QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM

 QUAESTIO I.

 ARTICULUS I.

 In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latis

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Quod hic asserit Doctor de analogia entis respectu Dei, et creaturae substantiae et accidentis, non contradicit eis, quae habet in 1. dist. 3. quaest.

 Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quo

 Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.

 In tractatu de Primo Principio, cap. 2. conchis. 4. et cap. 3. conclus. 7. et sequentibus largius probat competere primae causae effectivae causalitat

 articulus iv.

 Sic igitur dico, quod causa prima simpliciter importat primitatem in genere efficientis, formalis, et finalis et secundum istos modos sit causa una.

 QUAESTIO II.

 ARTICULUS I.

 Insanas has Ethnicorum commentationes et alias plures, si quis videre voluerit, consulat Aristotelem I. Metaphys, summa 2. et 3. per varia capita, eju

 ARTICULUS II.

 Dari hanc experientiam in nobis tendente, sive appetitus naturalis ad bonum infinitum, docet etiam Doctor hoc tractatu quaest. 3. num. 11. et de Primo

 

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO III.

 ARTICULUS I.

 Auctoritas est ad hoc Augustini 11. de Civitate, et cap. 10. Est (inquit) itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 De perfectione divinae voluntatis, prout est semper sub actu, et prout est libera ad opposita objecta, et oppositos effectus pro quacumque differentia

 Postquam probaverat actum divinae voluntatis aeque late patere, atque ipsam voluntatem, quippe simplicissimum, a compositione alienum, illimitatum, ac

 Rationem hanc et auctoritatem Boetii affert Doctor in primum, dist. 39. quaest. 5. g. Tertia positio dicit. Sed eam impugnat, quatenus ex illa volunt

 Multis in locis Scotus excludit a Deo determinationem in hoc primo sensu. Vide eumdem in 1. dist. 7. quaest. unica, g. Contra: determinatio est duplex

 QUAESTIO IV.

 ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.

 In hac doctrina convenire Aristotelem cum Avicenna docet Doctor in 1. dist. 8. quaest, 5. ubi eorum rationes dissolvit et in 2. dist. 1. quaest. 2. g

 Si creatura aliqua possibilis, ex hypothesi, aut in casu aliquo desineret esse possibilis, vel non potuisset produci a Deo, an desineret Deus esse, ve

 Hanc ipsam rationem, quae est Henrici, quodlib. 5. quaest. 4. et in 1. dist. 2. quaest. 1. affert Scotus in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Contra istam con

 Quod hic ait Scotus de qualitate scientiae Dei, nimirum neque quatenus versatur circa essentiam suam, neque quatenus tendit in creaturas, esse practic

 ARTICULUS II.

 In varias abeunt Theologi sententias circa hanc difficultatem, in quo scilicet consistat potentia divina, vel rerum externarum causalitas, cui potenti

 Hoc idem dubium movet Doctor in 1. dist. 8. quaest. 5. g. Et si quaeras. Et similiter respondet, dicens, indisciplinati esse quaerere omnium rerum cau

 Doctissime tractat hic Scotus omnia, quae spectant ad conciliationem liberiarbitrii cum certitudine praescientiae divinae, et immutabilitate decretoru

 Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate di

 QUAESTIO V.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTIG. II. SEGT. II.

 Circa primam partem hujus praesuppositi, scilicet, quod primus et proprius effectus Dei est dare esse, videtur Scotus mutasse sententiam in i. distinc

 Quod hic praesupponit, et repetit in quaest. seq. n. 8. et 27. videlicet materiam esse principium individuationis, vel quod ignis sit hic ignis materi

 Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si

 QUAESTIO VI.

 ARTICULUS I.

 Rationibus sic: Possunt autem rationes hoc probantes ad sex radices reduci. Prima est, Creantis principii entitas. Secunda, Causalitas. Actualitas. Pr

 ARTICULUS II.

 Quod hic clarius et diffusius agit Scotus de varia dispositione ad cooperandum divinae virtuti in creatione alicujus formae, brevius repetit in 4. dis

 ARTICULUS III.

 QUAESTIO VII.

 ARTICULUS I. Quid sit materia prima?

 Hae autem auctoritates non dicunt materiam omnino puram potentiam absque omni actu, sed intendunt quod inter omnia entia in genere substantiae minus h

 ARTICULUS II.

 Quod in quaestione prima hujus operis insinuavit Doctor, videlicet, in Angelo et anima rationali dari materiam, hic largius probat, opinionem secutus

 Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, qu

 Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,

 QUAESTIO VIII.

 ARTICULUS. I.

 Aliud triplex esse materiae ponit Henricus quodl. 1. quaest. 10. nimirum hoc ipsum, quod Doctor hic explicat sed loco secundi esse assignat quoddam e

 ARTICULUS II.

 Breviter et sub compendio Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Est igitur videndum, et g. Dico igitur: repetit quae hic docet de potentialitate materi

 ARTICULUS III.

 Circa subjectum generationis variae sunt inter Auctores sententiae. Quidam statuunt materiam primam nude sumptam absque aliqua forma substantiali. Ali

 Ait hic Scotus materiam per se non esse cognoscibilem a nobis, sed in ordine ad formam quam amittit et acquirit ratione nimirum alterationum et mutati

 ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?

 Rerum omnium corporalium tam caelestium quam sublunarium, unam et unicam esse materiam hic defendit Scotus, quae aliorum etiam plurimorum tam Philosop

 ARTICULUS V.

 Ostendit hic materiam primam nude sumptam absque omni forma habere respectum et potentiam ad quamcumque formam, neque ad ullam, quantum est ex ratione

 Saepe in his quaestionibus docet materiam primam nude sumptam a nullo agenti creato posse primo informari, neque per vires agentis secundarii posse ej

 ARTICULUS VI.

 Alii dicunt, quod inest forma sine forma in esse actuali: quorum ratio est, quia ut dictum est, triplex est esse esse esse esse esse esse esse esse es

 QUAESTIO IX.

 ARTICULUS I.

 Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et qua

 ARTICULUS II.

 Errorem hunc de assistentia extrinseca animae rationalis ad corpus, veluti externi motoris, tribuit hic Doctor Platoni, Averroi, et Aristoteli. Sed re

 Refert Scotus alias tres opiniones erroneas circa unionem animae cum corpore, quae in eo conveniunt, quod negent animam intellectivam esse veram forma

 Doctissime et latissime probat hic Doctor animam humanam, etiam secundum gradum ultimumVaftonaiis et intellectivae, esse formam specificam hominis, qu

 Controversum est inter Theologos, an beatitudo in singulis Beatis post resurrectionem, et reunionem corporum futura sit major non solum extensive, qua

 Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Su

 Perfectissimam esse animae cum corpore unionem, et nobilissimum omnium animantium compositum constituere, manifestis hic probat rationibus, quae potis

 Ex his jam apparet quartus articulus, quod scilicet sicut homo est magis unum et ens omni alia specie naturali, sic idem unus homo est magis homo in s

 QUAESTIO X.

 Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Er

 ARTICULUS I.

 Potest ergo quaestio de intellectiva anima tripliciter intelligi: Utrum quaelibet immediate sit a creatione ? vel utrum educatur de potentia materiae

 articulus ii.

 Dicit hic Doctor hominem proprie hominem generare, quia licet non educat formam, animam scilicet rationalem ex potentia materiae, nec ejus creationem

 ARTICULUS III.

 Septem htc praemittit Doctor, ut probet animas brutorum esse ab intrinseco, vel educi de potentia materiae ea tamen refert ex sententia aliorum, nequ

 Ex his concludunt, quod scilicet anima sensitiva in bruto sit ab intrinseco. Et primo sic: vita est inchoata in natura ergo omnis vita, quae subest a

 ARTICULUS IV.

 Docet animam sensitivam in homine non educi de potentia materiae a generante, sed simul infundi cum anima rationali, idque probat auctoritatibus S. Au

 ARTICULUS V.

 Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalib

 QUAESTIO XI.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Est et aliorum opinio in parte communicans cum ista, et in parte differens, quae dicit praedicta tria se habere ad animam, sicut partes formales unam

 ARTICULUS III.

 Potest etiam hoc rationibus suaderi et primo rationibus communibus sumptis a ratione agentis. Primo sic omnis substantia activa prius habet aspectum

 ARTICULUS III. SECT. II.

 Positis argumentis illorum, qui contendunt potentias animae per aliquid absolutum distingui ab anima, et inter se realiter, concludit potentias secund

 ARTICULUS III. Sect. III.

 QUAESTIO XII.

 ARTICULUS I.

 Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione

 ARTICULUS II.

 Est ergo dicendum, quod anima unius nullo modo potest esse in corpore alio: et quia suum dum est corruptum, non potest idem reverti per naturam, quia

 ARTICULUS III.

 Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Ph

 ARTICULUS IV.

 Alii dicunt, quod anima sensitiva brutorum est indivisibilis et per se, et per accidens, et tota est in toto, et tota in qualibet parte. Et dicunt hoc

 QUAESTIO XIII.

 ARTICULUS I.

 Dicunt ergo isti, quod haec vis in Angelo est principium, et fundamentum, et origoomnis cognitionis scientialis, sicut dictum est de sensitiva particu

 ARTICULUS II.

 Distinctionem hanc singularis dupliciter sumpti, habet etiam Scotus lib. 7. Metaphys. quaest. 15. g. De primo, et quod hic subjungit de cognitione sin

 ARTICULUS III.

 Omisso modo cognoscendi per speciem, quia de hoc intendo disputare, modum istum bene non capio esse verum, nec concordat articulis supra positis. Oste

 QUAESTIO XIV.

 ARTICULUS I.

 

 ARTICULUS II.

 Rationem hanc, et alias, quare intellectum, ut intelligit, speculari oporteat phantasmata, habet in 1. dist. 3. quaest. 6. g. De secundo membro. et g.

 articulus iii.

 QUAESTIO XV.

 Opinionem, quae negat intellectum, aut animam se suosque habitus, et actus directe, et intuitive cognoscere, in aliquibus reputat probabilem, in aliis

 In responsione ad istud argumentum, admittit per actus fidei a nobis clicitos, nos cognoscere posse fidei habitum nobis inesse, non tamen posse simili

 QUAESTIO XVI.

 ARTICULUS I.

 Distinguit Scotus unitatem in transcendentalem, et numeralem, seu in unum quod convertitur cum ente, et in unum quod est principium numeri. Primum lat

 Problematice tractat, an creaturarum infinitae species dari possint, vel an Deus habeat infinitos gradus imitationis, vel infinitas perfectiones ideal

 mutatur species numeri, sicut illud quod additur formae acceptae secundum rationem quidditatis, alterat speciem, ut videtur in anima intellectiva addi

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 Circa tertium: quomodo scilicet ex praedictis alia dubitabilia sunt dissolvenda. Dubitatio autem ista ex dictis oritur. Quomodo scilicet potest esse,

 Intrepide hic asserit Doctor, dari veram rationem numeri in divinis, quod verebatur concedere in scripto Oxoniensi, et Parisiensi 1. dist. 24. quaest.

 Movet hic dubium, an possint dari infiniti numeri, seu infinitae numerorum species, saltem in potentia? et an possint a Deo cognosci actu? et resolvit

 QUAESTIO XVII.

 ARTICULUS I.

 Monet Doctor accidens habere multiplex esse, videlicet essentiae, existentiae, et subsistentiae, et postremum ait habere a subjecto medium vero, seu

 Etsi Doctor hic videatur absolute loqui, et. velle docere nullatenus posse duo accidentia ejusdem speciei simul esse in eodem subjecto, non tamen abso

 ARTICULUS II:

 Quod potest ratione triplici declarari. Primo, quia accidens cum a subjecto unitatem habeat, a subjecto dependet, et per subjectum limitatur et secun

 Et haec solutio solvit omnes rationes praecedentis positionis. Quod enim accidens simpliciter et universaliter corrumpatur corrupta omni forma substan

 QUAESTIO XVIII.

 ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.

 Etsi multis in locis dubium hoc attigerit, imo etiam ex professo proposuerit Doctor, utpote 5. Metaph. q. 10. et in 2. dist. 2. quaest. 2. num. 8. g.

 ARTICULUS. II.

 Relatis duabus extremis opinionibus, mediam Doctor amplectitur, dicens tempus secundum suum esse materiale esse in rebus extra animam secundum ration

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 QUAESTIO XIX.

 ARTICULUS I.

 Diversis in locis varias ponit Scotus primas entis divisiones in 1. dist. 36. q. unic. n. 9. g. Tunc ad formam argumenti: ait videri sibi primam dist

 Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et

 Asserere animas aequales esse in perfectione substantiali, et propterea unam non posse esse alterius mensuram, non solum falsum, sed et erroneum putat

 articulus ii.

 Omnia ferme, quae hic diffuse tractat Doctor, sub majori compendio habet in 2. d. 2. q. 2. g. Ad secundam partem: et in Metaphysic. lib. 5. quaest. 9.

 articulus iii.

 Doctor in 3. dist. 16. q. 2. g. Ultimum argumentum, optime probat rerum generabilium, et corruptibilium interitum non provenire ex statutis sibi perio

 Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert ess

 QUAESTIO XX.

 ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.

 ARTICULUS. II.

 Asserit cessante motu caeli, quod possint dari alii motus quod etiam docet in 2. dist. 2. quaest. 11. num. 5. g. Respondeo : et in 4. dist. 48. quaes

 Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam r

 QUAESTIO XXI.

 ARTICULUS I.

 Postquam large docuit Scotus indivisibile nihil reale positivum addere extra partes continui, neque situ, aut subjecto distingui Sicut, inquit, si im

 ARTICULUS II.

 Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus no

 QUAESTIO XXII.

 ARTICULUS. I.

 In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Und

 ARTICULUS II. Respondetur ad titulum quaestionis.

 QUAESTIO XXIII.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 Quomodo autem tale unum nunc ponatur in tempore, non video esse verum. Primo quidem, quia nihil fluens invenio in toto motu, nisi ipsum motum, sive fo

 QUAESTIO XXIV.

 ARTICULUS I.

 QUAESTIO XXV.

 QUAESTIO XXVI.

ARTICULUS II.

Statuitur veritas Catholica.

Circa secundum, quid scilicet secundum veritatem Catholicam sit tenendum, ostenditur quod a primo principio immediate plura producuntur.

Ad cujus evidentiam, est sciendum quod cum primum principium, secundum quod ostensum est in praecedenti quaestione, num. 21. sit unum simplicissimum; sequitur quod de ratione sua habeat formalem plenitudinem ad se communicandum. Quod patet: quia enim singulariter est unum (ita quod, ut ostensum fuit, nec esse, nec intelligi possunt duo prima entia, aequaliter prima) ideo cum summe sit unum, erit summe primum. Sequitur enim: unum praecedit multa: ergo quod habet unitatem totaliter, ita quod duo talia esse non possunt, habet totalem potestatem. Quanto autem aliquid magis est primum, tanto magis pluribus communicatur, eo modo communicationis, qui ei convenit. Exemplum in materia prima simpliciter, respectu materiarum particularium. Exemplum in genere caliditatis in Sole, respectu causarum particularium. Simpliciter igitur primum, summe erit communicabile, eo genere communicationis, quod ei convenit. Quia erit etiam simplicissimum, ideo actualissimum, ac per hoc potentissimum; ergo quod de se est summe primum, et summe simplicissimum, est summe primum potentissimum, et sui communicativum. Aut ergo communicabit se per productionem ejusdem in substantia, quae dicitur communicatio intrinseca, ut in divinis Personis: aut communicabit se producendo diversum in substantia, quale datur in productione creaturae.

De hac igitur productione, et communicatione quaeritur utrum immediate se communicet, vel mediate ?

Circa quod tria sunt videnda. Primo autem, medium tripliciter potest accipi, et secundum hoc operatio mediata, vel immediata tripliciter potest etiam sumi. Est enim medium totaliter operans, qualiter dicit Avicenna, quod Deus producit omnia mediante Intelligentia, etiam illa totam productionem facit. Est medium cooperans, qualiter dicitur, quod Deus producit plantam mediante natura, quia actio illa est tota a Deo, et tota a natura. Est medium coadjuvans, sine quo non fleret, quamvis ab uno sit principaliter actio, qualiter dicimus, quod corpus est medium in actionibus sensibilibus animae, quia anima non videt nisi per oculum. Et isto etiam modo dicitur 2. Phys. text. comm. 22. quod ars operatur mediante natura, unde Medicus minister est naturae. Propter quod dicit Philosophus 7. Metaph. text. comm. 23. quod calor est pars sanitatis. Et sic patet quomodo actio potest dici mediata, vel immediata.

Secundo est sciendum, quod est pluralitas unitatem includens, sicut dicimus quod participatione speciei plures homines sunt unus homo. Et alia pluralitas unitatem excludens, sicut dicimus, quod plura principia essentialia ejusdem generis, non possunt esse immediata ejusdem rei, ut duae animae unius hominis, sicut dicit

Philosophus 1. Elenchor. cap. 13. quod proportio pluries, non est proportio, quia eadem est ratio proportionis.

Tertio est sciendum, quod quaedam sunt contraria, quae habent unum subjectum commune, cui vicissim insunt, sicut dicitur in lib. Praedicamentorum, cap. 10. text. 3. et 6. quia Contraria sunt, quae maxime a se distant, et in eodem susceptibili vicissim insunt, nisi alterum insit a natura. Alia sunt contraria, quae unum genus praedicabile immediate dividunt: et talia etiam sunt vere entia, quia genus de utroque dicitur, sicut differentiae genus dividentes.

Alia sunt contraria, quorum unum ab ordine debito alterius deficit, et sic dicimus vitia contraria esse virtutibus, et mala bonis.

Dico igitur, quod plura possunt immediate ab uno produci, productione extrinseca. Dico autem plura immediate, quia sine medio totaliter operante: si enim producere animam, vel Intelligentiam per suam potentiam Deus per se non posset, omnipotens non esset, nec in fine nobilitatis. Cujus contrarium dicit Aristoteles in 11. Meta physicae: Deus, inquit, est unus in fine nobilitatis, aeternus.

Dico etiam immediate, quod sine medio coadjuvante, quia tale medium ponit in principali agente insufficientiam, sicut patet in medicina, qua natura indiguit, tanquam medio coadjuvante.

Dico etiam immediate, quia licet aliqua producat mediante agente creato cooperante, tamen in principio mundi plura produxit absque tali medio. Creatura enim non cooperatur nisi dum est; ergo in his primis, quae simul produxit, creatura cooperari non potuit.

Dico autem plura, quae unitatem includunt, quale est universi, quia plura quae unitatem excludunt, fieri non possunt, quia tunc faceret, quod homo, non esset homo: isto enim modo eadem est definitio hominis, et unius hominis.

Dico autem contraria, quae primo et secundo modo considerantur, non tertio modo, qualia sunt vitia et mala, et hujusmodi.

Et ostendo triplici via, quod Deus immediate plura diversa contraria, modo supradicto, possit producere, et producit animas omni die. Primam viam accipio ex parte producentis; secundam ex parte modi producendi: tertiam ex parte rei productae.

Ex parte Dei accipio viam, secundum diversam rationem entis: secundo, secundum rationem etiam intellectualitatis.

Ex primo sic arguo: in rehus omnibus hoc universaliter invenitur, quod sicut se habent ad esse, ita se habent ad agere, ut quod habet esse calidum, calefaciat: quod esse frigidum, frigefaciat; quod esse humanum, hominem generet: igitur si est aliquid, quod in se claudit rationem omnis esse, illud habet vim producendi omne esse, sicut si aliquod idem esset calidum et frigidum, posset generare per se calidum et frigidum: sed Deus ( ut ostensum fuit in praecedenti quaestione, et omnes concedunt) claudit in se omnem rationem perfectionis, altiori modo, quam sit in creaturis: ergo potest producere quidquid producunt omnes creaturae, et modo altiori, et etiam plura, quianunquam creaturae hauriunt omnes modos essendi, qui sunt ineo; igitur si Deo nullum esse deficit, quod altiori modo non participat, omnia quae habent quocumque modo rationem entis, potest producere immediate. Et ista est causa, quare sola contradictoria a Deo non possunt fieri, quia non claudunt aliquam rationem entis.

Ex secundo sic arguo: Deus (ut statim dictum est) cum habeat infinitam rationem perfectionis, est imitabilis ab omni creatura facta, vel factibili; nec omnes, etiamsi essent infinitae, exhauriunt gradus imitationis ex parte Dei, quamvis omnes creaturae secundum varios gradus eum imitentur. Divina igitur essentia, ut est imitabilis a singulis creaturis, secundum varios modos suscipit rationem multiplicationis exemplaris, et distributionis idealis: ita quotquot sunt ab illo producibilia, tot sunt propriae rationes producendorum in Deo, quia singula propriis rationibus sunt condita, ut dicit Augustinus lib. 83. qq. quaest. 46. Unde dicit quod non eadem ratione conditus est homo qua equus, hoc enim absurdum est aestimare. Et subdit ibidem: Singula igitur propriis sunt data rationibus.

Ex his omnibus patet, quod omnia comparantur ad Deum, ut artificialia ad artificem, propter quod dicit Sapiens, quod Omnium est artifex, omnem habens virtutem. Et

August. lib. 6. de Trin. c. ult. quod Verbum est ars plena rationum viventium, et incommutabilium. Sicut per formam determinatam, igitur agens naturale quam habet, unum determinate producit, ut ignis ignem: et si duas formas agentes haberet, duo produceret, quamvis per diversa principia, ut si esset calidum et frigidum, calefaceret et refrigeraret: sic agens per intellectum, secundum diversitatem formarum, quas habet in se, diversa potest producere. Unde quia habeo ideas harum litterarum, A. B. C. et sic de aliis, ideo omnes litteras possum facere. Cum igitur Deus, ut dixi, omnes factibiles ideas apud se habeat, omnia immediate potest producere.

Secunda via est ex parte modi producendi. Sic arguo; in ordine agentium videmus, quod quanto majoris sunt actualitatis, tanto in sua actione minori indigent fulcimento. Unde Angelus absque corpore posset facere domum, alioquin non posset formare corpus, sed hoc non potest homo. Similiter potentiae sensitivae indigent organis determinatis, non autem Intelligentiae, quae sunt actualiores. Similiter ars supponit aliquid, quod non supponit natura. Et e contrario, quanto deficit ab actualitate, tanto indiget majori fulcimento. Igitur cum secunda Intelligentia cadat, secundum Avicen nam 6. Metaphysicae, cap. 4. ab ac tualitate primae, indiget necessario aliquo, in quo operetur; non ergo de nihilo aliquid facit. Igitur si producit aliam Intelligentiam, aut de divina essentia, quod esse non potest, quia sic simpliciter se totam communicaret, ut ponimus in personis; et tunc illa esset Deus, sicut Filius Dei: aut de se, et tunc, vel de tota substantia: et tunc cum sit indivisibilis, essent una duae.

Item, modus agendi sequitur modum formae activae, quantum ad perfectionem: nunc autem agere necessario per medium, est cujusdam imperfectionis, sicut patet tam de medio totaliter operante, quam de medio coadjuvante, quam etiam de medio cooperante. Quamvis Deus agat per medium cooperans opera naturae, si hoc faceret necessario, ita quod non posset per se facere pomum sine arbore, imperfectus omnino esset. Cum igitur virtus divina sit in complemento omnis perfectionis sicut substantia ejus, modus etiam erit completus: ergo non indigebit medio.

Item, posset adduci ratio ex parte finis: experimentum enim naturale a nullo negari potest, cum sit principium omnis scientiae, etcertitudinis. Experitur autem quaelibet rationalis anima, quod ejus appetitus tendit in bonum infinitum, nec alio posset totaliter satiari. Unde Augustinus lib. 1. Confess, cap. 1. Quia fecisti nos ad te, inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Cum igitur finis, et efficiens sint correlativa, quia omne agens agit propter aliquem finem: si omnis creatura rationalis tendit in primum, ut in finem immediatum, sequitur quod sit ab ipso, ut ab efficiente immediato,