QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potentiae proprie et formali tersit attribuenda? Quinque Doctorum opiniones refert Theodorus Smisingus tract. 3. disput. 7. quaet. 2. et ultimam, quae est Scoti, amplectitur, quam etiam alii Scotistae, et quidam ex Thomistis sequuntur, ipsam scilicet, quam hic docet Scotus, nempe divinam potentiam proximam et adaequatam esse solam Dei voluntatem. Ita citatur Doctor in 1. dist. 37. quaest. un. versiculo: Et secundum hoc. Attamen licet communiter a Theologis in hunc sensum pertrahatur, mihi videtur nihil ibi constanter asseruisse, sed sub conditione tantum insinuasse. Volens enim probare, quod posset intelligi Deum operari, ubi non esset secundum substantiam, si alioquin non esset immensus, ait: Si enim omnipotentia est voluntas, ad cujus velle sequitur rem esse, cum voluntas possit aeque velle distans sicut propinquum, videtur, quod si omnipotens esset, per impossibile, in aliquo loco determinato, et non ubique, posset velle aliquid esse in alio loco, cui non repugnaret esse, et per consequens suo velle illud haberet esse in illo loco, et per consequens illud fieret ab Omnipotente absque hoc, quod Omnipotens esset praesens ibi secundum essentiam. Nihil itaque circa hanc difficultatem eo loco Scotus determinavit, neque alibi judicaverim clarius hanc expressisse sententiam quam in hac quaestione; alibi distinguit potentiam executivam ab intellectu et voluntate, et executivam potentiam vocat instrumentum, intellectum appellat potentiam dirigentem, et in voluntate veram et formalem constituit rationem causalitatis. An autem hoc sit intelligendum de voluntate actuali, vel prout est sub actu, an vero de ipsa facultate volendi, seu de voluntate, prout est sub actu primo, disputant aliqui jmihi videtur ex illo loco Scoti citato, clare deduci, eum constituisse potentiam hanc in ip. so actu volendi, seu voluntate actuali. Ad cufus, inquit, velle sequitur rem esse. Similiter habetin fragmento ultimae quaestionis, ad finem hujus operis, num. 3. Vide eum in 4. dist. 13. quaest. 1. num. 31. g. Ad illud: ubi ait voluntatem esse principium creaturae.
De secundo sic: non movetur a creaturis, quia causantur a suo velle, nec habent rationem finis respectu divinae actionis: nec movetur a potentia divina; tum quia potentia inquantum talis, abstrahit ab omni actualitate; tum quia de ratione sua est indeterminata ad hoc, vel illud producendum, voluntas autem determinate facit hoc, et non illud; nec movetur a scientia divina, quia secundum rationem scientiae sumpta est contrariorum, nec plus illius quam istius: voluntas autem determinate est istius, et non illius; ergo a se, non ab alio aliquo movetur.
Advertendum est hic, quod sicut potentia et scientia, sunt indeterminata respectu utriusque extremi contradictionis, pro quocumque nunc divisim, ita est voluntas, et velle Dei, eodem modo est indeterminata, quia idem est voluntas, et potentia, et scientia: sed res divina, quae realiter ex parte sua est indeterminata, accipitur sub ratione voluntatis, seu volentis rem esse: et secundum istam considerationem apprehenditur a nobis ut determinata, cum tamen potentia, et scientia sub istis rationibus non apprehendantur, ut determinatae, imo ut re, et ratione omnino indeterminatae; cum autem voluntas, et velle quidem sit idem re quod scientia, realiter non est omnino indeterminata, sed sub ratione voluntatis, seu velle apprehenditur a nobis, ut determinata, quae determinatio non est realiter in ea, sed realiter in creatura, secundum rationem in voluntate Dei.
Hinc est, quod si quaeris, quare hoc factum, et non oppositum, respondeo, quia Deus hoc voluit, et non oppositum, cum tamen eodem velle omnino, realiter velit hoc, et oppositum: et istud est multum notandum.