QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practicam, docet multis in locis, videlicet quaest. 4. prologi, g. Si objiciatur, vers. Licet haec, ubi probabilius putat scientiam, quam Deus de se habet, non esse practicam, quia licet moveat affectum seu actum voluntatis, non tamen est regula ejusdem voluntatis, quia haec ex se est regula perfectissima suarum operationum. Et ibidem, g. Tertius articulus, propter eamdem rationem, probabile putat nullam scientiam,
quam Deus habet de aliis rebus extra se, practicam esse. Idipsum docuit in 1. dist. 38. quaest. unica, alia simili ratione 5 quia scilicet ad rationem scientiae practicae pertinet, ut voluntati dictet, aut proponat aliquid faciendum, aliter enim, cum cognitio praecedat omnem actum voluntatis, voluntas non poterit non velle, quod intellectus ita proponit, et proinde Deus necessario voluisset faceret quae fecit circa creaturas. In praecitata tamen quaest. 4. prologi, g. Ad quartum posset concedi, putat probabiliter posse defendi Dei scientiam circa necessaria, esse practicam, non quod sit de opere aliquo faciendo, sed quia praecedit affectum, ipsumque movet: et tandem ibidem, g. Ad argumentum igitur, statuit quoddam principium ambiguum ex parte voluntatis; An scilicet volitio sit dirigibilis, seu regulabilis hoc, vel illo modo, ex quo probabiliter ait utramque partem defendi posse. Deinde, g. Secundus articulus, et deinceps, magis inclinat in eam sententiam, quod scientia contingentium in Deo sit mere speculativa, licet aliunde et per accidens, possit esse practica.
ARTIC. I. SECT. III.
Deum non agere ex necessitale voluntatis.
Quod non agat necessitate voluntatis, secundum quod dicit Avicenna; quod eo, quod scientia comprehendit meliorem modumin productione, voluntas autem recta et perfecta, necessitate saltem immutabilitatis, semper adhaeret rationi et scientiae; ac per hoc voluntas Dei vult immutabiliter res producere secundum modum meliorem, quem scientia sua percipit. Contra: quandocumque voluntas, vel alia potentia, per se fertur in aliquod objectum formale, habens habitudinem necessariam ad illud, tunc necessario fertur in illa, quae habent essentialem habitudinem ad illud objectum, et non fertur necessario in illa, quae habent accidentalem ordinem ad illud objectum. Verbi gratia, intellectus noster percipiens naturalem veritatem aliquorum principiorum primorum, percipit naturaliter conclusiones, quae ex illis eliciuntur necessario, non autem illas, quae habent accidentalem, ordinem ad illa principia, imo contingenter. Hoc patet in viribus sensitivis: quia illa, quae sunt essentialiter annexa propriis objectis, naturaliter simul percipiunt cum objectis, ut tactus sentiendo calidum, simul percipit tepidum: accidentaliter autem annexa non percipiunt simul, ut si calidum sit album vel dulce, non percipiunt illa. Quare cum voluntas Dei non feratur per se, nisi ad bonum adaequatum, quod est bonitas sua, non fertur ad volendum necessario, nisi illa, quae suae bonitati essentialiter annexa, qualia sunt omnia divina, et sola intrinseca. Omnis autem creatura ad bonitatem Dei accidentalem habet ordinem, quia ex eis bonitati suae nihil accedit, sicut nec punctus additus lineae: nulla ergo necessitate vult aliquid extrinsecum, nihil facit, nisi quod vult, et sicut vult: ergo nihil extrinsecum facit, vel producit de necessitate.