QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Alii affectam quantitate reliquisque dispositionibus formae introducendae necessariis. Alii denique totum compositum de novo genitum. Scotus vero, uti communiter explicatur a suis sectatoribus, sensuit in 4. dist. 11. quaest. 3. generationes viventium subjectari in materna prima, ut affectam forma corporeitatis, aliisque accidentibus consequentibus; rerum vero inanimatarum in sola materia. At hic censet in omnibus generationibus substantialibus praesupponi formam in materia; et similiter infra q. 17. n. 25. et seq. et n. 36. Videatur tamen in 3. dist. 22. q. 1. g. Rationes, quas faciunt, et in. 1. distinct. 3. g. Secundo sic: ubi ait in entibus compositis fieri resolutionem ultimo ad simpliciter simplicia.
Ista distinctio in positione non potest facile sustineri: quod patet specialiter quantum ad primum, in quo dicitur, quod materia forma substantiali denudata, est subjectum generationis, et corruptionis immediatum, et est materia prima ordine naturae. Quod sic probo: Nos videmus quod omnis ars incipit operari ex materia aliquam formam substantialem habente: ars enim faciendi indumentum supponit pannum, et illa flium, et illa necessario formam naturae, scilicet lanam: sic in arte fabrili ferrum, et in omni arte opus; cum igitur, ut dicitur 2. Physic. text. cap. 22. ars imitetur naturam, nam, ut ibi dicitur, si natura faceret domum, vel navem, faceret eam, sicut facit ars: sicut enim natura est agens intrinsece, sic ars extrinsece; ergo videtur quod omne agens naturale praesupponat in subjecto, de quo operatur, sicut et ars, aliquam formam substantialem ab alio introductam.
Item, ad confirmandum istam rationem dico, quod tria sunt agentia, Deus, natura et ars, et habent se secundum ordinem; et sic tertium praesupponit effectum secundi, et materiam de qua operatur; ita secundum effectum primi, et ubi desinit primum incipit secundum; et ubi desinit secundum, incipit tertium. Dico autem desinere quantum ad effectum per se et immediate, eo quod semper Deus cum omni agente operatur: illud autem quod a primo fit, non est materia omni forma denudata: primo quidem, quia actio Dei terminatur ad ens completum. Secundo, quia dato, quod materia esset sine omni forma, licet sit in potentia, nihil esset supra materiam: in primis enim fundamentis naturae nihil est supra, vel contra naturam. Tertio, quia cum omne agens creatum agat per aliquem influxum, quo alterat passum, qui in passo recipitur tanquam in subjecto, materia autem prima, ut est ostensum in secundo articulo, non est immediatum subjectum actionis, sed compositum: dato quod Deus materiam absque omni forma faceret, nunquam subjectum alicujus actionis esse posset. Quarto, quia cum agentia naturalia, de quibus hic loquimur sint corporalia, ac per hoc agant per angulos, et pyramides, modo quantitativo, impossibile est quod eorum actio recipiatur in subjecto non quanto, materia autem sine forma est non quanta.
Item, 1. de Generatione, text. 24. dicitur, quod si aliqua passio sit communis generato, et corrupto, non oportet illam transmutari. Et in 2. ejusdem text. 25. dicitur, quod in habentibus symbolum, facilior est transitus, quam nunquam mixta transmutari: cum igitur omnibus generatis et corruptis, tam corruptibilitas quam quantitas sit communis, licet secundum diversos gradus, necesse est, quod materia quae est primum subjectum generationis, sit materia sub determinata quantitate: quantitas autem non est in materia sine forma substantiali, quia videmus materiam variari in quantitate secundum exigentiam formarum: ergo quantitas sequitur formam in materia.
Item, agentia naturalia agunt unum corrumpendo alterum, corrumpitur autem res a suo contrario: quantitati autem, et corpori nihil est contrarium, alioquin caelum esset corruptibile.
Praeterea est, quia tunc corpus Christi vivum, et mortuum non esset idem corpus, quia materia sine forma non est corpus.
Ratio autem illorum debilis est, prima non valet, quia cum dicitur, quod forma substantialis dat esse actu, verum est, sed non ultimum,
seu specificum. Et cum additur in majori, quod materia est ens in potentia, verum est de materia omnino prima, non de illa quae est subjectum generationis, sufficit quod careat illo actu, qui est terminus illius generationis.
Quod secundo dicitur, quod subjectum generationis est non ens, verum est, ut per non ens privatur illa entitas, quae est terminus generationis; unde subjectum generationis substantialis caret omni forma naturali, quae per naturam educitur, non aliis.