QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Unde desumenda est unitas accidentium ?
Circa primum est sciendum, quod ab eodem res habet esse, et unitatem, quia res et unum convertuntur, ut patet: nam esse quod est, aut simplex est, aut compositum. Quod autem simplex est, quamdiu est, semper unum est, quia indivisibile est. Quod autem compositum est, tamdiu, et non amplius est, quamdiu unum est: nam si divisum, jam non est, ut patet in domo, et in quolibet toto integrali: omne ergo quod est, tamdiu est, quamdiu unum est. Ex quo patet quod ab eodem res habet esse, et unitatem: accidens autem a substantia habet esse, quia accidentis esse, est in alio esse: propter quod dicit Aristoteles 2. Metaph. text. comm. 2. quod non sunt entia, sed entis. Causa ergo unitatis cujuslibet accidentis universaliter videtur esse subjectum.