est, nec accidens esse potest. Unde talia perimi possunt, sed transmutari non. Unde si albedo non potest esse sine superficie, tunc eadem albedo, quae est in uno corpore, non potest nec simul, nec successive habere esse in alio corpore, in quo eadem superficies non esset. Sed illa accidentia, quae virtute cujuslibet agentis possent habere esse sine subjecto, possunt virtute istius agentis habere esse successive in diversis subjectis. Verbi gratia, supponimus, quod in Sacramento altaris remaneat quantitas cum aliis accidentibus per se sine subjecto; et supponitur quod postquam desierint esse sine subjecto, quando scilicet desinit esse substantia panis, posset Deus creare aliam substantiam panis sub eisdem accidentibus, quibus substantia panis primo afficiebatur, et tunc secundo panis substantia efficitur, et sic idem accidens numero diversis subjectis inest successive. Hoc maxime apparet si sanguini Christi misceatur tantum de vino, vel aqua, quod desinat esse Sacramentum: quia tunc species vini,

quae prius fuerunt sine subjecto, nunc afficiuntur in subjecto alio, ab eo in quo fuerunt ante conversionem.

Sed utrum actione alicujus agentis naturalis hoc possit fieri de aliquo accidente? hoc est dubium: hoc enim videtur possibile de quantitate, et de accidentibus, quae in ipsa fundantur, ut figura, et hujusmodi. Hoc idem videtur in qualitatibus symbolicis, quae sunt communes generato et corrupto.

Ad hoc respondent aliqui, dicentes, quod quaedam sunt accidentia fundata in materia, ut quantitas, cujus immediatum subjectum est materia. Licet enim, ut dicunt, materia non possit esse subjectum quantitatis, nisi ut simul est subjecta formae alicui substantiali: sicut nec ipsa materia nunquam habet esse, nisi sub aliqua forma substantiali virtute agentis naturalis; tamen naturali ordine quamvis sit simul tempore, prius intelligitur materia induta quantitate, quam forma substantiali, quia forma substantialis non advenit nisi materiae extensae, et de potentia materiae extensae educitur.

Tunc dicunt, quod sicut una et eadem materia numero, successive est sub diversis formis substantialibus, item eadem quantitas numero habet esse successive in diversis subjectis non solum numero, sed etiam specie differentibus. Diversum tamen modum essendi habet illa eadem quantitas in diversis subjectis specie, quia diversimode extenditur et terminatur, secundum diversitatem et exigentiam formarum substantialium, quae diversitas non mutat identitatem numeralem.

Si vero sunt accidentia, quae consequuntur formam sicut sunt qualitates elementares, dicunt, quod sicut quantitas quia consequitur materiam; et quia materia manet eadem numero in diversis subjectis, scilicet generato et corrupto, ideo quantitas manet in ipsis eadem numero: sic e contrario modo sicut in generato et corrupto non manet eadem forma, sic nec manet in eis idem accidens numero, sed solum specie. Propter hoc dicunt, quod qualitates symbolicae remanent eaedem specie, non numero: et quamvis tales qualitates non corrumpantur a contrario, corrumpuntur tamen corruptione subjecti, sive corruptione formae, super quam insunt subjecta.

Sed dictum istorum non continet, ut videtur aliquibus, veritatem. Primo de hoc, quod dicitur de quantitate, quod ejus subjectum immediate sit materia; nullum enim accidens primo et immediate, ut scilicet prima perfectio ordine naturae, potest perficere materiam, vel primo ei inesse. Cujus ratio est, quia cum materia sit potentia in genere substantiae, intentio ejus prima est perficere actus in genere substantiae, et haec est forma substantialis: nec habet materia ordinem ad aliquod accidens, nisi mediante actu et forma substantiali. Propter quod Philosophi communiter dicunt, quod ens in pura potentia, hoc est, materia. omnino nuda, est subjectum formae substantialis, et transmutationis. adipsam, quae transitio dicitur generatio proprie et simpliciter. Materia autem sub forma substantiali dicitur ens actu simpliciter: dicitur autem ens in potentia secundum quid, ut scilicet est ens in potentia ad aliquod accidens, et ad ejus generationem; quae est generatio secundum quid, ex eo quod accidens non dat esse nisi secundum quid. Et dicitur talis transsumptio esse a subjecto in subjectum, quia ab ente in actu (scilicet sub forma substantiali) ad tale ens in actu, scilicet variatum solum secundum quid, sive secundum formam accidentalem, quam semper praecedit in materia, saltem ordine naturae forma substantialis, qua subjectum est ens in actu simpliciter. Et secundum istum modum cum materia non per se, sed ut subjecta formae substantiali sit subjectum accidentium omnium, et quantitatis, non potest poni aliquod accidens numero esse in diversis subjectis, quia quamvis materia remaneat eadem, non tamen forma.

Et ideo aliter dicunt alii, quod quaedam sunt accidentia, quae non determinant, seu non appropriant sibi formam aliquam substantialem, de quorum numero maxime est quantitas: quia nulli formae substantiali, vel naturali, est propria, sed omnibus communis, nec aliqua potest esse in materia sine illa. Quaedam etiam sunt qualitates communes; ut humiditas, aquae et aeri; caliditas, igni et aeri. Similiter quaedam etiam subjecta, quae accidentia sibi non determinant, ut lignum non determinat sibi albedinem, imo potest esse, et non esse sine albedine.

De talibus dicunt, quod quamvis materia non sit subjectum quantitatis, nisi ut est sub forma substantiali, talia, inquiunt, accidentia, quae non determinant sibi formam substantialem, et habent subjectum materiam et formam substantialem, possunt esse successive in diversis subjectis, quod sic declarant: cum enim talia accidentia non determinent sibi aliquam formam substantialem; nec determinant sibi unum solum compositum, ut caliditas non determinat sibi ignem, cum sit in aere: planum est quod quaelibet formarum substantialium, sive materia sub istis formis, quae sibi talia accidentia non determinant, nata est esse subjectum cujuslibet talis accidentis, et tale accidens natum est esse in quolibet tali subjecto, licet secundum aliam, et aliam determinationem, cum accidens sit in aere, et in igni, secundum quod aliam et aliam determinationem exigit forma aeris et ignis. Unde quamvis aer requirat aliam determinationem, quam ignis, nihilominus quilibet istorum potest esse subjectum ejusdem caliditatis numero, ut eadem numero, quae fuit in aere, fiat in igne sub alia determinatione, dum ex aere fit ignis.

Unde dicunt, quod omnes tales substantiae secundum se consideratae, indifferenter sunt talibus accidentibus quasi pro uno subjecto: et si materia posset esse simul sub talibus formis substantialibus, utpote ignis, et aeris, unum taleaccidens numero, utpote caliditas,

posset esse quantum est ex se, in talibus diversis simul. Et dico quantum est ex se; quia adhuc in illis simul esse non posset propter diversitatem terminationum, quas oporteret ipsum habere sub forma ignis, et aeris: quas diversas terminationes simul non posset accidens habere, et hoc sufficienter impediret ipsum ne simul esset in igne et aere.

Cum ergo, ut dicunt, materia cum transmutatur de forma in formam, utpote ab aere in ignem, in nullo instanti sit sine aliqua illarum formarum substantialium, quarum quaelibet, ut dixi, est subjectum indifferenter illius accidentis communis, sive sit quantitas, symbolica qualitas, videtur eis quod successive idem. accidens numero per actionem naturalem possit esse in diversis subjectis.

Et isto modo dicunt quod eadem caliditas numero est in generato et corrupto, licet secundum diversas terminationes, per quas perficitur, secundum exigentiam formae corruptae et generatae, ad quas terminationes secundum se est in potentia imperfecta, quia de se est perfectibilis secundum exigentiam formarum, sicut materia prima ex se est in potentia ad diversas terminationes formales substantiales: et talem quantitatem de se imperfectam respectu praedictae terminationis oportet supponi in materia, quae est sub aliqua forma substantiali in omni transmutatione ad formam.

Et hoc idem dicunt de qualitatibus symbolicis, quod manent eaedem numero; sed mutant terminationem secundum magis et minus, secundum exigentiam formarum; ut sic sit eadem caliditas numero in aere, et in igne successive, dum scilicet ex aere fit ignis, vel e contrario, magis et minus intensa.

Sed istud aliis non videtur verum: quamvis enim ex dictis istorum bene appareat, quod talia accidentia communia, quantum est de se, bene possent esse in diversis subjectis successive, pro tanto, quod illud accidens nullum istorum subjectorum sibi determinat, et ideo quantum est de ratione accidentis non oportet, quod in tali transmutatione corrumpatur, quia nullum subjectorum repugnat ei, nec aliquid, quod sit in aliquo illorum: neque enim ignis, nec aer, nec aliquid, quod sit in eis repugnat caliditati, ac per hoc quantum est de se, nata est successive esse in utroque: non sic autem de frigiditate in aere et aqua, quia natura aeris repugnat frigiditati; ideo frigiditas necessario corrumpitur, dum ex aqua fit aer.

Quamvis vero caliditatem symbolicam, vel quantitatem non oporteat corrumpi per aliquam contrarietatem, quam inveniat in aliquo subjectorum, convenit tamen secundum praedicta, cum talia accidentia non sint in materia, nec materia sit eorum subjectum, nisi mediante forma substantiali. Sicut naturaliter corrupta forma substantiali oportet naturalia corpora corrumpi, sic corrupta hac forma substantiali, oportet quod hoc accidens numero corrumpatur: et non solum quod talis, vel talis terminatio corrumpatur, quia non solum ex hoc quod talis formae est, materia habet esse terminatum, imo et ex hoc habet esse simpliciter, quia non differt realiter terminatio talis accidentis, et suum

Unde patet, quod sicut tale accidens secundum se, et secundum rationem indeterminationis, quam de se habet, non determinat sibi aliquam formam substantialem, ideo praeter quamlibet singillatim esse potest, quia cum non est nisi in una, potest esse inde in alia: quia cum ut sit, determinat sibi aliquam formam substantialem in composito, per quam habet suum esse, et etiam tale esse indeterminatum, ideo non potest habere esse, praeter talem communem formam.

Item, etiam hoc accidens indeterminatum, non solum ratione suae determinationis determinat sibi hanc formam, secundum quam sic determinatur; sed etiam in ratione suae entitatis singularis, scilicet, ut hoc accidens in genere entis, eam sibi sic determinat, quia non habet hoc suum esse, nisi ex esse formae signatae hujus: ideo illa forma substantiali corrupta secundum suum esse signatum, oportet quod hujusmodi accidens corrumpatur secundum suum inesse, quod est suum tale esse. Sicut enim forma substantialis simpliciter accepta, non solum dat indeterminationem quantitati, quasi ab alio habeat esse, ab alio indeterminationem, imo dat sibi esse, et indermi ationem: et ideo cum forma substantiali corrupta, corrumpitur quantitas, inquantum ad indeterminationem talem, et quantum ad esse. Sicut etiam ab hac forma substantiali singulari non solum est haec determinatio hujus quantitatis, imo etiam sua tota entitas signata: et ideo hac forma substantiali corrupta, oportet eam secundum id quod est, corrumpi. Corrupto enim eo quod est prius, oportet corrumpi posterius, quando posterius non inest, nec est nisi per prius: et ideo priori corrupto, corrumpitur posterius, licet non per se, sed per corruptionem prioris. Et ideo quia haec forma substantialis prior est in materia, saltem ordine naturae, quam haec quantitas, vel aliud accidens, ideo non potest corrumpi realitas formae substantialis, quin corrumpatur realitas formae accidentalis. Sicut ergo praedicta supponunt, quod in generatione fit resolutio usque ad primam materiam, ita quod nihil pertinens ad formam substantialem remanet in generato et corrupto, illud vel idem habent dicere de forma accidentali, et de quantitate: ut sicut dicitur, quod generans per se substantiam, generat ex consequenti quantitatem, et omnia accidentia illam concomitantia; etiam corrumpens per se substantiam, corrumpit ex consequenti omnia accidentia, quae illi inhaerent: et quidquid dicitur de generatione et corruptione per se substantiae, dicitur ex consequenti de generatione omnium accidentium, quae sunt in generato et corrupto. Quaedam enim accidentia corrumpuntur per corruptionem substantiae solum, ut accidentia symbolica, ideo manent eadem specie, non numero, in generato et corrupto, propter actionem naturarum, et formarum substantialium. Quae am autem corrumpuntur a contrario, ut accidentia, quae habent contrarietatem in corrupto: et haec nec eadem numero, nec specie possunt manere in generato et corrupto, propter diversitatem formarum secundum speciem et naturam.

Cum ergo dicunt aliqui, quod accidentia, quae sunt in composito ratione formae, eadem manere non possunt in generato et corrupto, quia non manet eadem forma: quae vero insunt composito ratione materiae manent eadem numero in generato et corrupto, quia manet eadem materia, quae est subjectum illorum, ideo res corrupta et generata non ponit aliud, et aliud subjectum, sed idem numero respectu talium accidentium, quae insunt composito ratione materiae; et tale accidens consequens compositum per materiam, etsi sit idem numero in generato et corrupto, non est in eis, ut in duobus subjectis, sed in uno, quia in uno subjecto materiali conveniunt generatum et corruptum. Hoc, inquam (ut dicunt isti) non est verum: quia universaliter convenit tam quantitati, quam omni accidenti quod sunt in composito mediante forma substantiali.

Unde sicut generale est omni accidenti, quod conveniat composito (quod non potest dici, quod unum vere sit compositum per solam materiam, aut per formam solam; sed esse accidentis ordine naturae, saltem praesupponit inhaerentiam formae substantialis in materia) sic verum est, quod accidentia, quae insunt subjecto, quaedam dicuntur inesse ratione formae, quaedam ratione materiae: non sic, ut illi intelligunt, quod quaedam sint in materia primo et per se, ut illi dicunt de quantitate, et exconsequenti in composito, vel in forma, inquantum est in materia: alia vero sint in forma primo et per se, et ex consequenti in composito, et materia inquantum est in ipsa forma: sed sic, quod quaedam accidentia dicuntur esse in composito ratione formae, ut consequuntur formam, quia ex propria ratione formae compositum est determinatum ad talia accidentia entis, et talis forma accidentalis inest ei per talem formam substantialem; quia talis forma talem formam accidentalem in suis actionibus sibi determinat, non quod forma sit subjectum illius accidentis, sed totum compositum.

Quaedam autem dicuntur inesse composito ratione materiae, vel consequi materiam: quia sicut materia ex se non determinat sibi formam aliquam substantialem, nec aliquam accidentalem immediate, sed mediante quadam forma substantiali determinat sibi quaedam accidentia, et ideo non dicuntur consequi materiam, sed formam; ita etiam sunt quaedam accidentia, quae sicut sibi materiam secundum se non determinant, ita etiam nec illa sibi determinat, nec sibi appropriat mediantibus formis substantialibus: sed existens sub formis substantialibus diversis secundum speciem, potest esse mediantibus illis formis sub eis:

dem accidentibus secundum speciem, differentibus tamen numero.

Ideo illa non dicuntur consequi formam hanc, vel illam, determinate, sed materiam: quia cum insunt alicui composito ex materia et forma, secundum aliquam substantiam, secundum aliquam speciem determinatam, inquantum tale compositum adhuc est in potentia ratione materiae, ut ex illo fiat aliud compositum secundum aliquam formam specificam, et illi alteri composito nata sunt inesse eadem accidentia secundum speciem: ideo quia in materialibus omnis potentialitas ex materia est, oritur, sicut ex potentialitate materiae est quod ipsa existens una secundum rem, non determinat sibi hanc formam, vel illam substantialem.

Item, etiam quod existens sub una forma substantiali tali, ipsumtotum compositum ex materia et forma tali substantiali, est in potentia ut ex illo fiat aliud compositum, quae potentialitas procedit ex materia: ita totum compositum unum ex materiaet forma tali non determinat sibi tale accidens sic, quin idem accidens secundum speciem possit esse in composito ex eadem materia numero, et eadem forma.

Hoc autem quod ex uno composito possit fieri aliud compositum, provenit ex potentialitate materiae: pro tanto dicuntur talia accidentia inesse ratione materiae, quia sicut materia ratione suae indeterminationis secundum se potest transitum facere de una forma substantiali ad aliam; ita etiam existens sub una forma substantiali cum aliquo tali accidenti, potest transitum facere ad aliam formam substantialem, manente eodem accidente secundum speciem, sicut ipsa manet eadem secundum rem.

Sicut etiam compositum unum et idem secundum materiam potest variari secundum accidentia diversa specie, scilicet, secundum album et nigrum; ideo dicuntur consequi materiam, et non formam, quia ipsum totum compositum, ut est sub uno tali accidenti, manens unum et idem, non solum secundum speciem, sed etiam secundum materiam est in potentia ad contrarium accidens.

Nec est dicendum, quod tale accidens consequitur materiam modo praedicto; sed sic, quod consequitur compositum ratione potentialitatis, quae est in eo privative ratione materiae. Unde, quia talis forma non sic determinat materiam, quod materia existens sub tali forma, non possit esse sub contrario accidente, ideo tale accidens dicitur convenire tali composito, non ratione formae, sed ratione materiae.

Similiter etiam est dicendum de accidentibus symbolicis: quia etiam in forma substantiali non sic determinant materiam ad tale accidens, quod materia non possit esse sub eodem accidente secundum speciem: ideo tale accidens dicitur convenire tali composito, non ratione formae, sed ratione materiae. Sicut enim conceditur quod accidentia, quae habent rationem formae, non insunt tanquam in per se subjecto, nisi composito ex materia et forma tali, secundum speciem sic determinata (et ideo illo composito corrupto, et alio ab illo regenerato, corrumpuntur etiam per se alia accidentia propter contrarietatem ad aliud compositum; et non solum propter corruptionem subjecti) ita etiam accidentia, quae insunt ratione materiae, non sunt tanquam in subjecto per se, nisi in composito ex materia et tali forma, discurrendo per tales formas in entibus, quibus possunt esse.

Et secundum hoc etiam verum est, quod quia compositum ex talibus formis partialibus est quasi pro uno subjecto alicui tali accidenti secundum speciem, non oportet quod corrupto tali subjecto secundum formam substantialem, corrumpatur tale accidens secundum speciem: quia regeneratum ex corrupto potest esse talis speciei, cui convenit tale accidens, et sic remanet, tali accidente uno secundum speciem manente, conveniens subjectum.

Unde non corrumpitur per se, scilicet, propter contrarietatem ad aliud compositum: sed manet unum accidens secundum speciem, quia etiam omnia talia subjecta sunt ei quasi unum subjectum secundum speciem; sed quia ad hoc quod aliquod accidens diversificetur secundum materiam, et dicatur esse corruptum et generatum, et aliquid aliud secundum materiam, sufficit quod ejus esse, vel entitas accidentalis interrumpatur, non obstante, quod maneat eadem materia, vel idem subjectum. Unde si aliquid sit calidum in mane, frigidum in meridie, et iterum calidum in vespere, constat quod est alia et alia caliditas in numero: ita etiam cum facta interruptione in esse, et entitate subjecti, oporteat fieri interruptionem in esse et entitate omnium illorum, quae subjecto insunt, et non habent esse tanquam in per se subjecto, nisi in composito ex materia et forma, cum ex uno subjecto corrupto aliud generatur; oportet quod variatio fiat, non solum secundum formam substantialem, sed etiam fiat variatio in omnibus, quae composito insunt, sive sit qualitas, sive alia accidentia.

Sed verum est, quod (sicut dictum est) quaedam fit variatio, et transubstantiatio per se, scilicet, ratione contrarietatis, quae est inter illa: quaedam autem ratione interruptionis in entitate subjecti, per consequens interrumpente omnia, quae sunt in subjecto. Manifestum est ergo, quod unum et idem accidens secundum speciem potest esse in diversis subjectis, quorum una forma est ex alia generata: et ex hoc proprie non dicitur in duobus subjectis, sed quod albedines ambae tales subjectatae sint quasi in uno subjecto secundum speciem.

Et similiter verum est, quod idem accidens, quod est idem et unum secundum speciem, non est in talibus, ut duo sunt, et ut differunt; sed ut sunt unum, et conveniunt, secundum quod idem accidens secundum numerum est in pluribus subjectis, non solum differentibus secundum speciem, sed ejusdem speciei, quorum unum prius habet esse, aliud vero postepius ex priori generatum: et sic oportet totam entitatem et actualitatem corruptam fuisse, et hoc est impossibile. Licet enim talia non sint plura subjecta respectu talis accidentis, ut considerantur per se, et secundum rationem speciei, scilicet subjecta corrupta, et generata considerantur secundum se, non ut verum subjectum respectu talis accidentis secundum se, et secundum suam speciem; tamen ut considerantur haec secundum esse reale, facta est in eis interruptio.

Et verum est dicere de corrupto, quod aliquando fuit, et modo non est, et de generato, quod aliquando non fuit, et nunc est: ideo illa oportet esse plura subjecta ratione interruptionis, secundum corruptionem et generationem. Et ideo licet humiditas aquae generatae ex aere non dicatur esse alia ab humiditate aeris, propter repugnantiam aquae et aeris per se, et secundum suas formas, quia humiditas utrique contingit; dicitur tamen alia propter ejus interruptionem, et corruptionem, quam habet in corruptione aeris. Et ideo humiditas existens in aqua et aere, est alia, et alia, propter alietatem subjecti secundum interruptionem.

ARTIC. II. SECT. II.

Quantitatem et qualitates symbolicas easdem remanere in generato et in corrupto.

Ecce quanta sylva verborum et opinionum in ista quaestione, de modo salvandi unitatem accidentium symbolicorum, et de quantitate, quae videtur communis generato et corrupto. Sed videtur mihi secundum veritatem, quod aliter potest salvari veritas rei, ostendendo quod eaedem quantitas numero, et etiam eaedem qualitates symbolicae remanent in generato et corrupto.

Ad hujus rei evidentiam est sciendum, quod praedicta opinio ponit pro toto fundamento, quod accidentia contrarietatem habentia, corrumpuntur dupliciter. Unum est a suo contrario, ut dum ex aere fit ignis, humiditas aeris corrumpitur a caliditate ignis, et a tota natura ignis, quae ei contrariatur, et sic corrumpitur per se. Alio modo corrumpitur a corruptione subjecti, a quo habet esse, scilicet per corruptionem aeris, quia subjectum dat esse accidenti: et quia subjectum accidentis non solum est materia, sed totum compositum ex materia et forma, ideo corrupto illo composito, corrumpuntur omnia accidentia, quaecumque ei insunt, tam quantitas quam alia, quae habent contrarium, vel non habent contrarium. Isto secundo modo corrumpuntur solum accidentia symbolica et quantitas, quae est corpus, per accidens; primo et secundo modo corrumpuntur accidentia, quae habent contrarietatem. Et tota ratio est, quia omnia accidentia habent esse a subjecto, quo corrupto necessario corrumpuntur.

Item, argumentor sic: quia accidentia symbolica non determinant sibi formam secundum speciem, quia possunt inesse diversis secundum speciem, ut caliditas aeri et igni: nullum tamen eorum est per nudam materiam, sed forma substantiali indutam ista, vel illa: ergo sicut universaliter corrupta forma substantiali, oportet universaliter talia accidentia corrumpi, sic corrupta hac forma substantiali, utpote forma ignis, necesse est hanc qualitatem, utpote ejus caliditatem corrumpi. Et est virtus rationis, sicut primae: non enim corrumpitur universaliter tale accidens, corrupta universaliter forma substantiali, nisi quia tale accidens habet esse universaliter a toto composito ex materia et forma substantiali.

Item, innuit aliam rationem; quia non est aliud re terminatio, sive gradus talis accidentis, vel etiam res ipsius accidentis; et ideo sicut tale accidens a tali forma habet terminationem, sive gradum, ita etiam habet ab eo suum esse, ut dicamus, quod tale accidens et determinationem, et esse, quae sunt illi idem, habet a forma: ergo sicut corrupta forma, vel toto composito ex materia et forma, tale accidens admittit terminationem, sic saltem per accidens, per subjecti corruptionem amittit suum esse, et inducit similem.

Ad probationem majoris: quia sicut forma substantialis simpliciter accepta, non solum dat indeterminationem formae simpliciter, sive universaliter acceptae, quasi ab alio habeat esse, et ab alio indeterminationem, imo dat sibi esse et indeterminationem: ideo causa formali substantiali corrupta, corrumpitur universaliter tale accidens, utpote quantitas, et omnia alia accidentia, tam symbolica, quam non symbolica, non solum quantum ad determinationem, sed etiam quantum ad esse. Ita etiam haec forma non solum dat huic accidenti determinationem, sed etiam esse. Ideo ista forma corrupta, corrumpuntur omnia accidentia quoad determinationem, et quoad esse.

Item, corrupto priori corrumpitur posterius, quando posterius non inest, nec est nisi per prius. Accidens autem tale non inest materiae, nec habet esse, nisi per formam. Ideo quando forma non inest materiae, nec habet esse, ut est, dum res corrumpitur, necesse est, ut omne accidens corrumpatur; licet illa, quae non habent contrarium, non corrumpantur per se, sed per subjecti corruptionem. Omnium istarum rationum virtus est, quia accidentia habent esse a subjecto, non solum secundum gradum, sed et terminationem.

Alia est opinio, quae dicit, quod quantitas remanet eadem numero in generato et corrupto, nec propter hoc est in duplici subjecto. Similiter accidentia symbolica remanent eadem numero, sed non possunt propter hoc omnino dici in subjecto duplici.

Ad quod advertendum, cum pura materia (ut bene dicit positio praedicta) non sit subjectum alicujus accidentis, sed totum compositum; ideo primo est hic videndum quid sit subjectum generationis, quod est commune generato et corrupto. Secundo resolvendae sunt rationes praedictae positionis.

Circa primum est sciendum quod positio negat, quod quantitas et accidentia contrarietatem non habent; ideo eadem remanere non possunt, quia subjectum eorum idem non remanet. Ut ex hoc aperte pateat, quod intendunt dicere quod ultra formam substantialem, generabilem et corruptibilem, non est aliquid, quod possit esse subjectum accidentium, quia nihil remanet, nisi pura materia communis generato et corrupto.

Quod igitur materia omnino nuda non sit subjectum generationis, sed sub aliqua forma substantiali corruptibili, potest ostendi; ut id vocetur subjectum generationis, in quo stat ultima resolutio, quae potest fieri per agens naturale, nec in ipsum, inquantum tale, potest aliquod agens naturale; sed est fixum signum, stabile, vel immutabile per naturam, et est commune generato et corrupto.

Et hoc patet, primo, simile inducendo: videmus enim artem sua operatione semper praesupponere formam aliquam naturalem, et ab agente naturali introductam: ut ars faciendi pannos, etsi facit pannos, etsi fieri facit filum, natura tamen lanam praesupponit, et sic de omni arte. Sed, ut dicitur 2. Physicor. text. 22. et 79. ars imitatur naturam; ergo natura in suo opere similiter procedit, formam aliquam in materia supponendo. Hoc enim dicit Aristoteles 2. Physic. text. 78. quod si natura faceret domum, eam faceret sicut ars.

Confirmatur haec ratio: quia cum sint tria agentia in universo, Deus, natura, et ars; hic est ordo eorum inter se, quod secundum praesupponit primum, et tertium secundum; et ubi desinit primum, incipit secundum; et ubi secundum, incipit tertium, ubi autem causa prima desinit appropriate loquendo. Hoc dico, quia in omni actione subjectum agentis non potest esse materia pura, nec inveniri potest in operatione naturae: tum, quia actio causae primae non terminatur, nisi ad ens in actu: tum, quia actio agentis naturalis non est nisi mediante influxu, qui est de genere actionum, cujus subjectum non potest esse materia, nuda: ergo necesse est, ut subjectum agentis naturalis sit aliquod compositum ex materia et forma.

Item, generationem formae substantialis praecedit necessario alteratio, cujus terminus est generatio formae accidentalis, saltem quoad actum completum: tum, quiaagens generando semper agit mediantibus qualitatibus, quae sunt instrumenta naturae, quibus mediantibus disponit subjectum ad formae substantialis introductionem: tum, quia forma substantialis non est nisi in materia sibi disposita. Ideo, ut dicitur 1. de Anima c. 7. non quaelibet forma est in qualibet materia, sed talis in tali. Cum ergo alteratio sit motus, cujus subjectum non potest esse materia prima: ergo necesse est ut materia, quae est subjectum generationis, sit alicui formae incorruptibili per naturam, subjecta.

Sed si dicatur, quod materia subjecta alicui formae substantiali, utpote elementi, vel alterius, recipit alterationem, ut subjectum suum accidens, nihilominus necesse est similiter corrumpi.

Contra: quia subjectum in aliqua actione non corrumpitur, sed salvatur, et manet commune, ideo utroque termino: ergo cum materia sub forma corruptibili communis non maneat, cum etiam illa forma per motum corrumpatur, necesse est ut sub aliqua forma incorruptibili sit subjectum.

Item, non videtur probabile, quod qualitates symbolicae corrumpantur, etiam per primi subjecti corruptionem: non enim hoc concedit littera Aristotelis, dicen tis 2. de Generatione, text. comm. 25. Quae causam habent symbolicam, veloces sunt eorum transmutationes;quae vero non habent, tardae sunt, quia facilius est unum transmutare, quam multa. Nec rationi videtur consonum esse, quia videmus, quod ignis agens in aerem, statim augmentat ejus caliditatem.

Nec potest dici quod tunc sint in aere duae qualitates, una quae est primo in aere; alia quae sit actualitate ignis educta. Tum, quia istae qualitates essent simul in eodem subjecto, nec habent per quid distinguantur. Tum, quia tunc non fleret augmentatio qualitatis, saltem in termino actionis, quod ad sensum patet esse falsum. Si igitur ignis caliditatem auget usque ad terminum introductionis formae ignis, cum tunc caliditas sit summa, qualis competit igni, non videtur, quod tunc debeat corrumpi; quia tunc natura fuisset operata, etiamsi illa intensa caliditas periret per subjectum, scilicet aeris corruptionem.

Item, constat, quod dum de aere fit ignis, et ante aeris corruptionem caliditas incipit tendere ad gradum ignis intensum, post motum alterationis gradus ille caliditatis, qui est terminus hujus alterationis, non datur nisi per introductionem formae ignis perfectam. Quod patet per Commentatorem in libro de Substantia orbis, cap. 1. dicentem, quod, Quaelibet forma habeat propriam quantitatem termina tam, et loquitur de formis corporalibus; loquitur etiam de terminatione quantitatis dimensionalis, quam secundum varios gradus requirit quaelibet talis forma; et de quantitate gradus formarum accidentalium, quia aliam quantitatem, seu gradum qualitatis requirit ignis, aliam aer. Et sequitur in Commentatore (loquitur Commentator de ipso Aristotele) Ideo scivit dimensiones terminatas ultimo actu non posse, nisi postquam forma substantialis est in eo, sicut est dispositio de aliis accidentibus in actu. Ergo si ordine naturali prius est forma ignis perfecte introducenda, quam hujus qualitatis completio, si motus alterationis finem suum consequitur, caliditatem ad summum deducendo, sequitur, quod aut illa caliditas sic augmentata manet, aut per introductionem formae ignis corrumpitur, quod est impossibile.

Item, quando aliqua passio inest communiter aliquibus, inest eis per aliquid commune, ut dicitur 2. Physicorum, text. comm. 5. Cum igitur quantitas insit communiter et uniformiter corporibus, et inest eis per aliquod commune, hoc non est materia nuda, ut dicit praedicta positio; igitur hoc est materia, ut est sub aliqua forma. Quam formam voco formam corporalem in genere substantiae, per quam inest quantitas omnibus corporibus. Cum igitur sub forma corporis materia possit remanere, eo quod ad nullam formam contrarietatem habet, ut sic per se corrumpatur, et praecedat in materia omnem formam generatam, et sic non oporteat ipsam corrumpi per corruptionem subjecti, videtur quod eadem quantitas numero propter subjecti identitatem remaneat in generato et corrupto.

Est igitur istorum opinio, quod Deus creavit primam materiam sub forma substantiali, et incorruptibili, de genere Substantiae, quam inseparabiliter sequitur quantitas, sive corpus de genere Quantitatis, quae est per se subjectum generationis et corruptionis; cujus corruptio, vel eductio nulli agenti subest naturali, et est communis terminus manens idem numero in generato et corrupto, et sic quantitas manet eadem, quia suum immediatum subjectum manet numero idem.

Seddequalitatibus symbolicis est dubium, quomodo possunt eaedem remanere numero: non enim earum subjectum potest dici materia sub forma corporali, vel etiam subsequente, ut per hoc ponamus illas easdem remanere, quia materia sub forma corporali remanet eadem. Subjectum enim talium qualitatum, non est nisi compositum ex materia et forma naturali, vel elementari, quod idem numero non manet in generato et corrupto.

Et dicunt aliqui, quod quando duo subjecta sic se habent, quod unum secundum se totum succedit ad aliud, tunc necesse est, ut omnia accidentia primi subjecti ipso corrupto corrumpantur. Et quamvis in sequenti subjecto similia specie generentur, quia tunc fit interruptio in esse, ideo illa accidentia, etsi sint eadem specie in illis duobus subjectis, tamen non sunt eadem numero, quia generatum et corruptum, et prius generatum, non est idem numero.

Unde si fiant duo ignes, ita quod primo consumantur ligna unius, et illis consumptis succendantur alia, impossibile est quod eadem caliditas numero, quae fuit in primo igne, remaneat in secundo. Si autem duo subjecta sic se habeant, quod ante primi corruptionem to talem secundum sibi permisceatur, ut quodammodo fiat unum, sequitur tunc, quod qualitas, quae fuit in primo subjecto eadem numero, potest in secundo subjecto remanere, quia per quamdam continuationem factam, est unum subjectum. Verbi gratia, incenduntur ligna, et fit ignis; et antequam illa consumantur omnino, adduntur alia ligna primis; et sic eadem est qualitas, quae fuit in primis lignis, et quae remanet in secundis, quia non sunt subjecta secunda, nisi per primi subjecti totalem interruptionem, et secundi successionem, ut per hoc oporteat caliditatem primi et secundi interrumpi: sed hic quodammodo sunt unum subjectum, et in quolibet nata est eadem qualitas numero conservari per continuationem.

Ita dicunt, quod cum de aere fit ignis, paulatim, et per gradus forma substantialis ignis generatur, et quod etiam quodammodo unum cum aere efficitur, quia non opponuntur sibi invicem, respectu ejusdem materiae, forma ignis, et forma aeris, nisi ut quaelibet est in suo gradu specifico; et ita cum caliditas intendatur et sustentetur non solum in materia, ut est sub forma aeris, sed etiam ut est sub forma ignis; ideo inter corruptionem aeris, et generationem ignis non est omnino successio cum interruptione, sic videlicet ut forma aeris totaliter corrumpatur, et postmodum tota forma ignis introducatur. Secundum autem totalem corruptionem formae aeris, fit per gradus introductio formae ignis, ut sic quasi unum sit aer et forma ignis, sub gradu incompleto, ac per hoc cum caliditas nata sit consequi tam ignem, quam aerem, cum in illis non sit proprie interruptio, nec in caliditate fiet proprie interruptio.

Et si dicas, quod aliud fuit subjectum, in quo primo fuit, scilicet aer; aliud in quo est completa generatio, scilicet ignis, dico, quod caliditas symbolica non est in illis duobus, ut proprie duo sunt, quasi numerata per interruptionem, sed ut sunt unum per quamdam continuationem.

Ulterius dico, quod praedicta positio insufficienter quaerit accidentis corruptionem, vel mutationem, per mutationem, vel corruptionem subjecti: quia, ut visum est in primo articulo, non numeratur accidens per se, et primo per numerationem subjecti, sed per numerationem sui esse actualis, quod non habet a subjecto, nisi per accidens, ut dictum est. Ideo cum esse qualitatis symbolicae sit idem in igne et aere, secundum gradum magis et minus intensum, quod quidem idem remanet etiam per quamdam continuationem actualis esse aeris et ignis, ideo illa qualitas remanet eadem numero.

Et per hoc solvuntur omnes praedictae positiones, quae omnes uni innituntur fundamento, quod scilicet, accidens habeat a subjecto non solum inesse et terminationem, sed etiam esse simpliciter, ideo corrupto subjecto corrumpitur esse omnium accidentium.

Adhuc enim videtur, quod accidentia (ut ostensum est) non habent illud esse a subjecto, per quodhabent unitatem, et per quod numerantur primo et per se, quod est esse actualis existentiae, sed solum habent a substantia esse subsistentiae communicatum, et per hoc non numerantur, nec unitatem habent accidentia diversarum specierum. Non quidem unitatem, quia accidentia diversarum specierum simul sunt in uno subjecto. Nec pluralitatem, quia tunc a pluralitate subjectorum solum haberent pluralitatem et numerositatem, quod est falsum, quia in eodem subjecto habent numerositatem et pluralitatem: sed per accidens habent pluralitatem a pluralitate subjectorum, quia in pluribus subjectis habent plura esse actualia.

Similiter accidentia ejusdem speciei nec unitatem, nec pluralitatem habent ab unitate, vel pluralitabe subjecti. Et hoc dico per se et primo, sed bene per accidens. Non unitatem ab unitate subjecti; quia quod per se et primo inest alicui, est de ejus essentia, nec virtute aliqua potest ab eo separari: et ita idem accidens numero, etiam virtute divina non posset esse in pluribus subjectis, nec simul, nec successive: cujus contrarium etiam asseruit praedictorum opinio in speciebus Sacramenti, quod possunt aliam substantiam panis afficere, si Deus eam crearet, et esset idem accidens numero propter unitatem esse actualis in duobus subjectis. Nec etiam habent pluralitatem a pluralitate subjecti; nam, ut ostensum est, idem accidens continuat suum esse actuale idem numero in duobus subjectis, utpote in aere et in igne, et ideo est illis idem numero. Et si natura posset conservare esse actuale accidentis sine subjecto, idem accidens numero esset in diversis subjectis, quantumcumque unum succederet alteri per unius totalem corruptionem, et alterius totalem generationem media interruptione: sed quia natura non potest conservare esse actuale accidentis sine subjecto, ideo corrupto subjecto corrumpuntur accidentia, nisi fiat per quamdam, ut ita dicam, successionem continuam subjectorum, sicut dixi de aere, et de igne.