QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

ARTICULUS I.

Qualiter se habeat cognitio sensitiva in ordine ad intellectivam ?

Circa primum est ostendendum, quod in homine est alia cognitio a sensitiva. Secundo, quod in homine est omnis cognitio ab intellectiva. Tertio, quod in homine est omnis cognitio sensitiva. Quarto, quod istae duae cognitiones, sensitiva et intellectiva, sint in homine naturaliter ordinatae, ac per hoc secundum prius et posterius, secundum superius et inferius. Quinto, quod inter cognitiones sensitivas illa est ultima et infima, per quam apprehenditur et cognoscitur actualis existentia rei corporalis sensibilis. Sexto, quod talis cognitio, quae experitur actualem existentiam rei, est in homine. Septimo, quod hujusmodi cognitio non est scientialis. Octavo, quod hujusmodi cognitio experimentaria actualis existentiae rei, est principium, et fundamentum, et seminarium omnis scientialis cognitionis. Nono, quod in omni creatura habente scientialem cognitionem, oportet ponere hujusmodi vim seminariam, utpote in homine et Angelis, vel saltem vim aliquam proportionem sui habentem, qualem oportet ponere in Angelis, et in his novem primus articulus apparebit.

ARTIG. I. SECT. I.

Ultra sensitivam dari in homine cognitionem intellectivam.

Primum, scilicet quod in homine sit alia cognitio, satis patet: primo, quia ostensum est in alia quaestione*, quod appetitus humanus non quietatur, nisi per adeptionem boni infiniti; cum autem bonum infinitum sit finis altissimus, ut ibi dictum est, non potest ipsum consequi nisi per altissimum actum; altissimus actus est altissimae potentiae, talis est potentia libera, quae est ratio: sed nihil possumus velle, ut ibi dictum est nisi cognitum; non potest autem cognosci sensu, cum sit substantia spiritualis; ergo intellectu.

Item, potentia consequitur substantiam, quantum ad gradum nobilitatis et actualitatis, ut patet in omni gradu entium: sed homo est nobilius ens omni substantia pure sensibili, quia est finis earum; ergo habet nobiliorem potentiam, quam sit sensitiva: sed intellectiva immediate fundatur supra sensitivam; ergo habet intellectivam.

Item, intellectiva anima in quantum intellectiva, est forma hominis, ut patet in quaestione de hoc disputata : omnis autem forma communicat actum suum materiae, vel saltem composito, ut ibi fuit ostensum; ergo necessario quod est actus intellectivae toti conjuncto communicabitur.

Item, homo cum sit fibula omnium naturalium, conjungit superiora inferioribus, et per haec medium est inter substantias pure naturales et pure spirituales, continens in unitate essentiae corpus perfectum naturaliter, et animam supernaturaliter: et sic secundum Dionysium * conjungit infima supremorum supremis infimorum: sed ultima notitia eorum quae producuntur a natura, est sensitiva cognitio, supremorum est intellectiva; ergo istae duae sunt in homine.

ARTIC. I. SECT. II.

Ultra intellectivam dari in homine cognitionem sensitivam.

Secundum, scilicet, quod in homine sit alia cognitio ab intellectiva, patet ex ratione statim immediate praefata, quia de utraque cognitione concludit.

Item, in rebus ordinatis universaliter secundum claudit primum, seu ultimum primum, sicut posterius prius, ut animal substantiam et corpus; sed homo est ultimum omnium rerum naturalium, cum sit finis omnium rerum naturalium, 2. Physicor. texi, corum. 24. cognitio er go sensitiva, cum sit de numero primorum et imperfectorum, erit in homine.

Item homo in quantum homo, cadit in aliud genus a substantiis spiritualibus pure: sicut ergo per suam formam, qua pertinet ad genus spiritualium, participat intellectivam, ita per hoc quod cadit ab illis, necessario participat inferius genus cognitionis; hoc autem est sensitiva cognitio.

Item, superius praedicatur de inferiori necessario, et est de ejus essentia; ergo animal de homine: sed sensus facit animal, 2. de Anima, text. 16. ergo necessario homo est sensibilis.

ARTIC. I. SECT. III.

Dari in homine omne genus cognitionis sensitivae.

Circa tertium, scilicet quod in homine sit omne genus cognitionis sensitivae. Hoc autem, quod habeat omnes sensus tam inferiores quam superiores, patet. Primo, quia in omni operatione anima intenta intendit de imperfectiori ad perfectum procedere per se; quod dico propter corruptionem, quam per se non intendit: sed homo est perfectissimum super omnia alia naturalia, quia finis eorum, et continet animal; ergo est perfectissimum animal: sed ut dicitur 3. de Anima, text. coram. 59. et seq. perfec tum animal continet omnes sensus; ergo, etc.

Item, posterius praesupponit suum prius, et illud adhuc suum prius, et sic usque ad ultimum, ut patet in numeris et in linea Praedicamentali; sed cognitio sensitiva est in homine suprema respectu illius cognitionis, quae in processu totius naturae est posterior et ultima: cujus ratio est, quia in homine conjunguntur infima supremis, suprema infimis; ergo illa est suprema cognitio, quae in homine praesupponit aliam inferiorem, et illa aliam usque ad infimum; ergo in homine est omne genus cognitionis sensitivae.

Item, tota linea cognitionis in sensu inchoatur, et in intellectu terminatur; nec potest dici quod non sit una linea, quia vis cognitiva, et ipsum cognitum correlative dicuntur; nunc autem eadem res secundum diversam cognitionem est sensibilis et intelligibilis, sicut idem est Socrates et homo. Et hoc arguo: Ubi est terminus, ibi est id, cujus est terminus, ut ubi punctum, ibi linea: sed in homine est terminus lineae cognitionis, scilicet intellectus; ergo tota linea; ergo sensitiva, atque ita Aristote les 3. de Anima, text. 59. et deinceps, probat quod animal perfectum habet omnes sensus, sumens rationem ex esse, et bene esse, ut patet ibi. Videtur mihi, quod rationes suae sint a posteriori, quare omitto eas.

ARTIC. I. SECT. IV. Dari ordinem in cognitionibus humanis.

Quartum, scilicet quod hae cognitiones habeant ordinem naturalem in homine, ita quod intellectiva posterior est sensitiva. Patet primo sic: Istae cognitiones de sua ratione sunt fundatae super unum, quod consequitur hominem inquantum homo, quod est verius ens unum, quam aliquod compositum in natura, ut patuit in quadam quaestione supra *: consequuntur autem hae cognitiones, ut patet ex dictis, secundum quod est medium conjungens inferiora cum superioribus; habent ergo cognitiones hae ortum ab uno, inquantum unum. Sed omnis multitudo fundata in uno, inquantum unum, habet ordinem secundum rationem prioris et posterioris inter se. Unde quamvis inter personas divinas non sit prius et posterius, quia tamen in una substantia uniuntur, et ab alio procedunt Filius et Spiritus sanctus, necessario in eis ordo secundum aliquem modum invenitur. Ita est in ramis, qui ab una virtute oriuntur; ita est in flore et fructu: et breviter quanto illud, in quo fundatur multitudo est magis unum, tanto inter illa verior et firmior ordo invenitur. Si igitur in homine, inquantum homo, ut ostensum est, est multiplex cognitio, sensitiva scilicet, et intellectiva, in homine sunt duae naturae, scilicet corporalis et spiritualis, ad quam corporalis, sive corpus ordinatur, sicut imperfectum ad perfectum; ergo pari ratione cum sint duae cognitiones in eo, una scilicet sensitiva quae est imperfecta, et tenens se ex parte corporis, ordinabitur ad eam, quae se tenet ex parte animae tanquam ad perfectum.

Item, quanto effectus est perfectior, tanto natura circa ipsum est diligentior: sed natura in omnibus effectibus procedit ordinate, ut patet in situatione membrorum in coimore, et ramorum in arbore: nunc autem ita est, quod homo est perfectissimus effectus naturae; ergo, etc.

Item, sicut se habet cognitio imperfecta, et confusa sensitiva respectu determinatae et distinctae, sic tota intellectiva respectu intellectivae: sicut enim homo proficit a prima ad secundam, sic, ut per experientiam patet, a secunda ad tertiam proficit: sed inter primam et secundam est naturalis ordo, quia pueri primo vocant omnes homines patres, et processu temporis distinguunt: hoc patet etiam respectu loci, dum aliquem video confuse a longe, et distincte de prope: ergo similiter naturali ordine procedimus a sensitiva ad intellectivam. Hoc etiam patet per Aristotelem 2. Posteriorum, text. comm. 104. Ex pluribus sensibus fit una memoria; ex pluribus memoriis unum experimentum;ex pluribus experimentis unum universale, quod est principium artis et scientiae.

ARTIC. I. SECT. V.

Cognitionem sensitivam rei sensibilis, actualiter existentis, esse infimam omnium cognitionum.

Circa quintum, quod inter potentias et cognitiones sensitivas, illa est ultima et infima in deorsum, secundum quam et per quam solum cognoscitur existentia actualis rei sensibilis. Arguitur primo sic: Sensibile inquantum sensibile, actu existens, est ultimum omnium entium naturalium, quia ultra rationem sensibilis nullam rem, aut intentionem addit seu componit natura; ergo si actualis existentia rei est nullius, aut minoris abstractionis inter omnia entia naturalia, sequitur quod potentia, quae tale esse apprehendit, et nullum aliud, vel rem secundum alium modum, erit inter omnes potentias cognoscitivas infima, et minoris abstractionis: talis est sensus particularis; ergo, etc.

Item, potentia quanto superior, tanto paucioribus indiget, et minus composita est, et magis abstracta; ergo cum opposita istorum sint in potentia sensus particularis, indiget enim organo actuali, praesentia objecti, certa distantia, et certa excellentia, et dispositione, et determinatione medii, et sic est compositior, et quasi nihil abstracta, erit necessario intimior omnibus; sensus enim communis, nec phantasia, ut patet, non tot indigent.

Item, illa cognitio est omnium infima, respectu cujus fiunt omnes abstractiones, et ipsa a nullo abstrahit: sed omnis abstractio fit ab actuali existentia, et tale esse a nullo abstrahit, nec re, nec intentione, cum de se dicat omnem signationem et determinationem ultimatam, tam secundum rem quam secundum intellectum; ergo sensitiva particularis, quae de se habet aspectum ad tale et non aliud, erit cognitio infima.

ARTIC. I. SECT. VI.

Dari in homine cognitionem , quae terminatur ad actualem rei existentiam.

Circa sextum. quod talis cognitio infima sit in homine, quamvis satis sit probatum supra, patet nihilominus sic: Primo, quia finis suo aspectu claudit omnia, quae sunt ad illum finem; ergo cum homo sit finis omnium, suo aspectu claudit omnia; ergo cum in homine, inquantum unitur supremis substantiis, sit suprema virtus, vel potentia supremi cognoscibilis, qui est Deus, inquantum unitur infimis, erit in eo infima cognitio respectu infimi cognoscibilis, quale est existentia actualis rei.

Item, secundum Aristotelem 2. de part. animal cap. 8. sensus tactus est fundamentum omnium aliorum sensuum, et omnes ipsum praesupponunt: sed in homine est supremus sensus, aliter in homine non unirentur infima supremorum supremis infimorum: ergo necesse est in eo sensus tactus.

Item, homo ordinatur ad finem suum per bonum usum creaturarum, et deordinatur per abusum earum, sed omnes creaturae factae sunt propter hominem; ergo omnibus potest uti, vel abuti: hoc autem non faceret, si esse actuale non cognosceret; ergo habet vim cognoscitivam respectu ejus.

ARTIC. I. SECT. VII.

Cognitionem hanc actualis existentiae rei non esse scientificam.

Septimo, scilicet quod haec cognitio infima sensitiva particularis non est scientialis, patet primo sic: Scientia post sui acceptionem permanet, quia est eorum quae semper sunt, 1. Poster. text, comm. 7. sed cognitio sensitiva particularis de existentia actuali rerum de ratione sua non permanet. Si enim nunc video lapidem, si claudam oculum, vel lapis removeatur, non manet apud me visio lapidis. Aristoteles enim dicit 6. Ethicorum, cap. 3. quod particularia contingentia si extra speculari fiant, jam non scimus, utrum sint, an non sint: talis etiam cognitio est de actuali existentia rei, quae de ratione sua non manet, cum super tale esse cadat per se generatio et corruptio; ergo non est scientialis.

Item, scire est veritatem rei apprehendere, quam sensus non apprehendit, sed solum apprehendit ratio, quod est verum: alioquin posset apprehendere omnem veritatem, et tunc apprehenderet universalem, sicut potest apprehendere esse sensibile, quia apprehendit sensibile, inquantum sensibile.

Item, in omni processu, in quo proceditur de imperfecto ad perfectum, primum de ratione sua privatur omni actualitate eorum, quae ab ipso procedunt, sicut patet in cera respectu figurarum, in materia respectu formae; ergo cum sensitiva particularis sit infima in toto processu cognitionis, et fundamentum nullam actualitatem sequentium cognitionum habebit; ergo non erit scientifica.

ARTIC. I. SECT. VIII.

Hujusmodi cognitionem experimentalem actualis existentiae rei esse originem et fundamentum omnium aliarum cognitionum.

Octavum, scilicet quod hujusmodi cognitio infima particularis sensitiva sit scientiarum omnis cognitionis origo, et principium scientiae et scientificae cognitionis, patet sic: esse actualis existentiae taliter requiritur, quod sine eo non contingit scire, et loquor de ente actualiter existente: tale enim est verum solum ens; ergo impossibile est, quod alias linea naturalis habeat scientiam, nisi cognoscat hujusmodi esse: sed hujusmodi esse saltem originaliter et primordialiter non attingitur, nisi sensu particulari; ergo fundamentum omnis scientiae humanitus acquisitae, est particularis sensitiva.

Sed contra praedicta instatur, quod de non ente, ut de eclipsi Lunae, est scientia, et de rosa, et similibus.

Respondeo; non valet, quia loquimur hic de scientia, quantum ad suam primam generationem,

nunquam autem de non ente, quod nullo modo fuit sub sensu particulari, est scientia: quod patet per Aristotelem dicentem, 1. Posterior. text. 134. quod deficiente sensu, deficit scientia, quae est secundum illum sensum. Unde caecus a nativitate non potest habere scientiam de coloribus 2. Physicor. text. comm. 6. verum est ergo quod sensitiva particularis est fundamentum omnis scientiae.

Item, si quod non est actu, nec fuit, posset humana inquisitione investigari, tunc omnia futura possent cognosci, quia inquantum non sunt, unum non habet plus de ratione cognoscibilis quam aliud.

Item, ostensum est supra, quod inter has cognitiones est verus ordo: sed cognitio intellectiva non praecedit sensitivam: sed sensitiva communior est, cum sit in brutis, et ideo prior, tum, quia intellectiva certior est, actualior, perfectior, tale autem est naturaliter posterius: sed in talibus imperfectum est radix, origo et seminarium respectu perfecti, ut patet in semine respectu membrorum corporis; igitur sic erit sensitiva respectu omnis cognitionis.

ARTIC. I. SECT. IX.

In omni creatura intellectuali dari hujusmodi cognitionem, et vim seminariam aliarum cognitionum.

Nonum, scilicet quod in omni natura habente intellectualem cognitionem, sit hujusmodi seminarium seu virtus infima, quae est experimentativa, et primo cognoscitiva esse actualis, vel aliqua vis ei proportionata: patet, quia ut jam dicetur, intellectus humanus et Angelicus, tale esse cognoscit; sed hoc non facit humanus nisi primo sensu particulari, nec Angelicus nisi praevia aliqua vi huic proportionata. Ostensum est autem, quod expressio hujus esse actualis est origo et fundamentum omnis scientiae, quod etiam verum est in Angelis, et eadem ratione, quia possent aliter habere scientiam naturaliter de omni futuro scibili a Deo, sicut dicebatur de homine, et etiam de omni praeterito: non enim loquimur hic de cognitione in Verbo, nec de cognitione Prophetarum, sed de cognitione acquisita modo naturali.

Si forte dicas, quod per causas possunt multa futura cognoscere, quorum tamen actualem existentiam non norunt:

Dico, quod habent notitiam de actuali existentia solum, ut est in hac causa actualiter existente, et ita illa cognitio adhuc fundatur super aliquam existentiam actualem rei. Verum est, quod nulla creatura possit habere scientiam alicujus rei, nisi ejus actualem existentiam aliquo modo moverit; ergo sicut in homine de ratione sua, qua cadit a nobilitate Angeli, virtus primo attingens illud actuale esse est vis sensitiva, sic oportet quod in Angelo, et in anima separata, sit aliqua vis, per quam cognoscatur, et apprehendatur primo actualis existentia rei; non tamen est sensitiva, nec corpori alligata, nec sic obtusa, vel brevis aspectu, ut sensitiva, sed est infima, et quodam modo alia ab intellectiva scientifica, quae inquantum talis, idem est scientiae fundamentum, ut quae est proportio substantiae hominis ad substantiam Angeli, et intellectus discursivi in homine ad intellectum Angeli, et ejus substantiam, eadem sit proportio sensitivae particularis in homine ad infimam intellectivam Angeli, qua experitur primo existentiam actualem rei; et est illa in Angelo radix, et origo omnis cognitionis scientialis, sicut sensitiva in homine.

Item, si Angelus non habet vim infimam experimentativam, primo actualis existentiae rei, aut nullo modo cognoscit tale existere actuale, quod omnino falsum est, quia tunc nihil posset operari, nec nos custodire, nec Dei jussa implere, et esset imperfectior homine, qui vim talem habet; aut per intellectum, attingit hujusmodi existentiam actualem per se, et immediate, (quod quamvis teneatur communiter, et forte non sit verum, nec rationale) quia non ponimus Angelos habere concreatam omnem scientiam, quam possunt acquirere lumine naturali, et ita fit in eis acquisitio scientiae. In talibus autem necessarius est processus de imperfecto ad perfectum, et ideo sicut in homine isti duo modi sunt distincti, ita oportet in Angelis, quod illa vis, qua primo et immediate attingunt esse actuale rei, sit distincta secundum rationem potentiae, ab illa qua apprehendunt quidditatem.

Item, Deus unico intellectu attingit omne intelligibile sub omni modo sub quo est intelligibile: homo autemesse actuale rei per potentiam sensitivam multiplicatam in quinque sensus; ergo Angelus Deo inferior, homine superior, attinget omnem quidditatem intellectu superiori, es. se vero actuale non vi sensitiva, nec pluribus viribus, ut homo, sed aliqua inferiori suo intellectu superiori.