Consequenter cum dicit cui virginitatis in hoc duplex testimonium datur, probat praeconium virginitatis ioannis duplici signo.
Primo, signo maioris dilectionis. Et quantum ad hoc dicit cui, scilicet ioanni, in hoc, scilicet evangelio, duplex testimonium virginitatis datur in evangelio, idest ex verbis evangelii, sive quae continentur in evangelio, quod et prae caeteris discipulis a deo dilectus dicitur; infra XXI, 24: hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his et scripsit haec. Causa autem huius specialis dilectionis fuit munditia, quae ad dilectionem provocat, ut dicitur Prov. XXII, 11: qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum, habebit amicum regem.
Secundo probat idem signo commendationis matris, cum dicit: et huic, scilicet ioanni, dominus, scilicet in cruce pendens, matrem commendavit, ut dicitur Io. XIX, 27, ut virgo, scilicet ioannes, virginem matrem congrue servaret.