QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat; sed loco secundi esse assignat quoddam esse supernaturaliter communicatum a Deo materiae, in casu quo existeret sine omni forma. Sed istud esse late impugnat Scotus in 2. dist. 12. quaest. 2. g. Ad aliud respondet unus Doctor, probatque in eo casu materiam existere sine aliquo novo esse superaddito.
Ex praedictis apparet, quod in materia possumus considerare triplex esse, scilicet simpliciter, et esse aliquid in duplici differentia. Esse simpliciter seu actualiter, habet materia, inquantum est effectus Dei, ut scilicet est res, quae producitur in genere substantiae. Item, vere creata, et extra nihil posita in composito per actum creationis: vere ens in actu distinctum a forma, sicut ostensum fuit in primo articulo praecedentis quaestionis*, nec tamen (ut ibi complete ostensum fuit, ) quamvis materia sit in actu, et existens actu, propter hoc sequitur quod sit actus, nec quod sit in actu, sive exstens in actu univoce cum forma. Materiam enim esse, et formam esse actu, modis oppositis eis convenit, ut ibi dixi. Forma enim (ut ostendi) essentialiter est actus; materia autem nullo modo potest dici per se alicujus actus. Dico per se, quia actuata aliqua forma, potest dici alicujus actus et forma, ut ostendi in solutione unius argumenti de rationali anima*. Unde, ut ibi patet, sive materia sit potentia, seu in potentia, non excluditur, quin sic sit actu vere existens in composito, sed quod nullius secundum se est actus. Quia etiam esse actu non sibi convenit ut formae, propter hoc dicitur potentia et in petentiae.
Potest etiam materia dici in potentia, propter negationem triplicis actus, scilicet propter negationem actus, qui est actualiter per se subsistere; et actus, qui est nostrum intellectum directe movere; et actus, qui est operationem elicere perfective per se. Materia enim saltem per naturam, non potest per se subsistere, et sic privatur actu qui debetur supposito: nec movet sensum, nec intellectum directe, ut dicit Augustinus lib. de natura boni, cap. 18. Sed Hyle (inquit) dico quamdam penitus informem, et sine qualitate materiam, unde is ae, quas sentimus, qualitates formantur, quae non per aliquam speciem sentiri, sed per omnimodam speciei privationem cogitari vix potest. Hoc idem dicit Aristoteles 1. Physic. text. 69. Subjecta, inquit, natura scibilis est, secundum analogiam, sicut cum ad statuam aes, etc.
Hoc idem patet ratione, quia cum intellectus noster sit finitus, et carne obscuratus, sicut nec actualissima intelligit perfecte, ut Deum, per suum excessum, sic nec illa, quae modicum habent de entitate, propter eorum defectum, cujusmodi sunt materia, tempus et similia; et sic privatur ab eis actus perfectae essentiae proportionaliter ad movendum intellectum nostrum directe. Nec etiam movebit aliquem sensum, quia qualitates sensibiles non fundantur nisi in corporibus; ratio autem corporis est extra rationem materiae de se, et isto modo privatur a materia actus, qui debetur accidentibus. Privatur etiam tertio ab ea actus, qui est operatio, non enim est principium agendi, sed patiendi, quia, ut dicitur 3. de Anima, texi. 10. Agens semper praestantius est passo. Quod est sic intelligendum, non quin aliquando nobilius patiatur ab ignobili, si totum agens ad totum passum comparetur, sed quia nunquam pateretur passum ab agente, nisi aliquod principium ignobilius esset in eo, illo, per quod agens agit. Unde nunquam ignis pateretur ab aqua, nisi in igne esset aliquod ignobilius principium formae aqua*, cujusmodi est materia. Cum igitur materia de se sit infimum ens, et hoc minus habeat de entitate, quam aliquod principium, nullo modo potest esse principium activum respectu alicujus, et sic privatur ab ea actus, qui debetur formae. Nam apparet, quod materia habet unum esse tale, scilicet simpliciter, seu in actu, ut est effectus Dei in composito, et tamen ille actus non excludit, quin sit de se potentia.
Habet etiam esse hoc vel esse tale, et hoc sub duplici differentia; habet enim unum esse, inquantum est omnium formarum quaedam capacitas, secundum quod dicit Augustinus, de vera Religione. cap. 18. Bonum (inquit) est enim esse formatum, non nullum ergo bonum est et capacitas formae. Et de natura boni, cap. 18. Habet (inquit, ) enim et ipsa capacitatem formarum, nam si capere impositam ab artifice formam non posset, nec materies utique diceretur. Is tud autem tale esse non habet materia, ut est effectus quidam, sicut dixi* de alio primo esse simpliciter et actuali, sed a sua natura, quae est differens per essentiam a forma, et ab omni alia re; et habet tale esse, et respicit Deum in ratione formalis esse, ut habet ideam secundum rationem in Deo distinctam, juxta et secundum quam talis capacitas formabilis est; et de tali esse est verum dicere quod illorum esse sunt diversa, quorum essentiae sunt diversae, quia tale esse est esse essentiae.
Esse autem tertium habet materia per illud, quod recipit per formam. Omne enim, quod essentialiter unitur alicui, actum suum ei communicat, ut anima corpori vitam, sensum, et motum, et similia. Et quia, ut dictum est in praecedenti quaestione, formade ratione sua est perfectio quaedam determinata, sicut materia res quaedam, seu capacitas indeterminata, ideo materia a forma recipit esse determinatum, sicut ipsa forma est gradus determinati. Unde uterque actus praedictus materiae est in potentia respectu istius tertii actus, quem habet a forma, sicut a suo formali. Esse autem actuale non habet ab ipsa formaliter; nec enim materia formaliter per formam est actu, sed per formam est talis, puta lignea, vel terrea, sicut cera non est cera per impressionem talem, vel talem, sed est talis, puta imago istius, vel illius; sic ergo patet de esse essentiae, et in se, et respectu ad formam.