QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g. Respondeo si oportet tempus. Et in 4. dist. 48. quaest. 2. num. 12. g. Ad primum dicitur sic : Nullibi tamen adeo clare resolvit sicuti hic, tempus et motum non distingui realiter. In Metaphysica disputat de hac re diffusius, sed obscurissime quidem, nihil resolvens. In illo loco secundi Sententiarum respondet juxta opinionem contrariam in casu, quo oporteat tempus a motu distingui: et in postremo loco quarti Sententiarum, solum ait, tempus ultra motum, prout motus includit propriam successionem, non addere nisi rationem mensurae formaliter, et fundamentaliter rationes illas, quae requiruntur ad mensurandum. Verum est hinc inferri, non dari inter utrumque distinctionem realem, ex illo enim generali principio, quod duratio in re non distinguitur ab illo esse, cujus est duratio; recte sequitur in Scoti sententia non distingui tempus a motu realiter, cum nihil aliud sit formaliter, nisi ejus duratio, vel mensura. Vide Suarem tom. 2. Metaph. disp. 50. sect. 9. ubi etiam late respondet ad primum et sextum argumenta adducta hic pro opinione contraria; quibus etiam alias adhibet responsiones Scotus hic, articulo quarto.
Et hoc firmiter existimo esse verum, scilicet, neque numerum, neque tempus dicere rem aliam absolutam ultra numerata, vel ultra motum: sicut qualitas dicit aliam rem a quantitate, sed eamdem rem simpliciter, sed tempus addit rationem, quam format mens supra motum, sicut jam manifestabitur. Et similiter numerus dicit solam rationem supra numerata, quam rationem format sibi in anima, et si aliquando inveniatur, quod tempusnonest motus, verum est secundum rationes suas formales, a quibus fit denominatio, sed res bene est eadem. Ad rationes superius inoppositumfactas alibi quaere responsionem.