QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Variis adhuc rationibus probatur dari in intellectu species impressas.
Circa tertium et ultimum, quod scilicet, species impressa, et informativa requiritur ad actum iutelligendi, puto quod satis patet ex auctoritatibus Sanctorum, et Philosophorum, et quibusdam rationibus jam tactis . Potest nihilominus iterum suaderi. Et primo advertendum, quod ponentes esse necessariam speciem impressam in intellectu possibili, non ponunt hoc ex similibus causis. Quidam enim dicunt, quod non solum requiritur species ad repraesentandum objectum, sed etiam ad actuandum intellectum, sine qua actualitate quam dat sibi hujusmodi species, non posset prodire in actum intelligendi. Et secundum hanc positionem, quantumcumque objectum sit praesens intellectui, utpote quando intelligit seipsum, vel suos habitus, semper oportet quod prius specie informetur.
Alii dicunt, quod solum requiritur ad repraesentandum objectum, quod de se praesens non potest esse. Quod inhaereat, vel sit informativa, non accidit sibi per hoc, quod est objecti repraesentativa, cum ipsum objectum, si per se praesens esset, vel si species esse posset praesens, absque hoc quod in intellectu imprimeretur, aeque bene, imo melius daret actum intelligendi; sed hoc accidit sibi, quia est accidens, quod est impossibile existere per se secundum naturam. Et secundum hanc positionem habitus animae, et ipsa, et quaecumque objecta, quae per se sunt praesentia absque impressa specie, cognoscerentur.
Et hoc patet; quia sicut ignis de se dat sufficientem actualitatem ad agendum, et grave et leve ad movendum, sic intellectus ex vi sua activa, et natura ad intelligendum: sed sicut ignis requirit praesentiam combustibilis, quod secundum substantiam potest esse ei praesens, et grave et leve medium, ad hoc quod moveant, sic intellectus praesentiam objecti in ratione cogniti: et quia non potest esse praesens secundum suam substantiam, requirit speciem per quam sibi repraesentetur, non ex aliquo alio.
Addit etiam ista positio, quod actus intelligendi non attribuitur speciei, quia ipsa agat, sicut nec calor calefacit, sed est ratio calefaciendi; nec etiam attribuitur ei, sicut calefactio calori. Inter causas enim agentes, talis est distinctio, quod una agit aliquid principaliter, alia autem solum virtute alterius. Hanc etiam distinctionem possumus assignare inter rationes agentium, sive inter illa quae sunt rationes agendi, quod scilicet unum sit ratio agendi per se, aliud solum in virtute alterius.
Dupliciter ergo in talibus potest esse defectus, ut scilicet non agant, sed solum sint ratio agendi, non per se, sed per virtutem alterius, uterque autem defectus est in specie intelligibili. Primus, quia non agit; nulli enim rei convenit agere, cui non convenit per se existere, sed hoc nulli accidenti convenit. Si enim est hujus speciei existere per se, multo melius causaret actum intelligendi, quod non facit. Secundo, deficit etiam hujusmodi species in ratione agentis, quia non solum non agit, imo nec est ratio agendi per se, sed solum in virtute alterius, scilicet objecti,
cujus est repraesentativa. Unde si objectum praesens esset in natura sua, perfectius se repraesentaret, et perfectius actum intelligendi causaret: quomodo facit species causando actum intelligendi, ut est solum comparata ad objectum, et non ut inhaeret intellectui, nisi per accidens: non enim causat, nisi ut est ejus repraesentativa.
Ex hoc solvitur difficultas, quomodo species agat in intellectum, cum sit accidens, et nullum accidens agat in suum subjectum ? non enim movet intellectum, ut est accidens ei inhaerens, sed ut habet in se vicem objecti, inquantum ipsum repraesentat, et per consequens quasi ut substantia movet, non ut accidens inhaerens. Iste est modus ponendi speciem in intellectu secundum aliquos.
Utrum autem intellectus se et suos habitus intelligat per speciem: ad praesens non intendo discutere, quia forte adhuc disputabitur: sed solum sufficit ad propositum, quod sive species requiratur propter objecti repraesentationem tantum, vel propter objecti repraesentationem, et propter intellectus perfectionem; propositum habemus, quod scilicet intellectus intelligit per speciem inhaerentem, quod potest sic persuaderi:
In genere passivorum est ordo secundum receptionem perfectionum, quod semper passivum per illud, quod est magis fixum et permanens, accipit fluxibilia et transmutabilia. Hinc est, quod materia per formam corporis, vel substantiae, recipit formas generabiles et transmutabiles, et per actum formae substantialis, qui est de se fixus et permanens, recipit accidens: subjecta enim materia cum forma causa est omnium accidentium. Et idem ordo etiam servatur inaccidentibus inter se; aer enim mediante diaphanitate recipit lumen. Nunc autem ita est, quod actus intellectus est transiens accidens, seu transmutabile; intellectus autem substantia permanens; ergo sicut aer mediante diaphanitate, quae est accidens permanens, recipit lumen, quod est accidens transiens; sic etiam intellectus recipiet intellectionem per accidens permanens, quales sunt habitus scientiales; item veritates conclusionum, et ipsae species respectu actus intelligendi quidditates simplicium.
Item, sicut materia recipit formas individuales, sic intellectus formas universales, secundum quod dicit Commentator . Si vocas formas universales ipsas species, habeo propositum; si vocas universales, universalia objecta cognita: ergo sicut materia per dispositiones ei inhaerentes recipit formas particulares, sic intellectus objecta per species impressas.
Item, sicut velle est motus ab anima ad rem animatam, sic intelligere est motus a re ad animam; sed voluntas vere attingit per actum volendi rem quam amat; er go res cognita vere attingit intellectum quem excitat.
Item, phantasma movet aliquo modo intellectum: sed impossibile est, quod movens actu, moveat aliquid, nisi aliquo modo tangat, ve actu substantiali, vel per influxum vel per speciem: sed impossibile est, quod phantasma tangat intellectum, nisi per speciem aliquam ex se genitam; ergo, etc.
Item, secundum positionem istam phantasma excitat intellectum, quia se habet ad eum, sicut sensibilia ad sensum: sed sensibile positum supra sensum non facit sensationem; quare nec intelligibile, ergo oportet, quod ponatur ejus species.
Item, intellectus non cognoscit veritatem complexam, nisi per habitus impressos; ergo nec veritatem incomplexam, nisi per aliquod impressum, quod non potest esse nisi species.
Ex hoc apparet, quod species intelligibilis requiritur in intellectu propter duo. Unum est, si res intellecta sit corporalis, quia species sensus, nec imaginativae, cum ambae sint corporales, propter suam materialitatem, et improportionem non possent movere intellectum; et ideo est necesse, ut fiat ab ea abstractio, seu (ut melius dicam) multiplicatio speciei intelligibilis virtute luminis intellectus agentis: et tali specie rei corporalis sic abstracta, seu multiplicata a specie, quae est in imaginativa, indiget intellectus conjunctus ad intelligendum. Secundo, requiritur species propter objecti absentiam: et tali specie indiget intellectus conjunctus, tam respectu materialium quam immaterialium: tali etiam specie indiget intellectus separatus ad cognoscendum materialia, et immaterialia, saltem alia a se, et ad cognoscendum alia, quae non sunt in eo. Utrum autem ad cognoscendum se, vel suos habitus, forte disputabitur.
Dico ergo quod intellectus per speciem informantem, intelligit tam universalia quam particularia, et alia specie particularia, et alia universalia, ut ostensum fuit in praecedenti quaestione. Quam quidem speciem tam respectu universalis, quam respectu singularis intellectus colligit, quando ex ipsa sensatione, et per illam intelligit rem extra particularitatem esse actu re extra; desinente autem actu sentiendi in sensu particulari, bene remanet species in intellectu ipsius sensationis corporalis. sed non facit certitudinem intellectui de actualitate existentiae rei extra, sed bene scit intellectus apprehendisse actualitatem. Utrum autem sit, non potest aliter scire, nisi per sensationem existentem actu.
Colligit etiam speciem intelligibilem ab ipsa specie rei singularis, ut est in sensu ad cognoscendum: sed per illam speciem non cognoscit rem actu esse in sensu praesentem, sed solum singulare absolute, sicut imago Petri, non ducit me nisi in cognitionem Petri; similiter nec haec dictio, Caesar, significat Caesarem actu esse, sed Caesarem absolute. Sic nec species, quae est in sensu particulari, nec illa quae est in imaginatione, vel intellectu, certificat inquantum species de actualitate existentis rei, sicut est ostensum in praecedenti quaestione.
Colligit etiam tertio intellectus speciem, ad cognoscendum singulare ab ipsa imaginatione; et hoc dum sensus actu non est, vel dum intellectus sensationem non advertit, ut sic ex tribus radicibus intellectus colligat speciem ad cognoscendum singulare. Uno modo ab ipsa sensatione, si sensatio, seu actus sentiendi actu existat: et per illam speciem cognoscit intellectus esse singulare actu existere. Secundo, a specie ut informat sensum: et per illam nunquam cognoscit singulare esse actu, sed solum sicut imago ducit in cognitionem rei absolute: sic etiam ista species ducit in cognitionem singularis simpliciter, ut singulare est. Verum quia aliquando intellectus non se convertit ad sensationes, nec species remanent in sensu, ideo a memoria sensitivae, vel ab ipsa imaginatione etiam colligit intellectus speciem, si sensus actu non fuerit ad cognoscendum singulare.
Ab omnibus istis speciebus puta sensationis, a specie rei sensibilis ut est in sensu, et ut est in imagir natione, colligit speciem rei universalis intellectus communis, cognita ipsa sensatione immediate: cum sit virtus reflexiva, et collectativa, cognoscit quidditatem sensationis universalis, videlicet cognita re particulari per speciem, quam colligit ex sensu, vel imaginatione, immediate considerat illam rem sub ratione universalis, ut intelligendo hunc colorem, considerat colorem absolute per speciem coloris in eo factam: sic enim potest virtute intellectus multiplicari species intelligibilis in intellectu a specie, quae est in sensu, sicut a specie, quae est in imaginativa.