QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

Scholium.

Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, quatenus tunc extendetur ad corpus, sed etiam intensive, quia majori conatu eiicietur actus beatificus, et anima circa divinam essentiam perfectius erit operatura. Cum afflrmantibus sentit hic Scotus, quibus expresse favet Augustinus: sequuntur Magist. in 4. dist. 49. cap. ultimo, ubi S. Thomas, et S. Bonaventura, et his accedunt Marsilius, et Henricus. Illorum probat latissime, et sequitur sententiam aegidius Lusitanus in appendice tomi 3. de Beatitudine, quaest. 2. refertque utriusque opinionis asserentis, et negantis auctores, et fundamenta. Tres in hac materia sententias enumerat Vasquez tom. 1. in 1. 2. disp. 29. cap. 4. ubi etiam pro affirmativa citat ultra Augustinum, Haimonem, et Bernardum. Vide ipsum Scotum hic num. 49. et 94. Quod vero hic attingit Doctor, in hoc scilicet statu viae impediri liberam operationem intellectus propter corruptionem peccati, res est etiam contra versa. Ipse in 1. dist. 3. quaest. 3. g. Si quaeritur, quae est ratio, et in 2, dist. 11. quaest. i. g. Ad secundum, existimat dependentiam, et colligationem intellectus cum phantasmate paenam esse peccati originalis, ut propterea intelligendo demissa sit anima, et inflexa ad corpus; vel secundo ex ordine naturali potentiarum; vel tertio ex infirmitate, et hoc ultimum probat ex Augustino 15. de Trinit. cap. 27. Plurimi hoc attribuunt naturali subordinationi intellectus ad phantasmata pro statu viae, etiamsi non fuisset peccatum. De quo vide ipsum Scotum locis citatis, et praecipue in 2. dist 3. quaest. 8. g. Sed quod est istud impedimentum, Conimbricem. lib. 3. de Anima, cap. 8. quaest. 8. art. 2. et citatum Aegidium lib. 4. de Facultatibus corporis gloriosi, quaest. 12. art. 5.

Item, ad propositum patet, quod comparando negativum, et sensitivum ad suam materiam spiritualem, sequuntur aeque magna inconvenientia, imo majora: in materia enim forma suum actum communicat; ergo materia spiritualis et nutrit, et augmentat, et generat, de quibus constat quod non possunt convenire materiae spirituali. Sequitur etiam quod habeat usum potentiarum sensitivarum, quod est falsum. Quod patet primo per Philosophum dicentem, quod sunt actus per organa, sicut patet in principio de Somnio et Vigilia*, et habitum est supra* Secundo, quod usus potentiae sensitivae non est, nisi respectu sensibilis, et per speciem sensibilem; talis autem materia non recipitur nisi in corpore, cum corporale non gignat omnino spirituale. Tertio, quia cum actio sit a potentia, est secundum modum potentiae: sed intellectiva habet latiorem aspectum quam sensitiva, ut patet ex objectis earum; ergo operatio sensitivae est magis contracta et determinata; ergo cum potentia intellectiva propter tantam abstractionem non fiat per organum, sensitiva flet per organa, quae in materia spirituali esse non possunt.

Item, quaecumque univoce dicuntur, similem modum habent operando, etiamsi unum causetur, et aliud generetur, sicut ignis generatus, et ignis, si a Deo de novo crearetur: sed impossibile est quod usus alicujus sensitivae bruti sit sine organo; ergo nec usus sensitivae hominis, nam univoce sunt animal.

Tertio ostendo, quod illa ratio concludat oppositum, scilicet quod intellectus est forma hominis, et quod ejus actus non sint communicabiles corpori illo modo, quo actus sensitivi: imo quod si possit dici, corpus etiam sentit et vivit, quia est ejus forma, et e contrario dicit de intellectiva, vel saltem illud non debet dici.

Ad cujus evidentiam est sciendum, quod aliqualis est ordo in formis omnibus, quia sicut formae quanto sunt imperfectiores, et materiae propinquiores, tanto suas operationes habent magis infirmas, quia materia quasi trahit formam ad suam fidem et fines, et forma quasi trahit materiam ad suum modum, et quanto perfectiores et a materia corporali remotiores sunt formae, tanto operationes perfectiores habent, et minus immersas materiae. Verbi gratia, formae elementares, quae sunt materiae propinquae, hujus sunt conditionis quae virtutem habent, quasi totam materialem, et materiae universam, ita ut nihil moveant, nisi per qualitates accidentales; sic etiam sunt materiales et incompletae, ut etiam totum et partem denominent aequaliter, et cum eis extendantur et contrahantur, nec ullam partem in suis operibus determinent sibi, quaelibet enim pars ignis est ignis, et forma ignis extenditur ad calefaciendum, vel extendendum opus ignis, nec aliquam partem signatam in materia sua sibi determinat.

Si autem accedamus ad formam mixti, quae est super formam elementi, videmus eam quanto nobilior est, tanto in suis operationibus a materia denudari, et supra materiam exaltari, ut sic jam sit principium novi motus, sicut magis elongatur a materia, ut herbae et lapides restringunt sanguinem, rheubarbarum purgat choleram, et jaspis restringit sanguinem, et sic de similibus: quae quidem actiones etsi sint compositi, sunt tamen a forma et per formam, et elongatae materia tanto altius super formam elementorum, quanto forma mixti nobilior est, et actualiter forma elementorum. Forma autem super formam mixti, est forma vegetativorum, quae tantum appropinquat ad actum, et elevatur supra materiam, ut (si liceat dicere ) jam quod quemdam gradum incipiat habere quasi libertatis interminatae et dominativae, suam materiam dilatando, augendo, nutriendo. Videsne in hoc gradu entium jam quasi libertatis surgentis exordium ? Sed supra istam adhuc est sensitiva multo magis, et per gradus immediatos a materia se elongans, quae jam ampliorem gradum sortita cujusdam libertatis, magis dominative movet. Et ita non solum motum in exteriori, sed interiori ad omnem differentiam positionis, ut ponit Philosophus 8. Physic. text. 29. dicens, quod elementa ad certam differentiam positionis moventur; moveri autem ex se ad omnem differentiam positionis, et posse stare citra terminum animalis, et animatorum, est proprium indubitanter. Similiter superiores formae quanto magis a materia elongantur, eo paucioribus modis esse denominant, cum tamen quaelibet sit forma, quia certum est, quod quaelibet pars ignis est ignis, et calefacit, et quaelibet pars animalis sentit, non tamen est animal; et sic de omnibus formis, tam perfectis quam imperfectis, quam supremis, quam infimis, quam mediocribus; omnibus, dico, convenit ratio formae. Unde quanto superiores, et nobiliores sunt formae, tanto magis a materia in suis operationibus elongatur, et minus denominant eam.

Ex isto ergo patenti ordine colligitur, quod tua ratio concludat oppositum, et non propositum, sicut patet ad oculum: quia videlicet dato quod intellectiva sit forma et sensitiva, non sequitur, si corpus sentit, quod corpus intelligat, sed e contrario, scilicet, quod illa sensitiva informat tot modis, et communicat actum suum materiae, et quod intellectiva non tot modis se communicat. Hic etiam ordo formarum qui est sensiblis, destruit majorem partem rationum hujus positionis: nam si in genere formarum videmus inchoari cognitionem secundum magis et minus, ut in genere animalium, et in formis videmus etiam appetitum secundum magis et minus; et videmus quasi inchoari libertatem in modo agendi, et tanto ampliori gradu libertatem participari, quanto pluribus modis movent, necesse est quod in genere formarum, sit forma, in qua sit cognitio consummata, quae non est nisi intellectiva, quia se extendit ad omnem differentiam cognoscibilium, necesse est quod in genere formarum sit appetitus, in quo sit ratio appetendi consummata, secundum quod potest esse in forma unita, quod non est, nisi sit libera; et necesse est quod sit forma, quae sit principium motus omnino liberi, qui non potest esse nisi intellectiva.

His igitur tribus visis de fundamento, sive ratione dictae positionis, oportet videre quid est dicendum, et in quo sensu verifica tur; Forma communicat materiae suam actualitatem, et suum actum essendi, et suam operationem. Circa quod est sciendum, quod secundum Philosophum circa principium 2. de Anima, text. 5. duplex est actus a forma, et in eo cujus est forma, scilicet primus et secundus; quos actus omnis forma, tam substantialis quam accidentalis, communicat suae materiae et toti composito. Est autem advertendum, quod difformiter communicat istos actus forma substantialis, secundum quod est in diversis gradibus, vel ut secundum quod est magis et minus perfecta, ut jam dicam. Eadem forma substantialis aliter communicat actum primum et secundum, quia impossibile est formam esse in materia, quin communicet actum primum, non tamen semper oportet de secundo, non enim animal semper sentit, utpote dum dormit; et hoc patet ex 2. deAnima*.

Videndum est ergo quomodo formae substantiales differenter communicant materiae actum primum. Circa quod est sciendum, quod cum sensitivum in homine sit forma corporis (ut omnes concedunt) et etiam intellectivum, ut est ostensum, cum propria forma correlative respiciat suam materiam, si materia eadem sit a diversis formis perfectibilis, ut corpus humanum a sensitivo et intellectivo, necesse est ad hoc ut habeatur appropriatio formae ad materiam completa, quod sub alio modo perficiatur a sensitivo, et sub alio ab intellectivo, ut intellectivum est.