QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Primum rerum principium in genere causae effectivae, exemplaris, et finalis est summe unum.
Circa tertium, sciendum, quod cum quaeritur unitas causae primae respectu omnium entium, oportet unitatem ejus tot modis investigare, quot modis primum dicitur causa aliorum: et oportet, qui vult satisfacere quaestioni, tot modis ostendere primum esse unum, quot modis habet causalitatem respectu aliorum.
Est autem causa prima in triplici genere causalitatis respectu omnium, sicut dicit Commentator 10. Metaph, com. 7. in fin. et 12. Met. com. 18 et 24. scilicet in genere causae efficientis, formalis, et finalis: non autem est materia aliorum, eo quod primum, inquantum tale, dicit perfectionem; materia autem dicit imperfectionem de se. Oportet igitur ostendere primo, quod omnium sit unum principium efficiens; una prima causa formalis existens; una causa omnium finalis. Secundo oportet ostendere, quod primum efficiens est primum formale exemplare, et ultimus finis; et tunc concludetur quod prima causa est simpliciter et invariabiliter una, quod quaerit quaestio nostra.
Circa primum: ad videndum quod sit unum primum efficiens omnium, attendendum est, quod cum causa det esse suo causato,
necesse est ut habeat prius et principalius esse, quam suum causatum: per naturam igitur entis, oportet devenire ad naturam causae efficientis.
Circa naturam entis est sciendum, quod unitas entis accepti largo modo, ut continet creatorem et creaturam, non est unitas generis, sed est unitas analogiae, propter quod dicit Philosophus 3. Met. text. 10. quod ens genus esse non potest; cujus ratio est, quia secundum Aristotelem 4. Topic, cap. 6. differentiae sunt extra naturam generis. Non enim est de ratione animalis, quod sit rationale, vel quod sit irrationale, quamvis divisim necesse sit, ut sit hoc, vel illud; nihil autem est, quod sit extra naturam entis praedicto modo sumpti: quod enim extra tale ens est, nihil omnino est, ideo ens sic acceptum genus esse non potest, sed quoddam analogum est. Unitas autem generis, est unitas praedicationis, quia natura generis reperitur in omnibus, de quibus praedicatur, ut patet in animali. Unitas autem analogi, est unitas attributionis, quare non est nisi duobus modis. Vel quia illa de quibus analogicum praedicatur, attribuuntur tertio, cui primo et per se inest, ut sanitas dicitur de urina et cibo, per attributionem et per comparationem ad animal, cui primo et per se inest sanitas: vel quia unum illorum, de quibus analogum praedicatur, attribuitur alteri; hoc est, unum illorum, de quibus analogum praedicatur, recipit praedicationem ejus, quia attribuitur alteri, de quo illud praedicatur. Sic ens praedicatur analogice de substantia, et accidente; et accidentia non dicuntur entia, nisi per attributionem ad substantiam, hoc est, per se quod habent in substantia, et a substantia, juxta illud, Accidentis esse est in alio esse, et 7. Metaph, text. 2. dicitur, quod Accidentia non sunt entia sed entis: non quod ac cidentia de natura sua non habeant aliquam entitatem, sed quia illa entitas comparata ad entitatem substantiae, quasi est quaedam non entitas, et etiam actualiter esse naturaliter non habent, nisi ab esse substantiae. Sicut etiam nostrum esse comparatum ad esse divinum, quasi non est, sicut dicit Dionysius cap. 1. de divin. Nom. i ta quod esse proprie, primo et per se sibi convenit.
Ex istis duobus habeo, et quod ens non est genus, quod patet per Philosophum, et per rationem, quia differentia est extra naturam generis, sicut rationale est extra rationem animalis, inquantum animal, alioquin omne animal esset rationale. Nihil autem est, nec excogitari potest, quod sit extra rationem entis, inquantum ens. Secundo habeo, quod analogum nunquam praedicatur de aliquibus, nisi quia illa reducimus ad terminum, de quo dicitur primo, et per se, vel quia de uno dicitur per naturam alterius.