QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Statuitur veritas Catholica.
Secundo est videndum, quid secundum Fidei veritatem et rectam rationem, est tenendum. Ad hujus evidentiam sic est procedendum. Primo ostendendum est, quod modus Commentatoris, qui ponit materiam aeternam, et non creatam ab aliquo (et hoc idem posuit Aristoteles, ut dicit Magister Sententiarum 1. dist. 2. libri) quod iste, inquam, modus stare non potest. Secundo ostendendum est, quod necesse est dicere, quod aliquid de nihilo sit productum et produci possit.
ARTIG. II. SEGT. I
Probatur materiam primam fuisse a Deo creatam.
Circa primum sic arguo: ratio . quare aliquid non potest esse ab aliquo, habens esse diversum ab alio, est actus sive actualitas illius, qui ab alio non est. Unde . primum ens, quia est actus purus, ab alio esse non potest; ergo ratio potentialitatis est causa quod aliquid possit esse ab alio, a quo est distinctum in esse et in essentia; sed materia de se maxime est in potentia, et est primo realiter distincta; ergo de ratione sua materia inter omnia quae sunt, vel excogitari possunt, habet quod sit ab alio. Non ergo recte dicitur quod alia sint a Deo creata de materia, ipsa autem non sit ab eo creata. Item, effectus cum nihil habeat nisi a causa sua, et ab illa est aliud, ut in definitione causae. Cum enim causa sit ad quam sequitur aliud, necessario effectus cadit a perfectione causae; si enim haberet totum quidquid habet causa, non esset proprie effectus. Unde Filius Dei non est effectus, cum sit omnino Patri aequalis; nec in divinis recipitur ratio causae et effectus; omnis ergo effectus, inquantum effectus, elongatur a sua causa, et cadit ab ea. Cum igitur effectus, inquantum effectus, dicat rationem potentialitatis, et casus ab actualitate, non est nisi per accessum ad potentialitatem. Igitur cum materia de ratione sua,
plus quam aliqua creatura dicat potentialitatem, sequitur quod materia de ratione sua, habet primam et principalem rationem essendi ab alio, et hoc vel in se, vel ut existit in alio, vel cum alio.
Item, si materia non est a Deo facta, nec de aliquo praejacenti, nec de nihilo: ergo est ens non creatum, nec factum: ergo est quoddam ens necessarium, habens necessitatem esse, omne autem tale per se participat rationem actus et entis; ergo habet materia esse actualissimum, imo est actus purus et primus.
Item, esse ab alia in diversitate substantiae dicit dependentiam; ergo non esse ab alio in diversitate substantiae dicit actualitatem; igitur si materia non est, neque esse potest ab alio, summe est actualis.