QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen absolute intelligendus est de omnibus accidentibus, sed de solis formis absolutis, quae fiunt, vel introducuntur per motum; etenim ipse 5. Metaph. quaest. 9. num. 11. et in 1. dist. 3. quaest. 6. num. 29. g. Ad argumentum primum : et in 3. dist. 8. quaest. unica, num. 6. docet accidentia intentionalia, ut species sensibiles, et intelligibiles multiplicari posse in eodem subjecto, et ibidem in Metaph. et in 3. loco citato, num. 7. et 8. et in 4. dist. 44. quae t. uniea, num. 10. asserit accidentia, quae fiunt sine motu ut lumen, et relationes, posse esse pl ira simul in eodem subjecto. Deinde docet in 3. loco citato, num. 7. quod hic asserit, non posse scilicet eamdem quantitatem alterari ad plures qualitates ejusdem rationis simul habendas; et rationem reddit ibidem quare id non possit fieri per virtutem agentis naturalis. Virtute tamen divina fieri dicit non repugnare, quod etiam hic num. 6. manifestius affirmat. Circa difficultatem hanc variae sunt Doctorum opiniones, quaedam extremae, aliae mediae, quas ad quinque, vel sex reducit Suarez tom. 1. Metaph. disp. 5. sect. 8.
Si vero quaeramus de unitate et numerositate accidentium ejusdem speciei, nunc dico, quod eorum numerositas, et multitudo non potest accipi secundum diversitatem, et multitudinem actuum existentiae in eodem subjecto: ut dicamus duas albedines in eodem subjecto, quasi duos terminos duarum generationum, hoc enim est impossibile, saltem agenti naturali i tum, quia sicut duae lineae, si simul applicentur secundum illam partem, qua habent similem dimensionem, faciunt unam lineam; sic duo accidentia ejusdem speciei, si applicentur simul cum simili modo, ut perficiant subjectum, non faciunt nisi unam perfectionem. Tum, quia si corpus habens albedinem actu, esset secundum idem in potentia ad albedinem, tunc simul esset actu, et potentia respectu ejusdem, et sic actu, et non actu. Tum, quia agens naturale non agit, nisi per transmutationem et motum: nec generat unum, nisi corrumpendo aliud: nec corrumpit unum, nisi generando aliud. Propter quod omnes corruptiones et generationes naturales sunt ex contrariis, et in contraria, ut dicitur 1. Physic. texi. 33. Album enim secundum quod hujusmodi, generatur ex nigro, vel ex non albo: unde corpus habens albedinem, non est in potentia simul ad aliam albedinem.
Nec est instantia, quod species duarum albedinum simul sunt in puncto aeris; quia, ut probatur in Perspectiva, quodlibet punctum cujuslibet coloris multiplicat se ad quodlibet punctum medii: quia tales intentiones etsi numerantur, hoc est per origines, a quibus continue dependent, non proprie a subjecto. Nec intendo dicere hoc de Deo; quoniam Deus, qui non agit per transmutationem, nec inducit unum corrumpendo aliud, forte duas albedines numero differentes posset simul facere in eodem subjecto: sed de agente naturali, quod in principio est dissimile et contrarium passo, in fine actionis simile, hoc dico.
Item, videmus, quod duo puncta non possunt esse simul in eodem subjecto, quin sint unum punctum, nec duae lineae: ergo similiter nec duae albedines. Imo sicut nec duae qualitates contrariae possunt esse simul in eodem subjecto, nisi misceantur, sic nec duae ejusdem speciei: imo oportet quod misceantur, et faciant unam magis intensam.
Item, hoc patet per communem opinionem, qua habitus infusi ponuntur augeri, ut charitas, quia ponitur, quod augeatur per additionem alicujus ejusdem speciei: ergo si talis additio, vel augmentatio, est possibilis, manifestum est, quod non potest intelligi, nisi simul quod additur, cum eo cui additur, faciat unum numero, quamvis intensius: quod non esset necesse si duo habitus distincti ejusdem speciei possent simul esse in eodem subjecto.
Item, accidentia ejusdem speciei secundum eamdem rationem habent esse in subjecto ratione unius potentiae, et non habent perficere subjectum ordine aliquo, nec ordine situs, nec ordine naturae: quae autem talia sunt, simul esse non possunt in eodem subjecto, quin sint unum numero.
Nec est instantia de corpore glorificato, quod simul est cum alio non glorificato: quia talia duo corpora simul existentia non habent eumdem modum existendi in loco in quo sunt: quia unum est per se ibi, et loaaliter, et ipsum locum occupat: aliud autem non sic, sed solum in eodem loco est cum alio corpore, inquantum dimensiones suae positae sunt, vel situatae juxta dimensiones alterius corporis, non inquantum sunt occupantes locum, et aliis resistentes. Unde nec unum est in alio, ut in subjecto, nec ambo in tertio, ut in subjecto, sed sunt simul in eodem loco: et unum corpus utitur omnino suis dimensionibus, aliud vero non, et ideo simul possunt esse. Sed duo accidentia si ponantur in eodem subjecto simul, habent eumdem modum essendi, ideo non possunt plura simul esse in eodem subjecto.
Verum autem est argumentum in oppositum; quia sicut duo corpora non glorificata, vel etiam glorificata, quia habent eumdem modum essendi in loco, non possunt simul esse, sic nec duo accidentia ejusdem speciei simul in eodem loco.
Nec est accipienda ejus numerositas, vel multitudo per esse subsistentiae solum, non intelligendo, quod diversitas esse existentiae ad ejus numerositates hoc faciat, ut dicamus, quod ideo duae albedines numero differunt, quia sunt in diversis subjectis solum. Cujus ratio est, quia prius res naturaliter habent esse, quam dent esse aliis formaliter, quia semper absolutum praecedit relatum: et ideo naturali ordine albedo prius est actu, quam det esse album subjecto: illud autem esse, quo albedo est, convertitur cum ente. Ideo dico, quod accidentia ejusdem speciei primo, et per se numerantur per esse actualis existentiae: sed quia (ut ostendi) in eodem subjecto non possunt habere accidentia ejusdem speciei varia esse existentiae, sed solum in diversis, ideo per accidens numerantur per subjecta.
Et hujus signum est, quia accidentia diversarum specierum in eodem subjecto non solum specie, sed etiam numero distinguuntur, quia habent in eo diversa esse existentiae: et eodem modo si accidentia ejusdem speciei possent habere in eodem subjecto diversa esse existentiae, simul numerarentur cum eo. Hoc patet de albedinibus separatis in Sacramento altaris, quae distinguuntur per esse existentiae, non subsistentiae. Causa ergo numerositatis numeralis accidentium ejusdem speciei per se, est diversitas actuum existentiae, et causa unitatis numeralis eorum per se, est unitas actus existentiae, licet aliquando sit varius: sicut etiam actiones et motus, quibus generantur illi actus existentiae, sunt diversi numero. Propter quod generatum et corruptum, et iterum generatum non est idem numero, ut dicitur 5. Phys. text. 36. et in fin. 3. de Generat. text. 70. quod actus existentiae est varius, etc. Causa autem numerositatis illorum per accidens est diversitas subjectorum: causa vero unitatis numeralis per accidens est unitas subjecti. Haec de primo articulo sint ostensa.