QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
An anima distinguatur realiter a suis potentiis?
Est igitur ad tertium articulum accedendum, quomodo scilicet potentia se habeat ad animam, quia sive sint tres animae, sive tres formae, sive tres substantiae, adhuc est quaestio utrum potentia quae agit, sit idem re quod substantia, vel forma. Quamvis autem circa hoc sint infiniti modi dicendi, ut patet in diversis scriptis, duas tantum accipio, ex quibus unum tantum verum esse credo, alterum falsum.
Est igitur unus modus dicendi, quod potentiae animae sunt vera accidentia, a substantia animae fluentia, animae connaturalia et propria, ut caliditas igni, re absoluta a substantia animae differentia. Quod ostendunt auctoritate, quia secundum Avicennam 6. Met. cap. 2. solum agens primum est agens per essentiam. Secundo per exemplum, quia id quo ignis agit, qui est maxime activus, est ejus accidens. Tertio ratione, primo, quia substantia animae est in genere substantiae, potentia naturalis in secunda specie qualitatis.
Secundo, quia potentia et actus dividunt quodlibet genus entis, ac per hoc sunt sub eodem genere: actus autem potentiae non est substantia (hoc enim est solius Dei) sed est accidens; ergo potentia, quae est principium actus, est accidens. Item, anima secundum suam substantiam est actus: si ergo substantia animae est operandi principium, sicut essendi, sicut habens animam semper est vivum, ita semper erit in continuo actu omnium potentiarum. Sunt multae aliae rationes, sed quia in diversis scriptis inveniuntur, illas omittam: sed has accepi, quia, ut patet, his principaliter innituntur. Est alius modus positionis, quod substantia animae est idem, quodn sua potentia realiter, ita quod anima dicitur forma per comparationem ad corpus quod perficit, cui dat esse substantiale: sortitur vero nomen et rationem potentiae, solo respectu et comparatione ad varia objecta et operationes, ita quod anima et actum suum eliciat, et actum subjective suscipiat, ut patet in actu intelligendi: per suam substantiam est principium eliciens actum et efficienter, et etiam subjective, non per aliquam potentiam re absoluta differentem ab ea.
Hunc modum dicendi existimo esse verum, et procedo sic circa illum: Primo, intendo eum confirmare. Secundo, quomodo et per quid potentiae determinantur, et distinguuntur in eadem simplici essentia, declarare. Tertio, ea quae videntur hunc modum reddere impossibilem solvere, et ad istum modum applicare. Quarto, rationibus praedictae positionis respondere.
ARTIC. III. SEGT. I.
Probatur multipliciter sententia negativa.
Circa primum sciendum, quod istum modum videntur approbare tam Sancti quam Philosophi. Augustinus sermone de Imagine *: Sicut Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, non sunt tres dii, sed unus Deus et tres personae, ita anima intellectus, anima voluntas, anima memoria; non tamen tres animae in uno corpore, sed anima una et tres vires, atque in his tribus imaginem divinam gerit mirabiliter in sua natura noster homo interior. Ex quo aperte patet, quod sola relatione distinguuntur. Item, Augustinus de Spiritu et Anima, cap. 34. Anima, inquit, est spiritualis, intelligibilis, quae, secundum officium sui operis, variis nuncupatur nominibus : dicitur namque anima dum vivificat corpus; dum vult animus est; dum scit mens est; dum recolit memoria est; dum judicat ratio est;dum spirat vel contemplatur spiritus est; dum sentit sensus est; et addit, Naturales siquidem sunt ei, ut sunt, quod ipsa tota videt, tota visorum meminit, tota audit et sonorum reminiscitur, tota odorat, tota sapores sentit, tota tangit, tota approbat et improbat, tota est voluntas. Item, 10. de Trinitate, cap. 11. Memoria, intelligentia, voluntas, una sunt vita, una essentia. Et ibid. Eo (inquit) sunt unum, quo una mens, una vita, una essentia. Ad hoc videtur tendere verbum Aris totelis 2. de Anima, text. 9. Si oculus, inquit, esset animal, visus esset ejus anima: hoc autem non posset esse si potentia visiva esset accidens.