QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Virum creatura rationalis sit capax gratiae, vel alicujus accidentis, antequam sit in effectu.
Vide Doctorem in 1. distinctione 36. quaestione 1.
Respondeo: primo est ponenda quaedam opinio, quae ponit esse essentias ab aeterno, etc. Sed hoc videtur inconveniens. Si enim res constituitur in esse essentiae, et habet verum esse praedicamentale, acquisitum ab aeterno, quia a Deo secundum rationem idealem intelligitur, et est verum objectum, quod debet esse distinctum ab intelligente; quod patet ratione, cum ab aeterno intelligat rem, quantum ad esse existentiae; secundum Augustinuin : Universas creaturas, et spirituales, et corporales, non quia sunt, ideo novit, sed ideo sunt, quia novit. Non enim nescivit quae fuerat creaturus. Quia ergo scivit, creavit, non quia creavit scivit. Unde ex hac sententia sequeretur omnia praesentia, praeterita, et futura simul esse ab aeterno, cum omnia sint a Deo cognita. Item, arguitur, esse essentiae, et existentiae sunt diversae res, et ab invicem. separabiles: et tunc videretur posse fingi, quod secundum unam esset ab aeterno, et secundum alteram in tempore. Tamen essetcontradictio, quia creaturae esse non potest poni, ut res quaedam a Deo distincta, et manere sic realiter, et tamen non habere existentiam, nisi ponendo contradictoria. Si autem sunt inseparabilia, tunc magis patet contradictio. Si idem re secundum esse
addit respectum ad Deum sub ratione efficientis, non in ratione formalis exemplaris: ergo res producuntur secundum solum respectum, quod est falsum.
Si dicatur, quod tota essentia primo constituitur secundum illud esse respectivum, et tota postea producitur secundum esse existentiae, et sic acquiritur realitas absoluta sub tali respectu, non valet; quia cum non fiat variatio, nisi secundum respectum, non potest essentia secundum esse reale, esse ab aeterno.
Item, id quod constituitur secundum rationem causae exemplaris, et causae agentis: aut est idem, et secundum ideam sic idem omnino esset ab aeterno, et in tempore: aut aliud, et aliud secundum rem, et essentiam; et tunc res una esset plura secundum essentiam ab aeterno, et in tempore: aut est unum re, diversas habens dispositiones, vel absolutas; et tunc non producitur, ut est terminus productionis, sed sicut subjectum variationis: vel inspectivas, et sic ut prius, sola entitas relativa, qua relativa est, etc. Praeterea nullum esse reale, et quidditativum potest ei attribui, aliter enim sic esset distinctum a Deo: sed ab aeterno nihil fuit a Deo productum secundum realitatem aliam ab ipso, nec secundum rationem exemplaris, nec efficientis, ut patet per Proculum 35. propositione, dicentem: Anima creata manet in sua causa, et procedit ab ipsa, et convertitur ad ipsam: si autem maneret solum, nihil differret a causa, indistincta existens, distabit enim processu; si autem procedit solum, conjuncta erit ad ipsam,
Praeterea quidquid habet entitatem ab aliquo exemplari habet et ab efficienti, licet non e contrario: causa enim exemplaris, et efficiens ita se habent, quod una caret aliquo, quo non alia: scilicet in hoc quod quaedam est exemplaris et efficiens simul; quaedam efficiens, non exemplaris, ut quae non agit per intellectum. Unde cum ponantur ubique quatuor causae, sub formali non comprehenditur exemplar, nisi inquantum includitur in efficiente existens, scilicet forma, similitudo, et ratio in ipso, per quam agit: alias haberemus quinque causas. Propter hoc esse causam exemplarem, et agentem est convertendum in tali causa agente per cognitionem; et secundum quod per unam constituitur, ita et per aliam. Unde ratio idealis in Deo, quae est exemplaris, est etiam effectiva accedente voluntate; sicut in nobis ars medicinae, vel domus est ratio exemplaris et efficiens accedente voluntate; unde ratio idealis nihil potest constituere, nec in esse essentiae, nec existentiae, nisi efficiendo per voluntatem. Nec essentia secundum rationes ideales est forma exemplaris, quia essentiae rerum ab aeterno sunt in quod sunt, ut quaedam realiter exemplata: sed solum est forma exemplaris, qua natae sunt esse creaturae: quoad esse essentiale et existentiae accedente voluntate, alioquin fiunt e nihilo, nec essent nihil antequam flerent; cum vera essentia praedicamentalis non sit nihil.
Nec sufficeret dicere, quod fiunt ex nihilo quoad esse existentiae; si esse existentiae sit aliquid praeter esse cognitum, et tale quod non sit aliquid rei: quia per nihil omnino tollitur quidquid reale pertinet ad ipsam rem.
Ex hoc patet reprobatio secundae partis opinionis, quod essentia antequam sit actu, non habet realem relationem ad Deum (ut isti ponunt) quia essentia non est a Deo distincta realiter; ergo, etc.
Item, nihil potest referri realiter, nisi relatio existat actu, quae non existit, nisi existat fundamentum.
Si dicatur, quod sufficit quod res sit secundum esse essentiae; tunc relatio non erit, nisi secundum tale esse, et sic non referret actu: vel si refert actu eadem ratione, cum omnia accidentia talis rei habeant esse essentiae, denominabunt illam rem: et sic ignis ab aeterno potuit dici calidus.
Secundo videndum quale esse res habet, antequam sit actu ? Ad quod sciendum, quod (ut dicitur 6. Metaph. texi. 35) cum esse cognitum sit quid diminutum, quod esse reale est verum esse extra cognoscentem.
Nec oportet distinguere de intellectu; quia omne cognitum inquantum hujusmodi, habet esse diminutum, a quocumque intellectu intelligatur, licet enim res ex hoc quod intelligitur ab intellectu divino, sit aliquid per essentiam, hoc, ut videbitur, nullam ponit differentiam rerum secundum se, sed in ordine ad suas causas. Et circa unamquamque rem, tam quoad essentiam, quam quoad existentiam, cadit haec differentia de esse cognito, et reali. Secundum esse reale subdividitur non secundum esse essentiae et existentiae, quia realiter unum sunt; sed secundum esse in potentia et in actu, comprehendendo totam rem secundum essentiam et existentiam. Esse autem cognitum non determinatur ad esse tale, vel tale, sed indifferenter se habet ad utrumque: sive enim res sit in potentia formali, sive in actu, prius habuit illud esse cognitum, etc. Si ergo quaeratur utrum anima rationalis antequam existeret, haberet aliquod esse reale aliud ab esse cognito, dicendum quod non, ut in potentia in sua causa efficienti, formali, et exemplari, in qua esse ejus cognitum formaliter continetur ab aeterno, et ejus esse reale. Multa desunt.
Istae Quaestiones fuerunt disputatae Oxoniae per Magistrum Joannem Scolum
de Ordine Fratrum Minorum; et sunt Quaestiones generales super Philosophiam.
F. JOANNIS
DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,