QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Animam esse lolam in toto corpore, et totam in qualibet parte.
Sequitur tertium, scilicet quod existens in corpore tota est in eo, et tota in qualibet parte ejus: quod quidem patet ex auctoritate, et similitudine, et ratione.
Auctoritate patet, per verbum Augustini, lib. de Spiritu et Anima, cap. 20. Habet (inquit) anima vires, quibus corpori commisceatur, quarum prima est naturalis, secunda vitalis, tertia animalis: et per totum corpus his tribus viribus diffunditur, non locali distentione, sed vitali intentione. Item, de immortalitate animae, cap. ultimo in fine, dicit: Anima non modo universae moli corporis sui, sed etiam unicuique particulae illius tota adest simul. Item, lib. contra epistolam Fundamenti, cap. 16. Animae vero natura etiam si non illa ejus potentia consideretur, qua intelligit veritatem, sed illa inferior, qua continet corpus et sentit in corpore, nullo modo invenitur locorum spatiis aliqua mole distendi; nam singulis sui corporis particulis tota praesto est, cum sentit tota in singulis. Item, de origine animae ad Hieronymum, epistola 28. Per totum quippe corpus quod animat, non locali diffusione, sed quadam vitali intentione porrigitur: nam per omnes ejus particulas tota simul adest, nec minor in minoribus, nec major in majoribus, sed alicubi intensius, alibi remissius, et in omnibus tota, et in singulis tota est. Et sequitur: Unde ergo ad totam mox pervenit quod non in tota fit, nisi quia et ibi tota est, ubi fit, nec ut tota ibi sit caetera deserit? Vivunt enim et illa ea praesente, ubi tale nihil factum est: quod si fieret et utrumque simul fieret, simul utrumque totam pariter non lateret.
Similitudine patet hoc, quam ponit Augustinus lib. de Spiritu et Anima, cap. 28. quod sicut Deus est in majori mundo, ita anima in minori mundo suo, scilicet in corpore humano: Deus autem sic administrat totum mundum, ut totus sit ubique, et totus in qualibet creatura.
Ratione etiam hoc declaratur: et primo oportet falsam imaginationem circa modum existendi animae in corpore excludere, et secundo rationem ad confirmandum propositum inducere. Circa primum est sciendum, quod unitas et simplicitas animae non est punctualis, seu ad modum puncti, cujus scilicet puncti, simplicitas non est fundata in aliqua actualitate naturae, sed in quadam entitatis privatione: unde non habet ejus substantia aspectum virtualem, nec iri se, nec in potentia, nisi indivisibilem. Simplicitas autem animae est simplicitas cujusdam actualitatis, secundum quamdam similitudinem ad actualitatem divinam, quamvis distet in infinitum. Et ideo, quia actus est se communicare tale simpliciter, et quantum ad substantiam se communicat, ut patet in essentia divina in tribus suppositis, et quantum ad operationem ad multos effectus, imo quanto magis simplex tali simplicitate, tanto magis communicabile: et dico magis non in numero, sed in modo perfectiori.
Non est etiam imaginandum animam existere in corpore sicut clavus in rota fixus; nec potest esse in majori, vel minori situ quam sua materia, vel substantia requirat: anima enim, ut dixi supra, * quantum ad actum primum quem dat per suam substantiam, habet aspectum ad majus vel minus corpus, idem tamen valens informare, unde motus animae in corpore a talibus debet excludi.