QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potissimum eo tendunt, ut probent, quod homo sit veluti terminus et complementum naturae. Idque simili discursu probavit Aristoteles discurrens per omnes gradus animantium et animarum, et tandem hominem vocat postremum et minimum;postremum, quia procedendo ab imperfectis ad perfectiora, obtinet ultimum, hoc est, perfectissimum gradum inter corpora vi venlia; minimum, quia dividi, aut secari in alias species non potest.
Primo patet sic, forma proportionaliter correspondet materiae, talis enim forma tali materiae 2. Physic. text. 26. et 1. de Anima, text. 53. sed forma, ut videmus, quanto minoris perfectionis, tanto paucioribus indiget dispositionibus, ut patet in gradibus formarum; ergo illa forma est summe perfecta, cui debetur materia sub omni modo dispositionis: sed corpus humanum continet omnem dispositionem humorum, omnem nobilitatem organorum, saltem ratione consubstantialis sensitivae, ut illa est principium operandi omnem adaequationem, et summam temperantiam miscibilium, secundum auctoritatem Avicennae superius allegatam; ergo forma intellectiva est summe forma perfecta in genere formarum, ac per hoc intimius unibilis materiae suae, actu unietur et perficiet eam. Ostensum est autem quod ens et unum se consequuntur, secundum hoc ergo verius facit unum cum corpore humano et verius ens et unitius compositum quam aliqua alia materia cum sua forma.
Confirmatur haec ratio, quia major unitas est in termino, quam in his, quae sunt ad terminum, et in fine quam in his, quae sunt ad finem, homo est terminus et fructus totius naturae, ubi sicut in fructu maturo declaratur omnis possibilitas naturae.
Secundo arguo sic, omnis forma perficit, et terminat, et unit, et dat esse materiae suae, ut est ei praesens per substantiam; ergo illa forma, quae de ratione sua majorem habet aptitudinem, ut verius et perfectius sit praesens materiae, verius et perfectius unitur ei: sed tota ratio praesentis, quae excogitari potest, formae ad materiam in sola forma rationali completur, sicut in termino; ergo, etc.
Tertio sic, forma terminat fluxum et passibilitatem materiae; ergo illa forma verius facit unum, quia perfectius hunc fluxum terminat, sed intellectiva, ut intellectiva, re et ratione omnem fluxum materiae terminat, cum sit in fine supremorum, conjungens se supremis inferiorum.
Item, forma de ratione sua dat actum, et communicat operationem materiae suae, vel toti conjuncto, ut supra exposui: cum igitur in homine et actio libera, et intellectiva, nobilior sit omni alia actione a quacumque forma communicata; ergo forma intellectiva plus habet de ratione formae, et verius eam participat, quam aliqua alia materia sua.
Item, de ratione formae est materiam suam ad suas leges trahere et actualitates, et etiam compositum, secundum magis et minus, secundum majorem et minorem actualitatem formae; sed intellectiva plus abstrahit materiam suam, quam aliqua forma de mundo. Quod patet, quia cum materia ejus sit corruptibilis, per actum merendi, ordinat eam ad perpetuitatem firmiorem quam sit in caelo, et eam unit forma supernaturali, secundum quod totus homo est subjectum beatitudinis perfectae: quia secundum beatum Augustinum, ut dictum est supra, anima separata perfecte tota intensione absque corpore in summum caelum ferri non potest.
Item, videmus quod duo corpora non possunt sibi naturaliter intimari, ac per hoc non habent ut perfecte sibi mutuo uniantur, et quanto magis aliqua recedunt a corporeitate, tanto magis se penetrant, ac per hoc magis sunt unibilia. Hoc patet in lumine respectu corporis opaci, et diaphani. Si igitur consideremus, quod omnis alia forma ab intellectiva, aut est de materia educta, aut de ratione sua plus accedit ad materialitatem, videbimus aperte quod nulla habet talem modum spiritualitatis et penetrabilitatis, ac per hoc unionis, sicut ipsa: et quia homo ab ea est homo, ideo magis est unum, quam aliquod aliud compositum.
Item, unum et esse, ut supradictum est per Boetium de Unitate e Uno, cap. 1. convertuntur et proportionantur: sed tota ratio essendi, quae potest excogitari dari alicui composito naturali, datur ab intellectiva suae materiae, sive composito, ut esse liberum intellectuiquamvis enim sint diversae formae in homine, dantes diversa esse, anima intellectiva non solum dat esse intellectui, sed perficit actus aliarum formarum. Quod patet, quia ipsa recedente, incipit materia corrumpi quoad actus aliarum formarum; ergo si secundum Boetium lib. 10. de Unitate et Uno, cap. 1. forma dat esse, ista forma dans esse, consummatum et perfectum, quale creaturae corruptibili potest communicari, est perfectior omni forma, ac per hoc unitiori et intimiori forma intimat, et unum facit, tanquam forma in qua terminatur tota ratio essendi, cum forma sit materiae unibilis, sicut tota consideratio formae terminatur ad formam intellectivam, ut dicitur 2. Physic. text. Comment. 26. Sic tota ratio unitatis, quae possit esse in aliquo composito pure naturali, terminatur in homine, ut in ultimo termino naturae: propter quod dico, quod in homine est major unitas essentialis quam in aliquo bruto, vel composito naturali, et in eo terminatur omnis ratio unitatis, ut in termino.
ARTIC. II. SECT. IV.
Homo perfectius et verius est homo in statu naturae conditae quam lapsae, et in statu patriae quam vitae.
Ex quo patet, quod cum ens et unum convertantur, quod una substantia composita est magis substantia quam alia, sicut et magis una. Et non solum in diversis speciebus et generibus, ut homo est magis ens, et magis unum quam brutum, sed etiam in eadem specie, unus homo magis est homo, et magis unus quam alius, secundum quod anima rationalis est completior, et perfectior quam alia; et unum corpus alio in complexione, et sequenta te elementorum perfectius, quia unum ens non dicitur solum verius esse tale quam aliud, sive in diversis speciebus, sive in una, quia ejus principia sunt nobiliora quam alterum, sed quia una forma verius et intimius unitur uni materiae quam alia; et tota ratio unitatis hominis, et per consequens totius naturae, est quia homo est finis naturae totius, qui fuit terminatus in Christo secundum quod ejus anima, et corpus excellentiam habent supra omnes animas, et supra omne corpus. Ecce finis particularis naturae hujus, scilicet benedictus homo; sicut species humana est finis universalis omnium specierum naturalium, ideo unitas Christi est prima unionum, et mensura omnis compositi naturalis.