QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Utrum animae brutorum sint lotae in qualibet parte corporis?
De anima sensitiva brutorum, utrum tota sit in qualibet parte, dicunt aliqui quod non, quia est forma extensa per extensionem corporis, et sic est tota in toto, sed non tota in qualibet parte. Et quia, ut dicunt, quamvis sit forma extensa, est nobilior inter formas extensas, habens quamdam totalitatem per accidens, sicut totum corpus per se, propter quam totalitatem sibi corpus totum, ut materiam adaequatam determinat, ideo propter extensionem operationem suam communicat cuilibet parti, nam quaelibet pars sentit: sed propter totalitatem suam, et totalitatem propriae materiae, esse quod dat, soli toti communicat, quia totum compositum est animal, et non aliqua pars, ut est in toto. Et sic respondent ad divisionem animalis annulosi, quod vere sunt ibi duae animae, quae factae sunt duae, non a generatione, nec a creatione, nec ab animae multiplicatione, sed per divisionem et a solvente prohibens, sicut dividens continuum, et solvens unitatem, est causa multiplicationis. Quod autem aliqua animalia dividantur, aliqua non dividantur, dicunt, non esse causam quod in aliquibus dividatur anima, in aliquibus non dividatur, sed quia diversae sensitivae diversas habent dispositiones, quibus salvantur in materia. Animalia igitur perfecta, ut equus et similia, indigent aliquibus dispositionibus, quae non sunt in qualibet parte, ideo anima, etsi sit divisa, statim perit in illis partibus, quae dispositionem illam non habent: animalia autem annulosa sunt valde imperfecta, quod ostendit uniformitas materiae, et defectus organorum, et in partibus divisis anima aliquo tempore remanet, et sensum retinet, et modica dispositione in sua materia indiget, quae in partibus divisis manet. Sed quia illae dispositiones imperfectae non sunt sicut erant in toto, nec partes habent illa imperfecta organa, quae habebat totum, ideo non diu vivunt, quia illae dispositiones corrumpi incipiunt in partibus divisis.
Hoc dicunt sensisse Augustinum, qui in libro Quantitate Animae, cap. 32. loquens de partibus vermiculi multipedis, quae divisae vivunt, et inquirens utrum anima talium animalium dividi possit ? in fine concludit sic: Animus, (inquit) ad haec intuenda et perspicienda percolendus est, ut possit intelligere liquidissime, utrum quod a quibusdam doctissimis viris dicitur, ita sese habeat, animam nullo modo per seipsam, sed tamen per corpus posse partiri. Certum est autem quod per corpus ad divisionem corporis non dividitur, nisi per corpus extendatur, et in corpore. Haec, ut dicunt, est sententia Avicennae 6. naturalium, part. 1. cap. 2. ubi loquens de annulosis, Anima, (inquit) istius unius animalis una est in effectu, sed multiplex in potentia. Et subdit, Instrumentum conservandi in istis diffusum est per corpus, ideo manent animae.
Hujus opinionis dicunt fuisse
Aristotelem. Unde in 1. de Anima, in fine. text. 93. ponens similitudinem inter negativa, et animalia annulosa, dicit sic: Videntur, (inquit, ) et plantae divisae vivere, et quaedam animalium insectorum tanquam eamdem habentia animam specie, etsi non numero; unaquaeque igitur perfectum sensitivum habet, ac movetur secundum locum in quoddam tempus*: si autem non permanent, nullum inconveniens esti instrumenta enim non habent quibus salvent naturam. Sequitur; Et ejusdem speciei sunt ad invicem et toti, sicut quae non separatae sunt. Et subdit ad propositum: Tota anima tanquam indivisibili existente. Hoc idem habet 2. de Anima, in fine 2. cap. text. 20. ubi expressius dicit, quod ita est in his animalibus, sicut in plantis. Sicut, (inquit, ) in plantis quaedam divisa videntur vivere separata ab invicem, tanquam existente in his anima, actu quidem una in unaquaque planta, potentia autem pluribus: sic videmus in contrarium alteras divisas animas animae accidere, el circa alteras differentias animae accidere, ut in entomis decisis; etenim sensum utraque partium habet, et motum secundum locum: si autem sensum, et phantasiam, et appetitum.
Et nota quod non potest esse sensitivum sine appetitu, et minus intellectus potest esse sine appetitu, ut dicebam in quaestione praecedenti, in solutione unius argumenti. Si autem unus vel alius, ponat sensitivum indivisibile, dicunt quod intelligitur solum de humano, quod fundatur in materia spirituali. Addunt tamen ad hoc quamdam jam tactam rationem: cum enim forma perficiat materiam, ut est ei praesens per substantiam, sola illa forma, quae consummato modo perficit et terminat, qualis est anima rationalis et sensitiva, quae est idem cum ipsa, sola illa consummato et completissimo modo se facit praesentem suae materiae: perfectissimus autem modus est, quod tota sit in toto, et tota in qualibet parte; ergo nulla sensitiva brutorum hoc habebit.