QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

Scholium.

Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materiae, etsi multa hic clarius distinguat et explicet, quae vere ad perfectam materiae notitiam valde conducunt.

Ad videndum igitur naturam hujus potentiae, est sciendum quod materia et sua potentia, per quam est formarum substantialium susceptiva, sunt omnino idem re, differentia solum ratione. Materia enim de ratione sua nominat substantiam quamdam actu incomposito existentem, cujus actualitas est imperfecta, et actualitati omnis formae opposita. Unde nominat illam substantiam modo absoluto, absque respectu positivo ad aliud. Potentia vero passiva materiae nominat ipsam eamdem substantiam sub respectu ad formam, sub indifferentia tamen ad omnes, et hoc in quantum nec est in motu, nec inquantum est in transmutatione ad aliquam istarum; nec inquantum est in actu sub aliquo illorum; nec ut determinata, seu disposita ad receptionem alicujus illarum; nec ad unam potius quam ad aliam, et sic potentia passiva nominat materiam sub respectu ad formas. Unde non est aliud, quam respectus fundatus in materia, et hoc ex essentia materiae, non ex aliquo superaddito materiae, sicut similitudo habet esse in homine albo ex respectu ad alium album, per albedinem quam habet in se. Et hoc est potentia pure passiva, ad quam habet reduci omnis ratio potentiae passivae, ut determinat Philosophus in 9. Metaphysic. text. 2. Quod autem ista potentia sit idem re cum materia, sola ratione differens, modo jam dicto, sic potest patere.

Secundum Philosophum 9. Metaphys. supra citat, duplex est genus potentiae, scilicet activae et passivae, ad quas omnes aliae potentiae reducuntur. Est autem advertendum, quod haec duo genera potentiarum sunt in aliquibus primo et per se, et per essentiam, non participative per quamdam attributionem et reductionem ad illa prima. Potentia enim activa primo et per se invenitur in primo agente, scilicet in Deo, in quo sua potentia activa est ita pura, quod est idem quod sua essentia, solo respectu secundum rationem differens ab ea. Cujus ratio est, quia aliter necessario faceret in eo compositionem, quod est impossibile in primo, quia cum partes praecedant naturaliter compositum, primum non esset simpliciter primum, tunc primum agens non ageret per se, sed per aliud sui, et ita non esset omnino agens primum. Et cum omnia reducantur ad primum sui generis, sequeretur quod illud agens, quod dicis primum, produceretur ad agens per essentiam, et potentia illius ad potentiam agentis per essentiam. Cum igitur non sit processus in infinitum, oportet dare primum agens, quod agit per suam essentiam, in quo potentia activa est idem re cum essentia, solum ratione differens, et comparatione, ut dicatur essentia absolute considerata potentia per respectum ad illa, quae potest producere.

Similiter dico eisdem rationibus, quod potentia passiva primo et per se invenitur in alio extremo, scilicet in materia prima, in qua sua potentia passiva est ita pura, quod omnino est idem re, quod substantia* materiae, sola ratione differens, ut dictum est, ita quod nullam compositionem realem faciat cum materia. Nec propter hoc potest concludi, quod simplicitas materiae sit divina simplicitas; quia simplicitas materiae non est adeo simplex, quin alteri sit componibilis, quin etiam a forma quantum ad actum subsistendi et determinati generis dependeat, quin item in ea esse simpliciter, seu esse actu, quod habet a terminante, sic a sua essentia differat quod non sit de ejus intellectu, quae omnia sunt extra divinam simplicitatem. Omnia autem entia per se subsistentia inter materiam, potentiam et Deum, habent actum potentiae passivae admixtum secundum magis et minus.

Est igitur potentia passiva in materia prima, ita per se primo et pura, quod omnino est idem re quod ipsa essentia. Cujus ratio est, quia si re a materia differret, esset accidens, vel forma quaedam in materia recepta, et materia esset in potentia ad ejus receptionem, et de illa potentia ad receptionem praedictae potentiae esset eadem quaestio, et procederetur in infinitum; vel est dare illam potentiam passivam, quae est idem re quod esse in materia.

Item, videmus potentiam passivam in esse rebus secundum magis et minus: hoc autem non potest esse, nisi secundum majorem, vel minorem elongationem ab illo, cui per se et essentialiter inest; ergo oportet dare aliquid per essentiam suam sic passivum: hoc autem non est forma, nec aliquid compositum, quia per formam non est passivum; ergo est materia.

Item, sicut arguebatur de primo agente: si materia non est passibilis per suam substantiam, (et loquor de passione, quae est formae receptio, quia, ut ostendam, ad istam reducitur omnis alia passio et receptio) sed patitur per aliud a se, materia non est principium passionis, quia principium in quolibet genere per se est tale, et non per aliud; ergo ipsa reduceretur ad aliquod primum patiens: nisi enim sit dare primum, non est dare postremum, et si non est primum patiens, non est patiens secundum magis et minus: nullum autem tale est, nec excogitari potest quidem aliud a materia, quod sit primae formae susceptio, cum ipsa sit capacitas quaedam formarum secundum Augustinum citatum. Item, ostensum fuit in praece-, denti quaestione*, quod forma per essentiam suam est; cum enim actualitas formae non sit actualitas infima, (talis enim est prope nihil) ergo actualitas formae naturali ordine praesupponit minorem, scilicet materiae, quae est prope nihil; imo forma, quia habet ante se cujus sit actus, essentialiter actus dicitur. Per oppositam rationem, cum materia sit prope nihil, non habet ante se cujus sit perfectiva et determinativa; nihil enim a nullo perficitur, vel determinatur, ideo materia actus non potest dici. Sicut ergo forma per suam essentiam non per aliud re ab ea differens, est actus perficiens materiam, sic materia semper per suam essentiam est potentia receptiva formae.

Item, materia et forma realiter ab invicem differunt, sicut actus et potentia: sed relativum ad correlativum refertur, inquantum tale, ut album dicitur simile inquantum album; ergo materia inquantum materia refertur ad formam, sed non refertur ad eamdem, nisi inquantum ea potest informari et eam recipere; ergo inquantum materia formam potest recipere: si autem potentia illa esset alia re a materia, non reciperet inquantum materia, quia reductio dicit causam essentialem praedicati in subjecto.

Item, si talis potentia re differret a materia, cum talis potentia formae receptiva, sit potentia prima, quam potest quis in materia percipere, non potest alterari, vel aliter mutari, nisi ut formam recipit, hoc est nisi ut est, sub forma; igitur amota per intellectum illa substantia a potentia materiae, quaero quid est materia? non accidens, cum sit pars substantiae; ergo est substantia: ostensum est enim in praecedenti quaestione*, quod non est nihil, imo dicitur ens, et non est potentia, uti tu dicis, nec in potentia ad aliud, nisi per potentiam, quam in se habet, respectu illius; ergo necessario est actus purus in sua essentia.

Item, quodlibet dicitur tale per naturam primi, ut esse calidum per naturam primi calidi 2. Metaph. text. 4. et inde, ergo omnis particularis et contracta materia dicitur talis per naturam primae materiae; sed in omnibus generibus, sive in arte, sive in natura, illud dicitur materia, quod de se est indeterminatum, ut lignum respectu scamni. et granum, et semen respectu fructuum, vel membrorum: ita dici tur 1. Physicorum, text. 69. Subjecta natura scibilis est per analogiam ad formam, et habet materia informis priusquam formam suscipiat, ut aes ad statuam, lignum ad lectum; ergo materia prima de ratione sua, non per aliud distinctum re, est indeterminata: sed hoc est esse in potentia passiva, sicut esse determinatum esse actu; ergo materia de se est potentia, et in potentia.

Ex his patet, quod cum omnis alia passio sit in recipiendo actionem, subjectum autem actionis non sit nisi compositum, quia, ut dicitur 1. Physicorum, text. 80. Subjecta quidem materia cum forma causa est omnium accidentium, quia omnis alia passio, vel receptio praesupponit naturaliter compositum ex materia et forma; et quia compositum naturali ordine praesupponit partes, patet quod omnis potentia receptiva alicujus accidentis praesupponit potentiam receptivam formae substantialis, quia omne posterius reducitur ad prius, omnis potentia receptiva reducitur ad potentiam materiae, quae est potentia ad formam substantialem. Et quia illa potentia est idem quod materia, patet quod materia naturaliter est principium omnis passionis. Et dico naturaliter, propter alterationem, quae fit in accidentibus Sacramenti Altaris, in qua tamen alteratione superest aliquid per modum subjecti et materiae, ut patuit in praecedenti quaestione, quamvis in genere substantiae nihil sit passibile, nisi per veram materiam, ut ibi fuit dictum.

Ex his patet, quod sicut materia prima per suam substantiam est susceptiva formae substantialis, ita ipsum compositum est per suam essentiam, ut per potentiam passivam, re differentem ab ipso, est susceptivum accidentium primo, et immediate. Cujus ratio dicta est, quia si compositum esset susceptivum eorum per potentiam passivam re differentem, tunc illa sit in composito recepta; quaero per quod eam recipit? et certum est, quod per potentiam receptivam: tunc quaero de illa, et sic in infinitum, et sic terminandum est in aliqua, quae est re idem cum eo: non dico, quando unum accidens dispositum sit ad ejus introductionem, ut mollities cerae ad figuram, sed ratio susceptiva est ipsum compositum, vel aliquid habens vicem compositi, quod dico propter miraculum, quod fit in accidentibus Sacramenti.

Ex his apparet, quod multum errant illi, qui dicunt, quod potentia passiva, quae ad actum substantialem, est in genere substantiae compositae, quia, ut ostendi, per ipsam substantiam recipiuntur accidentia. Sunt etiam ipsae substantiae per se, non per potentiam re differentem ab eis, causae primorum accidentium. Quod patets quia agere sequitur esse actu, accidentia autem habent esse actu per substantiam; ergo per ejus actionem in esse producuntur. Exemplum hujus est, quia aqua calida ab igne sequestrata, se ipsam facit frigidam, virtute soilicet formae substantialis. Tamen per accidentia prima, quorum substantia est immediata causa, possunt esse causa accidentium secundariorum, ut per calidum, frigidum, humidum et siccum, saporatum, coloratum, odoratum, etc.

Nec valet, quod quidam objiciunt, quod substantia est causa materialis respectu accidentium; ergo non est efficiens, quia materia et efficiens non coincidunt 2. Physicorum, text. 70. Subjectum enim consideratum ut actu subsistens, habet rationem materiae respectu accidentium: consideratum autem in ratione virtualis formae suae est causa efficiens. Respondetur, ad aliquam formam sequuntur aliquae proprietates naturaliter, aut actiones per se, ut generans rem, secundum illam formam disponit causas in generando, et actuat quidquid est de se sic in potentia actuali ad accidens, et ex parte materiae disponendo illam, ut sit necessitas ad receptionem illius accidentis, et ex parte formae, ut sit actualiter virtualis quaedam necessitas ad producendum illud accidens de potentia materiae, ut, verbi gratia, generans ignem, quia caliditas et levitas consequuntur formam ignis, generando ignem simul disponit naturam ignis, ut sit necessitas ad recipiendum caliditatem et levitatem, et similiter formam ignis ad producendum illa de potentia materiae. Unde quia forma generata non habet hanc virtutem, nisi a generante datam, ideo etiam formarum accidentalium generatio attribuitur generanti, quando dicitur, quantum dat de forma, tantum dat de loco, et de operatione, et similibus.

Et ex his etiam patet, quod rationes, quas facit Commentator super librum 1. Physicorum, texi. conf. 70. ad probandum, quod materia non est sua potentia, omnino nihil valent. Arguit enim: adveniente forma corrumpitur potentia ad eam; ergo corrumpitur materia.

Item, materia est in praedicamento Substantiae, potentia in praedicamento Qualitatis, vel Relationis.

Ad primum dicendum, quod si potentiam vocat distantiam materiae a forma, illa bene corrumpitur; illud autem non voco ego potentiam, sed ipsam capacitatem formarum, quae non perit adveniente forma: quia enim leve per levitatem movetur sursum, vel vas per suam capacitatem aliquid recipit, levi in sursum existente, vel vase repleto, nec levitas levis corrumpitur, nec capacitas vasis destruitur, ita dico de potentia materiae; per illam enim potentiam, per quam formam recipit, receptam conservat.

Patet etiam falsitas rationis, quia, ut dictum est, ratio potentiae addit supra essentiam materiae non esse, sed rationem seu respectum: sicut enim similitudo facienda in albedine, non est alia ab albedine, quod patet, quia possum effici similis, vel dissimilis sine mutatione facta in mea albedine, et tamen ratio similis potest corrumpi, albedine remanente: ita adveniente formam materia, posset dici, quod corrumpatur respectus, seu ratio prima, sed non potentia secundum rem, ut est idem re cum materia remanente.

Ad secundum dicendum, quod Quaelibet creatura ex se tota ad Deum refertur, non per aliquid iliud, quia tunc illo per intellectum amoto, nullum respectum ad Deum haberet: ergo concedes, quos nulla creatura est subjecta: unde inquantum talis res est subecta, ut comparata ad principium adit in genere relationis. Nec iropter hoc sunt duae res, quia reatio non dicit rem distinctam reaiter a fundamento,