QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Respondetur ad argumenta posita in principio quaestionis.
Rationes, quae videntur probare quod tempus et motus non sunt idem, jam apparent in generali solutae: quia non sunt idem secundum rationem formalem, propter quod aliquid dicitur de uno, quod negatur de altero: sicut dixi de forma educta per motum, et de motu, sunt autem idem secundum rem, ut jam patet. Et ita intelliguntur omnes auctoritates ad hoc adductae.
Ad rationes illas, cum dicitur; quod si idem essent, quanto motus intenditur, etc. Respondeo, potest dici quod motus sit intensior et velocior, et hoc convenit ei ratione continuitatis, non ratione prioris et posterioris: unde si a mane usque ad tertiam quis moveatur per unam leucam, et alius eodem tempore solum per mediam, major est velocitas in primo motu, quam in secundo: sed prima pars motus unius tantum distat ab ultima parte sui in uno motu, sicut in alio, quia distantia unius ab altero in motu non est, nisi secundum tempus: ergo major velocitas et minor insunt motui per id, quod motus dicit reale, non per rationem prioris et posterioris, quam addit tempus supra motum; ideo quamvis ista dicantur de motu, non oportet quod dicantur de tempore.
Potest etiam dici, quod sicut formae extensae duplicem habent contrarietatem, unam secundum intensionem, aliam secundum extensionem; sic et motus duplicem videtur habere; unam secundum durationem: aliam secundum partium motus accelerationem, sive quamdam condensationem, sive secundum partium motus celeriorem generationem. Quantitas motus, quae debetur ei secundum durationem, vocatur nomine temporis; quantitas, quae debetur ei secundum celeriorem partium generationem, vocatur nomine velocitatis. Prima debetur motui secundum rationem temporis, et secundum illam non est unus motus alio tardior, vel velocior: quia si tu iveris per decem leucas a mane usque ad tertiam, et ego eodem tempore per mediam solum leucam; comparando utrumque motum ad tempus, aeque cito finivi motum meum ego, sicut et tu, et aeque velociter. Secundum quantitatem secundo modo acceptam, quae est quasi intensiva ubi est partium motus celerior generatio: quae quantitas dicitur velocitas, secundum istam unus motus est alio tardior, et alio velocior: et secundum istam rationem quantitatis non ponimus, quod idem sit motus et tempus, sed secundum primam.
Exemplum est de duobus corporibus, quorum quodlibet est ejusdem extensionis, utpote palmi, sed non ejusdem densitatis, utpote ferrum et lignum: eadem enim est quantitas extensiva utrobique, sed non intensiva. Unde si velles argumentari, quod quantitas, quae intrinsece mensurat utrumque palmum, non sit idem re cum his, quae mensurat, utpote cum ligno et ferro, quia ferrum est densius ligno: quantitas autem unius non est densior, nec major quam alterius, cum sit eadem, scilicet unius palmi: dicam quod non concludit, quia quantitas extensiva bene est eadem in utroque, non tamen quantitas intensiva. Propter primam dicuntur corpora aqualia; propter secundam una dicitur major et densior alia: non dico, quod sint duae quantitates, sed una, sub duplici ratione. Nec propter hoc sequitur, quin quantitas intrinsece cujuslibet dictorum corporum sit idem cum illis secundum rem. Ita unus motus est alio velocior, secundum quantitatem, ut intensive, et quasi consiclerative acceptam, non tamen secundum quantitatem extensive acceptam.
Per hoc patet responsio ad utramque rationem, primam scilicet, et sextam, cum dicitur, quod motus major fiat in minori tempore, quam minor; jam patet quod motus ille, qui dicitur major, utpote per leucam, et fit in media, vel dimidia hora, non est major alio, qui est per mediam leucam in una hora quantitate extensiva durationis, quae est major et minor secundum rationem prioris et posterioris in duratione: imo potius e contrario, motus per mediam leucam in una hora, minor est illo, qui est per leucam in dimidia hora, secundum rationem hujus quantitatis, quae est quantitas proprie, quae est tempus i sed bene est major quantitate intensiva, quae est non in durando, sed in partium aggregatione, quae reducitur ad quantitatem intensivam, vel extensivam in situ, non in duratione. Et isto modo secundum quantitatem durationis, sicut unus motus est major alio, sic tempus unius motus, est majus tempore alterius.
Ad aliud: quod sicut motus est in diversis Praedicamentis, sic et tempus secundum suum materiale, quod est motus: sed secundum suam rationem formalem est in solo genere Quantitatis.
Ad aliud; quod sicut duo motus sunt simul, sic etiam duo tempora e diversis motibus sumpta, quorum unum non est pars alterius, simul sunt. Sed duo tempora ab uno motu sumpta, qualia sunt dies, annus, hora, et sic de aliis, quae sumuntur a motu tali, ista simul non sunt, nisi unum sit pars alterius: similiter nec duo motus simul sunt, nisi unus sit pars alterius. Sed hoc melius habetur in quaestione de unitate temporis
Ad aliud, quod tempus non sequitur motum secundum multitudinem partium, sive secundum earum extensionem in situ, vel etiam secundum intensionem in veloci generatione, sed solum secundum extensionem in duratione, quasi in modo. Et ideo cum omnes partes caeli simul moveantur, non respondet tempus motui earum, ut sunt multae, sed ut habent durationem in suo actu: et ideo non aliter responderet motui multitudo earum partium, etsi corpus esset infinitum, quam motui alicujus indivisibilis. Ad aliud, quo dicitur, quod tempus est causa corruptionis, et senectutis per motum, et non aliter: et si motus longus non sit causa corruptionis, nec tempus longum illi rei est causa corruptionis. Ad aliud patet solutio.